Scotus academicus seu Universa Doctoris Subtilis theologica dogmata R.P.F. Claudii Frassen ... jussu r.mi P.F. Magistri Caroli Jacobi Romilli ... iterum edita, et in 12. tomos distributa. Tomus 1. 12. Tractatum de angelis complectens

발행: 1721년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

eumdem Iocum simul occupare , ex eo maxime repetendam , quod eorum corporum quemlibet locum cui pr sens est,

repleat: Locus autem Uno corpore re

pletus as ud capere nequit: quemadmodum vas aliquo liquore plenum , alte rius liquoris superinfusonem virtute naturali non capit. An autem eadem vigeat ratio, vel alia similis proferendae ur duae substantiae spirituales eumdem simul locum occupare non possint , Invicem non conveniunt Authores: plurimi namque cum S. Thoma,& ejus discipulis assirmant Angelos non nosseunt , eidemque loco adaequato simul adesse: Caeteri vero cum Subtili Doctore rem problematice in utramque partem disputant, magis tamen in assiris mantem , quam in negantem partem inclinant. HIs praenotatis sit.

CONCLus Io PRIMA.

Miti, dioisibilem tamen Deum occupare potes, ne non ἐπ minimum indis bium . Haec Conclusio quoad utramque partem est Doctoris in a. dist.

a. quaest .s. num. 23. Quamquam enim hae in re videatur problematicus, magis tamen in assirmantem,quam in negantem partem propendet .

Proseatur prima pars: Nempe quod anima indivisibilis divisibilem Iocum occupare possit: Si quid enim huic occupationi , & praesentiae obesset, maxime Angelicae substantiae indivisibilitas: sed illa non ossicit quin Ioeo divisibili se praesentem sistere valeat: Nam licet substantia animae rationalis sit pariter Indi visibilis, nihilominus divisibile spatium occupat, cum sit tota in toto cor

pore quod informat,& tota In qualibet ejus parte : Similiter quamvis substantia , & essentia divina revera sit summe indivisibilia , nihilominus quia est infinita secundum entitatem, per univer

sum mundum realiter , & 1ubstantialiter diffunditur, ut probatum est agen

do de Immensitate divina: Ergo pari ratione quamquam substantia Angeli. ea sit indivisibilis, divisibilem tamen

locum occupare potest.

Adde quod cum Angeli praesentia fiat

vel per voluntariam suae substantiae applicationem ad locum , ut supra eum Doctore Subtili docuimus, vel per virtutis applicationem. & diffusionem, ut contendunt Thomissae, utraque schola .hanc conclusionis partem necessario pro certa , de indubitata habere debet: Ceristum namque est quod Angelus naturaliter velle possit, quod sua substantia per determinatum locum se praesentem

sistat; quid enim huic volitioni posset

obsistere: Maxime cum substantia indivisibilia divisibilem locum occupare queat. Certum pariter, quod Angelus alicui spatio extenso, & divisibili suam virtutem applicare potest ; quamquam enim illius operativa virtus, Ac operatio sint in entitate sua forna aliter indivisi biles, sunt tamen virtualiter divisibi es,& extensae,eo quod inserant, & immediate causent effecta divisibilem,& extensis in subjee o circaquod operantur. Inde tamen inferre non licet , quoa An pelus quantitati infinitae, s daretur, possct fieri prisens,quippe cum ejus naintiva virtus sit limitata, & determinata, nec proinde possit in infinitum se extendere ς non enim fieri posset praesens quantitati infinitar ut infinitae, nisi prae 1ens fieret omnibus ejus partibus , implIcat autem finitam,& limitatam subitantiam infinitis partibus posseproportionari, & commensurari: Ergo , dc . Vnde merit 6 concludit Doctor ibidem

gelus non potes esse in Ioco quantumcumque magno,quia hoc es proprium Dei. An autem Angelus habeat locum ita determinatum , ut non possit esse in

majori vel minori ; Hoe c inquit numero I 4. J dubium e I, quia nec videtur posse faciliter probari una pars, nec atia; quod quidem inconveniens en, si quan

titas sua virtualis pcr quam potes eme

162쪽

Angelus potest esse in loco dimi bili. Is i

praesens alimi loco , sit naturalis ratio essendi in tanto Io ob modo cui quam litas corporis es naturalis ratio essendi in tanto is fud modi; ita quod IDὸt in potestate mea sit, me esse in hoc Deo, ve in tuo loco, non tamen es in pote nate mea esse in tanto Ioco, via in tanto: Suia iste ussus en naturaliter eonsequens quantitatem , quae non obeLI potestati meae; π Hut nec in se, ita nee euantum ad ictum eqsectum , esse silicet in tanto Deo , vel tanto . Nilia erga videtur qui inconveniens si ita poneretur in Avelis, vel si ponatur quod quantitas eorum ha-δeat aliquem Deum adaequatum, qud majorem non posset habreeseundum conditiones suae virtutis , o essentiae; IDὸt tamen ima subsit voluntati Aveti, ut post non jemper habere illum Deum, sed

majorem vel minorem et non sequitur inconveniens . Quibus Doctor, inquit Poncius in Commentario ad eumdem Iocum, vult non possie assignari ullam rationem convincentem , qua probari possit qu6d Angelus valeat occupare ad libitum minorem locum, aut quod non valeat. Si enim diceretur quod ex na tura sua quilibet Angelus petat eme

connaturaliter in toto loco , sicut cor

pus quadripalmare petit esse in laco correspondenti , itaui non posset poni

naturaliter in minori, certe non posset

Angelus ponere se in minori loco , sed quamvis posset ponere se in alio loco , se in per omnis locus in quo posset se ponere, deberet esse tantus: Nec est ulla ratio convincens ob quam non dicatur ita eTe defacto . Rursus, si poneretur

non exigere ex natura sua tantum locum, sed ex is esse indisserentem ad locum quemcumque infra locum sumis muna, quem posset habere usque ad Io. Cum minimum , tum posset sine dubio poni in minori, & minori loco, nec necessiariti deberet semper habere locum ejusdem magnitudinis : sed nec etiam

ulla ratio convincens est Ob quam

ostendatur quhd ita non sit de facto.

Haec ita Poncris.

Nempe quod Angelus possit existere in

loco minimo: quamquam enim Doctor loco supra laudato numero xx. a merere videatur Angelum non pota existere ialoco quantumcumque parvo , attamen

id solii in problematice sustinet , quippe cum statim dubium proponat an possit

esse in puncto , nec alterutram partem determinet, ait enim numero x 3. Si ta

men Aosset esse in puncto via non ς non vi

detur ratio necessaraa , nec ad unam par tem , nec ad aliam'. quia litat Avetur

sit indisi Hir, non habet tamen indivisibilitatem limitatam stetit punctus: re ideo non oportet imum esse in puncto sicut in Ioco . Nee fortὸ repurnae sibi esse iupuncto sicut in loco : quia nullum inconveniens videtur ex hoc inferri , quia si messe in puncto sicut in Ioco hoc inferatur guod nou ρosset moveri Deatiter nisi Gyatium esset ex punctis, nou sequitur, postsct enim immediatὸ ex Deo punctuati ferre

se in continuum , eujus continui punctuι es terminus. Cum itaque censeat Doctor Angelum posse existere in puncto, haud dubium est eum pariter problematice asserere eumdem in loco indivisibili posse existere. Quod insuper suadetur: Ipsi Ioco pO test inexistere substantia Angelica , cui Te vera potest fieri praesens definitive: sed Angelus definitive potest cile prae sens loco minimo, & indiὐisibili: siquidem per praesentiam definitivam res est tota in toto, de tota in qualibet parte totius, sic Angeli Obstantia cum sit in

divisibilis potest rei indivisibili in exist

re : Ergo , &c. Adde quad exinde nullum sequatur inconveniens ', Nam, inquit noster Herrera Disputatione 6. quaectione T. Si possiet uti quod assignari inconveniens smaxime quod Angelus non poliat movere te localiter ex uno loco ad alium , quia punctus non est Iocus. cum sit indivisibilis , nec dantur duo puncta immediata. Hoc autem non obstat,

quia

163쪽

quia eum Angelus si in Ioeo definitive, i litus habebit rationem loci definitive quod potest fundare relationem prae in praesentialitatis Angeli ad illud , & per consequens cuin in puncto possit haberi illa ratio fundamentalis, quia potest praedicari de Angelo, hoc est, ita esse hie quod non alibi , ideo In puncto potest reperiri vera ratio ubi vel Ioei. Inconveniens autem de motu locali nuIIum est, ut ipse Doctor respondet, quia Angelus existens in puncto posset ferre se immediate in locum continuum,hoc est , in superficiem proximam puncto ,

cujus continui scilicet superficiei

punctus est terminus.

Denique quando Angelus est In loeo sibi adaequato, est etiam in quacumque parte ipsius : sed locus minor quocumque loco divisibili determinato, est pars illius Ioel magni: Ergo est in Illo loco minori de facto , quando est in loco maxImo: sed existentia ipsius in illo Ioco nullam bah et dependentiam 1 simultanea existentia ejus in aliis partibus loci ma; oris: neque enim potest ostendi in quo genere cauis,aut conditionis si iane qua non, possit habere talem dependentiam : Ergo potest esse in illo solo quin sit in reliquis partibus . OHietes i. Si Angelus existere posset in minimo loco , etiam posset existere in Coelo , & in terra . Probatur , quid-quiu potest esse in uno ex aequalibus, potest esse in quocumque alio ipsi equa-li,s figuratio aliqua quae esset in uno exaequalibus non repugnet ipsi : sed nulla figuratio loci ullius potest repugnare Angelo eum sit indivisibilis: Ergo si potest esse in uno Ioco, potest esse in quocumque Ioeo ipsi aequali, si non determinetur ad locum aliquem parvum. At hoc est inconveniens ; quia sequeretur quod Angelus posset esse naturaliter simul in Coelo, & In terra . Si enim potest ccupare locum quadratum, hoc est,qua tuor laterum aequalium , de non determinetur ad locum aliquem determinatum parvum , in quo minori esse non

possit, quandoquidem ex illo loco quavid rato possit fieri Iocus quadrangulus c hoe est quatuor laterum, quorum duo fini longiora aliis duobus , Se aequalia inter se θ tantae longitudinis , ut possit protendi ad Caelum , quia Iatera ipsius possunt comprimi magis , de magis in infinitum, Aequo magis comprimuntur latera , eo magis protenditur corpus illud versus longitudinem, sequitur quolpossit simul existere in Caelo, Sc in

terra a

L pondet Aneius in sua summa Neologisa , negando primum subsumptuna, Sc sequelam probationis; quia ex quadrato quatuor pedum non potest naturaliter fieri ullum quadrangulum quod possit protendi a terra ad Ccelum; quamvis enim possit per compressionem laterum protendi in Iongitudinem majorem, Sc majorem in infinitum: tamen hoc tantum potest fieri respectu partium inde terminatarum , dc in infinitum syncathegorematice; Non vero re spectu partium determinatarum , de in 'in sinitum cathegorematice; ex hoc autem non sequitur quod simul possit naturaliter extendi usque ad Cauum : Sicut non sequitur , licet sint tot partes synchathegorematice In quantitate palmari quot in centum- palmari, quoa possit occupare simul tantum loci,quan

tum centum- palmaris.

Objicies fecundo: Si Angelus non haheret Iocum determinatum quantum

ad parvitatem, sed posset se praesentem sistere in minori, de minori in infinitum, esset perfectionis infinitae: sed hoc est falsum : Ergo, dec. Probatur sequela ς quia est majoris persectionis in ipso qu6d possit praesens fieri in minori, de minori loco : si enim , inquit Doctor ,

numero I a. posset in infinitum esse in majori, de majori loco, concluderetur infinitas virtutis suae ; ita ergo conclu deretur Infinitas virtutis suae , si posset esse in infinitum in minori, Sc minori.

titue

oper

164쪽

. Angelus potest esse in loco dii sibili. a 4 3

&eonsequentiain ejus probationis : ratio namque disparitatis est,quod occupatio majoris, & majoris loci in infini. tum , quae argueret perfectionem infinitam , est illa quae fit per partes deter minatas,ex quibus si omnes ponerentur1 parte rei, heret Infinitum cathegor maticum : Unde non est mirum quod virtus per quam Illa occupatio fieri posset emet infinita, ac consequenter rein pumans Angelo; sed occupatio minoris , & minoris loci in In sinitum fit re- speetu partium in determinatarum , ex quibus omnibus possis in actu , non sevitur infinitum cathemrematicum

ΑωHur non pol s naturaliter esse in

duosus Iocir adaequatin. Nec etiam in Iocis inadaequatis dracontinuit r In viroque tamen potes susternaturatiter existere . Haec tres partes complectitur quas Omnes aperit Doctor quaest. . nu

quatus ille dicitur qui nec Iocatum excedit , nec ab eo me editur : Ergo implicat quod Angelus simul, de semel

praesens sit pluribus Iocis, quorum quilibet sit adaequatus . Patet'consequentia ; Si enim esset in pluribus , quemlibet eorum In particulari excederet ;quippe cum ita non evi in uno quin pariter existeret in alio, & sie quilibet

eorum locorum esset adaequatus,ut sum

ponitur,& simul non esset; quippe eram Iocatum existens etiam in alio priorem lacum excederet. Deinde si Angelus

posset esse simul , de semel in pluribus

locis adaequatis, non ei opus esset tran fre de loco act locum ut aliquid operaretur a , sed consequens est falsum , de contra Scripturam sacram , quae docet Anteios accedere ad corpora vel ad spiritus , ut circa res ejusmodi quidpiam DPerentur, ut quaestione praecedentidictum est . Ergo &e. iTom. IV., S euvnΑM PAnrn M, ut dubiam rellii inquit Doctor aliis discutiendam se Comenim dixisset quod unus Angelus non possit esse in duobus locis adaequatis ρsuia , inquit, tunc ise Actis non vide retur fisi esse ad aequatur fecundum virtutem suam naturalem. Subdit, 'S Hutrum in duobus Iocri diue ut iuuir posset esse , quorum nec tauus , nec alius esset sibi

adaequatur , dufium es: nee videtur ratio necessaria pro, nee eontra . Verior tamen apparet negans sententia quam a firmans: Tum quia,si Angelus se praesentem sistere posset pluribus to eis in adaequatis discontinuis , simul esset impluribus locis,ut plura sunt: Loca lenim

illa partialia , & in adaequata nec essendunum feeundum entitatem, ut constat nec secundiam eontinuitatem : quippe supponuntur esse discontinuata: nec se- undum ordinem , quia praesentia Angeli in uno non derivatur ex praesentisti Ilius In altero , adeoque Angelus esset

In illis, ut plura sunt : Sed non potest esse in pluribus locis, ut plura sunt et alioquin etiam posset esse in pluribus

locis adaequatis, cujus contrarium mori

probatum est . Tum quia ,s posset Angelus naturaliter esie in pluribus Ioeia in adaequatis distori tinuis, simul fieri posset praesens pluribus loris qualibet distantia invicem remotIs ; Si eiam distantia quae est inter duo lota Inudaequata inter 1e discontinua non impediequom in iis Angelus ipsis in existat non existendo in intermediis , etiam major distantia illius Angelicae praesentiae non obstahit.: Sed illud consequens est a seruum: Sequeretur enim exinde, quoa Angelus vim ut fieri posset praesens nais turantet Caelo, de terrae quod nullus Theologorum admittit. . Nec valet reponere id quIdem fore verum si illa distantia , de discontinuatio, fietet extra spheram activitatis Angelicae. loci ejus adaequati, quod cum

ita non sit; inde nona sequitur, nec Angelum esse in pluribus docisu ut pIura V sunt,

165쪽

sunt, nec eum posse existere In I Is quacumque distantia remotis : Haec , inquam, responsio precedentium rati num vim non infirmat. Prim3 namque sive illi loci sint extra spherain activitatis Angelicae , sive non , revera sunt

4neicem dissiti, & ab invicem distincti; adeoque revera sunt plures , subi deque Angelus in eis existens , existit non ut in uno, sed ut in pruribus. Adde quod cum Angelus sit praesens loco ratione suae substantiae, & per applicationem liberae voluntatis , si possit se praesentem sistere in quatuor αngulis aula invicem discontinuis, i quidni pariter poterit se praesentem sistere etiam in

loco aulae viciniori, non tamen conti-

suo ; si enim distantia unius cubiti nonam pediat quominus sit praesens Iocis discontinuis , qua ratione poterit impedire distantia duorum vel trium minitorum pConfirmatur haec ratio una cum prae

cedentibus . Primo quidem, quia nulla apparet ratio ob quam talis virtus videatur potius Angelo tribuenda quam caeteris entibus, quae limitata sunt, &determinata naturaliter ad unum locum , ita qu6d statim ac videmus rem

in loco , conjicimus illam distingui ab

alia in adtero loco posita. Secundo, An ne i s ita determinatur ad locum , quemadmodum anima ad insorman dum corpus ; sed eadem anima nequit simul informare partes distantes n. informando intermedias : Ergo nequit

Angelus existere in pluribus partibuS discretis loci nisi existat in partibus i termediis . Tertid, multiplicaxio prae sentiae Corporis Christi in diversis iocis invicem dissilia dicitur miraculosa: Et RO miraculum foret si res spiritualis existeret In diversis locis discontinuis , δέ consequenter Angelus se praesentems stere nequit virtute propria ita diver sis locis dissitis .

. Dices i. Tota ratio Propter quan

nullum corpus potest esse in duobus Io.cis etiam partialibus viscontinuis, fledistantibus .est quia corpus est quid continuum , dc dependens ii loco , su hindeque non potest esse in locis diseretis nisi ejus quantitas dividatur : Hec autem ratio locum non habet in Angelis Cum careant quantitate, de sint independentes a loco : Ergo , &c. Nero majorem: Non enim ideo corpus

aliquod non potest esse in pluribus I cis quia divideretur , sed etiam quia secundum suam entitatem limitatam ita determinatur ad unum locum,ut simul P Iura occupare nequeat: quae ratio in Angelis viget. Unde sicut corpus cla ditur in uno loco circumscriptivo , n

potest simul plura occupare ut pluris sunt, & discontinuata; ita pari ratione Ioco definitivo clauditur Angelus, ut propria sua virtute non possit ad plu a, ut plura sunt, sese extendere . Dices a. Angelus, ut diximus , est in Ioco per liberam applicationem suae substantiae ad illum,itaui ctim voluerit. possit suam substantiam applicare toti

loco sibi adaequato , vel solum alicui ex ejus partibus: Ergo nihil prohibet quominus possit illam applicare duabus e

tremitatibus , non vero medio . Nero consequentiam , quod enim An gelus totum loeum sibi adaequatum O cupet vel tantum unicam ejussi partem in ulla apparet repugnantia ; eum inde non sequatur eum esse pluribi , de ultra spheram suae virtutis naturasis a Id autem sequitur si duobus locis inadaequa tis discontinuis adesset, adeoque non

est paritas . . PRO Tun TERTIA PARs, nempe quod

inquit Doctor numero a. Angelus esse possit in pluribus locis tamMdaequatis quam inadaequatis per divinam poten tiam: Si quid enim obesset maximε quia unum , & idem non posset esse tu pluribus locis modo definitivd: Sed conse quens est absurdum,nam Corpus Chri

sti Domini praesens est realiter sub spe ciebus Eucliarissicis diseontinuis, Ae di-

166쪽

- .non potest esse simul in duob. Leis . I 3

stantibu : Ergo multb magis Angelus pluribi praesens adesse poterit: Patet

consequentia , facilius enim est unicum quam plura patrare miraeula : Ut auritem Corpus Christi praesens fiat sub speciebus consecratis, duo maxime oportet interveniant miracula , aliud qu5 sua nativa quantitate spolieturi Aemodo veluti spiritali ex illat et alterum qu A fiat plurib1 praesens ς ut autem Angelus pluribus locis adsit, unicum tari tum miraculum requiritur, quo videlicet Mus praesentia multipIicetur: Ergo multo facilius quam corpora pluribi terit eonstitui. Dices primo : Si Angelus pluribI exiis fleret , distaret a se : Sed hoc est absurridum : Ergo iste. Probatur sequela maἀjoris, quia Ioca illa, ut supponitur , distant a se : Ergo, & Αngelus existens illis a Probatur eonsequentia , quia quae sunt simul uni tertio , sunt simul inter te: Ergo quae non sunt simu F uni tertio, non sunt simuI Inter se, & consequenter sunt distantia inter se . Respondet Doctor numero in ra Iaudato , Negando sequeIam cum cons quentia utraque probationis: Quia quemadmodum non sequitur, qu bd Deus disset k , etiam si distent corpora quibus est praesens; & quemadmodum non sequitur quod anima hominis

distet . se , etiam si informet manum dextram , & finistram quae inter se distant : Ita non sequitur quod Angelus existens in pluribus Ioeis distet . se , etiam si Ioea in quibus existit, distent inter se ; sive existat in illis locis supernaturaliter aut naturaliter : sed solii mcognoscitur quod existat in ξllis. Ouod addo , quia si cognosceretur quod An Relus existeret in uno loco naturaliter;& Angelus existeret etiam in alio loco naturaliter ς deberet existimari quod non esset unus Angelus qui existeret in

utroque loco.

Ad confirmationem autem distinguiteonsequens Doctor: quando illud quod est simul in illis,est limitatum ad unum

tantum , concedit: quando non est,ne iagat: sicut patet de anima , inquit, in manu dextra,& sinistra posita,quae anima non distat . se, & tamen manus di-nat manu: Similiter Deus non distat se tamen distant inter se illa,quae cuiqillo sunt, vel hic veI Romae . Dires fecundo : Angelus est unius naisturae limitatae: Ergo debet esse limitatus

secundum quodlibet quod potest ipsi

inesse,& consequenter nequit simul ha. here plura lora . Respondet Doctor distinguendo consequens , secundum quodlibet omnino cujuscumque rationis , negatur consequentia, quia alias non posset habere plures intellectiones simul, nec plures etiam praesentias continuas: secundum

quodlibet quod sbi potest inesse per

modum proprietatis naturalis, & aeeidentis inseparabilis, transeat prima , consequentia, & negatur secunda. CONCLus Io TERTIA .PRoflabilius es Hures Angelas naturala virtute posse H esse in eodem loco, non fusor materiali, sed etiam desinitimo, Ita Doe or,qui quamvis du-hius hae in quaestione re Ivenda videatur, nihilominus assirmantem partem probat, negantis verti argumenta di luit: Suadetur primo ex S. Patribus, quorum Al ita licet corpora Angeliuaffingant sicut , & hominum animis, utrosque tamen in eodem Ioeo posse plures consistere assirmant. Sic TertuΙ-lianus; IMM de anima , cap. as. Platonem sectis opinantem redarguit, Nuod se quis ut Plato , inquit, non putat dual animar in unum eonvenire, sicut nee eompora , em illi non mora duar animas in unum conrestas ostendusem,sicut, re compora in fetibus:verkm, T alia muDacum anima conuerta , Daemones scilicet, nee

unius, ut in Socrate imo; verum , Θ δε plenarii oiritus , ut in Magdalena ; DIegionarii numeri , at in Geraseno: quo

167쪽

facilius anima eum numa conferetur m scietatesubstantiae, quam Diritus ne quam ex diversitate naturae. Gregorius vero Nazian Zenus Epistola prima ad Cledonium refutans Apollinarem , qui

perfectum hominem fuisse negabat in Christo, quoniam duo perfecta simul esse nequeunt; ita respondet: Nonian

Muidem eorporeo modo rem expen 1;va enim unius modii capax, duos modios m mimo contineHit, nec corporis unius Iocus duo, aut plura eorpora . Si autem ut inisseUimδilia, o incorporea ea confidere I , IIud animadverte , pudd idem irae, Nianimam, T rationem, O mentem, T Spiritu unctum continui: Suhdit Nee enim intelligibilauri natura es,ut incorporeo,

corporisus ini Nantur. Quae mixtio non fit secundum substantialem eorum unionem , sed secundum ejusdem loci occupationem , & praesentiam . Probat Doctor i. quidem authorita

te Richardi a sancto Uictore; qui colligit Daeniones non habere corpora , eo

quod integra Daemonum legio unicum

B minis corpus occupaverit. Non enimis, potuisset legio fuisse in aliquo,si Dae-

, mones habuissent corpora, ideo, in- , quit Doctor, videtur arguere qu6d sis, habuissent corpora, fuissent corpora ,, eorum simu I in eodem loco. Igituris modo quando non habent corpora,

videtur dicendum quod simul fue-

, runt absque corporibus.

Insuper si unus Angelus movens,, caelum sit In meridie, & alius bonus , AnmIus missus de cςIO ad terram deis,, beat transire per illum locum , non ,, Videtur necessitas qu5d non transeata, per lineam rectam, vel quod alius c ri dat sibi. Denique , inquit , si omnes,, Angeli fuissent creati ante creatu

ram corporalem,scut videtur verum is secundiam Damala. lib.7. cap. M. Nonis videtur facile assignare quomodori tunc non fuissent simul: & si tune, , non fuisset inconveniens eps olla si- ,, mul, nec modo : quidquid autem fitis de facto , & de possibili, de potentiassico naturali eorum: De Possibili ta-,; men respectu potentiae divinae , nonis videtur esse impossibile, quin per ,, ipsum possent esse simul ,

oueatur insuper eonclusio . Duo Angeli possunt virtutes suas naturales operativas,atque suas substantias eidem smul corpori 1eu Ioco totaliter applica re, & praesentes facere : Ergo in eodem loco adaequato possunt simul adesse secundum suas virtutes,& essent Ias.Coninsequentia est evidens: Antecedens prohatur manifestissime , quia AngeIus potest simul cum anima rationali iden inhabitare corpus, ut patet in his qui vexantur a spiritibus immundis : Ergo pari ratione poterit esse s mul cum altero Angelo , quia an Ima rationalis es ejusdem rationis cum Angelis quantit m ad modum existendi in Ioeo. minis de , quia si virtutes, & essentiae duorum Angelorum eidem loco simul applicatae

esse nequirent, maxime quia unius vi tus in essentia non compateretur secum virtutem , & essentiam alterius, sed illam excluderet: quemadmodum quantitas una corporea h suo loco naturali ter pellit alteram ; hoc autem dici non potest,cum virtutes illae,& esseritiae sint spirituales, alias neque virtus animae, Messentia secum pateretur in eodem loco, & corpore Angelicam virtutem, Messentiam: Igitur &c. Denique virtutes,& essentiae Angelorum multo immateri alioris, S sublimioris naturae sunt quam lumen istud quod videmus e Sed constat duo diversa Iumina h duobus

Iuminosis causata in eodem simul adaeis quato loco existere: Ergo k fortiori poterunt simul applicari,ae in eodem loco esse duae virtutes , & essentiae Angelo rum; atque adeo, & duo vel plures A geli, quia unus alteri non obstat. Dices I. Non possunt dari duae cauta totales respectu ejusdem effectus: sed operationis qua coinituitur Angelus in

168쪽

Plures Ang. possisnt esse in eodem Ioco. I T

Ih loeo,ipsemet Angelus est causa tota IIs : Ergo alius Angelus nequit habere operationem in illo Ioco , & eonsequenter in equit esse in illo loco. Reoondet Doctor privid, Falsum fiam poni in hoc argumento , nempe quod

Angelus constituatur formaliter ii loco per operationem.

Respondet a. Qudod quamvis Id conis cederetur , & quod una operatio provonire posset pIuribus Angelis , & con

sequenter qu6d ab una operatione non haberent ess e in eodem loco; tamen inde non sequeretur quin quando Angelus unus habet unam operationem , alter posset habere aliam: Outid si dieatur quod in corpore nequeat Angelus habere ullam operationem , nisi opera tionem Ioco motivam , quae moveat ipsum localiter,& quod quando movetur ab Angelo localiter per unum motum non possit moveri per alium alio motu .Rωροπdet 3. Hoc gratis conceno , adhuc duos Angelos posse concurrere ad eandem operationem, itaui uterque

non sit causa totalis ipsius , sed parti iis , & tum quamvis ab operatione ea dem haberent eme in loco, non sequeretur quod idem effectus produceretur, duabus causis totalibus. Quod autem Angelus pollite me causa partialis talis motus, & admittere concursum alterius, patet,quia est causa libera illius non minus quam homo, & potest consequenter adhibere totum conatum , vel partem : etsi partem adhibuerit alter Angelus ς potest hic adhibere libere aliam partem; & sic motus integer erit

ab utroque tanquam a duabus causis partialibus integrantibus unain caum a m totalem . Dicer a. Quae habent eundem modum

essendi non possunt eme simul: sed Angeli habent eundem modum essendi in

loco : Ergo non possunt esse simul. Pro batur major , quia propterea quo cor pora gloriosa nequeunt naturaliter esse

simu , quamvis corpus gloriosum possit esse simul cum corpore non glorioso; &propterea etiam si essent quo Dii, non essent fimul secundiim Damascenum , quamvis uterque esset simul cum Cre

turis .

Reoondet idem Doctor negando m jorem , quam merito putat esse irrationabilem, seu improbabilem,quia esse in loco , non importat ullum respe Rum essentialem, & dependentiam rei Iocatae ad locum;esse autem ab alio laquam h causa per se sicut effeetus est a causa, dicit dependentiam essentialem effectus ad causam : Ergo si possunt eme plures effectus ab una causa ; non erix inconveniens quod plures res possint eme in eodem Io eo quantum est ad esse tu praecise . Deinde omnia temporalia dicunt eundem respeetum ad tempus , seu eundem modum essendi in tempore, sicut spiritualia dicunt eundem modum essendi in loco : sed hoc non obstante plura temporalia pollunt esses mul in eodem tempore: Ergo,& plura spiritualia in eodem loco quantum acthanc rationem . Denique omnia accidentia corporalia habent eundem modum essendi in loco, & tamen hoc non obstante plura ex illis sunt in eodem Ioco ut albedo , & dulcedo lactis . Aa

probationem autem majoris respondet : Si verum est quod duo corpora gloriosa nequeant esse simul, aut duo Dii , quod hoe non oriatur ex eo quod habeant eundem modum essendi in loco ; sed ex aliqua alia ratione . In rei autem veritate existimandum potius est

quod duo corpora gloriosa possint essemul , & duo etiam Dii si essent possibi

Dices 3. Plurimi e sanctis Patribus in

ea sunt sententia,quod nulla res creata quantumvis corporis expers, cum re

altera spirituali misceri infundique apollit,utpote cum hoc Dei sit proprium, cui c inquit Paschasius libro secundis de Spiritu sane o cap. I. Tantum debetur hoc prioriegium ut confrientiam ρομ

169쪽

Fι intrare ferretam : anima vero animae aut Angelus Angrio eonjungi poteΗ, infundi non poteri . Hinc a firmat Daemones hominum in cellares, Mus ramorirlatebras intrare posse; animae vero interiora adire non posse: Ouod eo argumento probat, putis eo cientias sire non pomunt. Idem docet Didymus lib. r. de Spiritu sancto cap. x s. sed cIarius Cassianus collatione septima cap. 1

ubi ait : Nihil esse inreporeum nisisIura Deum , O idcirco ies tantummodo Mnetrabiles omnes spiritua es , asque intes. Iesua et esse substantias eo quod Motur, rotur, o ubique, re in omnibus fit; it aut

cor tationes hominum, o internos moturaisscie abditamentis , ἐπ universa inoiciat atque pertactret: Ergo revera duo Angeli non possunt esse simul sicut nec

cum anima rationali. Nero consequentiam, Praefati namque

Patres , de quicumque alii, qui simila

Proferunt, non tam de ea penetratione,

& Infusione que per loci conjune ionem fit , intelligendi sunt, quam deessicientia, & instinctu quo per sese,

nullaque re interjecta, Deus animam nostram movet, quod Angeli praestare nequeunt. Ita rem interpretari videtur sanctus Bernardus Sermone quinto in

Cantica: LIIud . inquit, scitote nullum crearorum Oirituum sterse nonris meu-rMus a Ueari s tit videlicet nuIIo mediante no stri nive corporis instrumento , ita nostr immisceatur, ρο infundatur , sis ejus participatione docti e dotii res ς via boni sis meliores e ciamur. Nulius Angriorum , utiIIa animarum . Me modi mihi ea piauis es, nullius erroeapax. Nee ipsi Angeli ita se auerutrum ca/iuas. Septiesretur proinde praerogat va hae ummo ae incircumscripto Spirimi , qui Aotas eum docet Averum , De hominem fientiam, instrumentum non quaerit nos me eomoreae auris , Mut nee

sibi oris. Perse infunditum, per se innotescit, purus capitur a puris. Sac TIO SECuNDA .

De Motu Angelorum. UOMrAM I alia motus ad locumo comparandum ordinatur,Idcirco

explicato Angelorum loco , de illius acquisitione, vel amissione; ae subinde de mutatione locali quae ad Illum iter minatur, ordine methodico dicendum sequitur, ejusque non solum existentia , sed , & causa , natura , agspecies variae in praesenti Sectione sunt

aperiendae.

stionis determinationem triplicem esse Authorum sententiam: Prima

fuit Durandi in primum disi. 37. secus da parte ivtur quaest. I. numero 26 asserentis Angelurn simul esse ubi eumque operari potest, sive simul, sive sucees. sive , unde sentit, & qutid AnmIua si mul sit in omnibus corporibus Univer si , & quod si plura vel majora fierent , natim , & sine ulla sui mutatione in eis existeret, quia in omnibus potest seminper successive operari, quamvis non possit omnia simul movere; quia,inquit, suffete habere fimul potestatem ad opem randum in quocumque loco disjunctim, & in omnibus successi τε, ut simul omnibus adsit,ed modo quo potest esse; Inde quaestione fecunda infert non posse Angelum propriἡ moveri localiter, Ita ut transferatur de loco ad locum , quia non est in loco cIrcumscripti vh, nec de finiti vh ; sed simul est In omni Ioco in quo esse potest. Hinc putat Angelum non proprih moveri localiter , ita quod ejus iubstantia deserat unum Iocum, Mincipiat esse in altero : sed soliun quia

170쪽

De motu Angelorum . I 3 9

Reeessive apparet In diversis laeis per varios essectus quos in illis producit. Secunda sententia est sancti Thomae prima parte euaesione ς . articula y. Nec- non , & Cajetani ibidem artieulo primo, ubi ait; Diligenter advertendum est motum Iocalem proprie loquendo non convenire substantiis spiritualibus : sed quemadmodum abusivε , de sequi voce dicitur, substantias spiritua es esse in loco; ita, & moveri localiter.

Unde moveri non est eas esse subjectum motus, sicut nec Iocari est eas esse subiectum ubi: sed virtualiter tangere in genere causae efficientis diversa ioca . Tertia denique sententia est Doctoris Subtilis in secundum dist. a. ρυπ-flione v. sequentibus, ubi sicut Angelum vere , 6e proprie constituIt in loco per suam substantiam, ita, & affirmat vere , & proprie moveri.

Notandum a. Cum nostro Herrera

Gi putatione I. inaestione prima , quod iri unoquoque loco spatium reale aliter sese habeat aa corpora qukm ad spirigusἰ nam respectu corporum se habet per modum continentis, quia re ver corpus continet, & per modum spatii repleti; quippe cum corpore ita impleaintur, ut aliud admittere neqeat; sic dum aqua est in vase, vas dicitur Iocus aquae. quatenus aquam continet,dicitur au tem spatium , quatenus impletur aquae Potest etiam dici usi ipsius aquae , quatenus nempe fundat vel terminat rela tionem praesentialitatis , quia ita aqua est hic ut non fit alibi. Quantum autem

ad spiritus , spatium illud reale potest

quidem habere rationem loci, nec nori,

& uisi respectu substantiae spiritualis in Ipso locatae, siquidem substantia illa Angeli vel animae rationalis, ita ibidem est realiter, ut non sit alibi, non tamen potest habere rationem spatii repleti, quippe cum spatiam illud reale non impleatur per praesentiam substantiae spiritualis, sed etiam si adessent omnes angeli in aliquo reali spatio, non mi-ntis spatium Illud posset quodlibet eorispus excipere quiim si nulli spiritus adessent a

Natandum 3. Εκ Doctore Iibro ra. In Methub Dam numero py. aliquid moveri, & movere ripliciter. I. Per acci in deus , a. juxta aliquam partem; g. se eundum se totum : illud dicitur moveri per accidens quod movetur ad motum alterius cum quo. naturalein habet con nexionem , sive haec conjunctio fiat per modum formae substantialis aut accidentalis: Sic movetur anima ad motum

corporis, & quodlibet accidens ad motum sui subjecti: Vel ad modum in te

grantis, sic partes moventur ad motum totius; vel uti contentum in continente naturaliter , sic liquor movetur admotum vasis, & Nauta ad motum navis circumfertur et vel quod alicui conis jungitur aliqua necessitate naturali, ut grave illi cui innititur . Secundo modo aliquid dicitur motum, aut movens pro pter motum ab aliqua sui parte productum , aut in ea receptum et Sic Petrus dicitur sanatus, propter sanatum illius oeulum, de jecine lapidem , propterea qu6d manu lapidem projecerit. Tertio modo aliquId dicitur motum, Se mctvens secundam se totum': Sic animal movetur secundum omnes sui partes,& aqua frigefaeit, & ignis calefacit secundum omnes sui partes . His ita praelibatis , tria sunt in praesenti quaestione determinanda. Primumari Angelus revera moveatur localiter , non sollim metaphorice , sed etiam re aliter , Se proprid . Secundum utrum moveatur motu tam per se quὲm per accidens. Tertium an non solum ab alio moveri, sed etiam seipsum movere possit. CONCLUεIO PRIMA.AMetur revera movetur Io Iiter: Idque motu proprie dicto : haec est

communis quantum ad primam partem inter Theologos contra Duran- .dum. Probatur primo aut horitate Scri- .

SEARCH

MENU NAVIGATION