Scotus academicus seu Universa Doctoris Subtilis theologica dogmata R.P.F. Claudii Frassen ... jussu r.mi P.F. Magistri Caroli Jacobi Romilli ... iterum edita, et in 12. tomos distributa. Tomus 1. 12. Tractatum de angelis complectens

발행: 1721년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

26 o

dibulus apparet aliquos Interdum sui DLe reluctatos, de tandem urgente ipsius sollicitatione ad ejus partes declinasse . Tertium vero instans consutrimatae discretionis bonorum Angelorum a malis per illorum glorificationem , Achorum damnationem, indivisibile quidem fuit,ea ratione qua viam clausit, determinavit: in aeternum tamen duraturum est.

Suaeres a. Suandiu duraverit Ave-Iorum via.

R Eoo eo rem esse prorsus incer

tam ἰ quidam enim existimant Angelos viae suae terminum habuisse ipsa prima die mundi , quando De divisit lucem a tenebris, quasi in ista discretione mystice delineata fuerit ac designata Angelorum bonorum a inam lis discretio : Sunt qui existiment, id contigisse secunda die , quando Deus creato firmamento divisit aquas que siti super firmamentum ab his quae ipsi inseriores sunt,quasi per hanc divisionem adumbrata fuerit sanetorum Angelo-Tum a Daemonibus separatio. Putant caeteri, nullos adhuc Angelorum lapsos suisse sexta die mundi, quippe cum Deus vidit cuncta quae fecerat, de erant valde bona, subindeque nullae adhuc creaturae peccato deformes, & inficiatae

tunc temporis videbantur . Verum hae omnes sententiae levioribus, Re incertis ducuntur argumentis;

siquidem Moyses illis mundi diebusTcrum corporearum formationem de-

Iineat; sicque divisionem lucis, Ae aqua rum corporearum , ur natura ipsa demonstrat, resert sanctissimus Propheta, nec sortε de illa bonorum Angelorum a malis discretione quidquam tune cogi tabat; sic pariter docet Deum probasse omnia quae fecerat ad totius Universi integritatem , de ornatum : An autem illis verbis etiam complexus fuerit for-

inationem spirItualium creaturarum ἰincertum prorsus . IMMIominur conveniunι omnes Theologi viam Angelorum non ita diu protractam , sed fuisse valde brevem ς Tum ob persectionem potentia rum Angelicarum, quae facillime opera

sua implent. maxime cam nulla adversant a impedimenta , nec corporea Organa habeant Spiritus illi ad intelli- Rendum , Ac volendum expeditissimi :Tum propter ingentia ipsis collata diis vinitus auxilia , quibus eorum intellectus irradiabatur , de voluntas ad operationem stimulabatur . Adde quod praemii comparandi magnitudo, nec

temporis diuturnitatem, nee bonorum operum multitudinem ac pluralitatem exigat; nam ut loquitur Doctor dist. s. quaest. I. num. Ad maenum praemium, non requiritur multitudo meritorum . sed multo magis requiritur unum meritum intensum, quam centum maIlia re

nilo . In Avelis autem fuit motur m riti valdὸ intensur pro ista morula qua merebantur,in tantum fortὸ quod nullus homo fecundum communem legem , posset habere ita intensum afluvi meriti , sicut ipsi habueruot.

ARTICULUS SECUNDUS.

De OfieiisDnctorum Antelorum emati mines , ἐπ Obsequiis bominum erga Angelos. A NaetoquM In humaniam Renus infinita propemodum, se illustria ae quotidiana sunt ossicia Ae beneficia ;Iusvernis enim Spiritifur non solum advifrabilir ditnitat, sed etiam diena

pio amabilis invenitur , ait S. Bern .ser m. i. de S. Michaele . Praecipuum autem in homines Angelicae beneficentiae munus , est eorum custodia , qu1m tum publice universorum , tum singulorum I privatim suseipiunt; quocirca merito homines , ut aliqua ex Parte

272쪽

De ciis Angelorum erga homines. 26

tanta ab Angel; s impensa sibi benefletare ciendere valearit, dignum est . ut eos

ingrati animi testimonium laude, de

cultu celebrent . Unde in hoc Articulo tria Luscipimus determinanda. Primum,an.omnes Angeli a Deo ad homines interdum mittantur , ut aliquod ipsis beneficIum aut obsequium Impendant. Secuvdum, an , Sequi Angeli ad privatam , Se publicam hominum tutelami, Be custodiam h Deo deputentur . Temetum , quo cultu , de qua veneratione homines, sanctos Angelos venerari, Sccelebrare debeant.

QS AE 3 T I O PRIMA. An omnes omnino Avieli ad hominum ob quia interdum reputentur ZNOτANouM r. Angelos omnes , praeter eorum distributionem ineres Hierarchias , fle novem ordines , communiter dividi in Assistentes,&Ministrantes , quae divisio sumitur ex Da niele . Miuir miUium mimΠrakant ei, o decies centena miuia asistebant ei: Ex quo oraculo Doctores inserunt plares esse AngeIos assistentes , veluti cae-Iestis aut et Principes,quam Ministrantes: majori namque numero assistentes designat Proheta qua in Ministrantes .mne conjiciunt aliqui non omnes Angelos a Deo ad homines ἡ lCaelo In terras deputari ; sed eos qui sunt ultimae

Hierarchiae , caeteros vero Deo semper In CaeIo praesentes assistere, nec usquam hominibus apparere , quod an verumst, hic determ Inandum.. , Notandum a. Ex Doe ore iri a. dist. Io. fu es. unica , numero a. Dupli

cem distingui posse Ange Iorum Missionem: exteriorem unam , sensibilem,lde immediatam ; interiorem alteram in

sensibilem, Ae mediatam. Prior est , qu Angeli a Deo ad homines mittuntur , quatenus vel eis divinam voluntatem insinuent, vel eorum affectum ad divi-nnm amorem stimulent, & aecendant, vel intellectam illustrent, de illuminent, nedum eis divinam lueem impertiendo , sed , Ac sibi concreditas veritates suggerendo : Posterior vero est, qua Angeli superiores ad Inferiores mittuntur , ut eos de divinis mysteriis, divinaque voluntate instruant, quat nus ipsi eadem homines possint docere: Secundum eommunem processum, di ordinem, inquit Doctor, revelantur majora

inferiori,us: Θ ita superiores mittuntur ad inferiores loquendo , re illuminando eos interitis: π Alij inferiores mittuntur

exteriur, ad lina revelata nuntianda L minibus, veI e tenda : π ita non omnes

communiter mittuntur extra . An autem

extraordinarie saltem omnes Angeli a Deo ad homines propter gran dia quae dam de nuncianda mysteria aut implenda negotia , vel beneficia conserenda mittantur , hic est resolvetidum Notandum terrid , quod quanquam

tori veniant omnes Doctores Scholastici , Angelos interdum 1 Deo acthomines mitti . ut eorum intellectum

illuminent, de assectum inflamment; dissentium tamen invicem pIurimi in assignando modo illius illuminationis , de inflammationis,nam inquit Seraphi-

Animae nostrae a beatis Angelis per eorum revelat Iones illuminari possuntis tripliciter. I 3 mo 3, inquit, ut in-M telligatur Angelus inferiorem poris tionem illuminare per modum sumi- δε nis irradiantis : Aud modo ut intel- , , ligatur illuminare per modum spe culi deferentis. Tertio modo , ut in telligatur illuminare per modum

is linguae vivaciter exprimentis.omnes,, hi modi et si aliquo modo sint intel-M ligibiles , cum Angelus sit lumen, Scis speculum,Se habeat etiam spiritualisis interpraetationis sive locutionis onia ficium, sustineri possunt; tertius ta- men modus intelligibilior est . Non enim

273쪽

is enim multum beae lapparet quoin fovetur nutritur, & excitatur. Haec In-- modo Angelus irradiet , nec quo- quam , missici concordat charitati divi ,, modo se offerat a spe et ui animae; seu uae , quia in hoc manifestatur divIna,, hoc satis intestigibile est quomodo bonitas, quantum nostram salutem di is possit animae quod concepit , sugge- Iigat, dum nobilissimos Spiritus, qui eiis rere: Et sicut Doctor dum exterius intima charitate junguntur, dirigit, Mia loquitur, de viam parat ad intelli- transmittit ad procurandam salutem is gendum , dc viva , dc efficax locutio nostram . Et competit etiam charitatiis quadam vivacitate ad intellectum Angelicae . cum enim charitatis arden- ,, nostrum habet ingressum , dum so- tis sit, maxime desiderare aliorum saluωM nat in aure corporis exterius , ratio- tem , ob quam dicit Dominus sicut ,, ne cuius etiam libentius audi momo etiam dixit Isaias c. 6. Mee em Domi-M bonum Clericum, cujus sermo est ,, essicax, 8c vivus: cum habeat aliquidis Iatentis energiae vivae vocis actus,utia dieit Hieronymus: Sic , Ac hoc modori intelligendum est , quod Angelus,, hoc possit facere interius , de sic ill

is minare, non lumen infundendo, nec ,, solum offerendo sicut objectum vel M speculum , sed etiam vivaciter excI- tando, sicut Doctor exterius , deis adhuc essicaciori modo . His ita praenotatis , tria sunt reso Venda rimum an revera Angeli a Deo εd hominum obsequia e caelo in terram mittantur : Seeundum an non solum ex ultima Hierarchia , sed etiam ex aliis duabus superioribus Interdum ita de-Putentur. Tertium , quisnam sit praecipuus, Sc ordinarius illius Angelicae mise ionis ei eius. Co Me Lus o PRIMA

Λ Naeeli revera interdum mittuntur

ad homines. Hoee est de fide, de probatur variis Scripturae textibus Exodi Σ3. Ecce eaeo mittam Anteium meum gui praecedat in via. Lucae a. M us est Aneelus Ga/rDI. Ae . ra. Nune scio vere quia misit Dominus Antelam suum , ἐπ eripuit me de manu Herodis. Probat hane Connusionem Serapsicur Doctor Deo supra Iaudato quae v I. Ex eo quod haec missio maxime congruat charitati divinae quae per eam missionem manifestatur ; de Angelicae , quae per

ipsam nos adiuvat; de nostrae quae cumst infirma, per Angelicum obsequium

ne mitte me: de Angeli possint nos juvare pro eo, quod vident nos suo auxistio indigere , de malos Angelos indesinenter nos impugnare ; ideo , quod ad nos mittantur , lex exigit charitatis Angelicae. Competit etiam hoc charitati humanae, quae quoniam parvula est,quamdiu sumus in via, indiget foveri, dc nutriri, de excitari. Et quoniam Angeli sunt eon cives hominibus , cum non sint eis juncti per similitudinem naturae quae excitat ad amorem , oportuit jungi per obsequium beneficentiae. Dices x. Frustra mittit quis nuntium,

ubi ipse praesens est, de melius potest

facere per seipsum ς ergo elim Deua nobis praesentissimus sit, Ae omnia ponsit facere per seipsum , ad nos frustramittit Angelum: sed Deus nihil frustra molitur: Ergo nec Angelum mittit. Respondet, Seraphicus Doctor, quod quamvis sit Deus praesens, tamen Pro pter caecitatem , Se caliginem intellectus nostri In qua sumus, ipsum c. lnoscimus ut absentem . Et quia illi piritus propter claritatem luminis, debeatitudinis perseetionem semper vident Deum facie ad faciem , dc sunt ei Praesentes , quemadmodum illi qui sunt In camera Regis indieant his qui sunt In exercitu, Regis voluntate, de ad hoc mittuntur a suo Domino: sic intelliin Rendum est In proposito. Nec valet ,

Dominus per se potest sacere ergo non debet ad hoc nuntium mittere. Multa enim -- Θ'i, sed by Qoiae

274쪽

De o iis angelorum erga bomines. 263

enim potest ille,qui praeest per se facere, significat, legimus enim 3. Rerum east.

quae tamen injungit servo, vel nuntio, ultimo. Qu6' Daemonem alloquens,qui ut salvetur in ministerio de actionibus habebat in animo petere lacultatem, decens, & congruus ordo . ut deeiperet Achab. Or ,r est autem Diras a. Deus misi e filium , Ze Spiri- Spiritur eoram Domino , o ait, ego de- tum sanctum ad nostram salutem In- eistiam ilium, mi ait Dominus, in quo pstaurandam : ergo ad eam procuran- Et ait, Orediar, T erooiritur mendax dam non est necessaria Angelorum, in ore omnium Prophetarum. Cum ergo

missio . Angelus ille offerebat sese, qui ad deci- Nerat eon qu ntiam Serasth. Doctor . piendum si malus, de 1 Deo inissus sit, Quamquam enim revera Filius, & Spin ut significatur verbis sequentibus, deri- Titus sanctus per suam ad nos missio- pies, praevalabir, egredere, t ac ita . nem lassicientissimε salutem nostram, Ergo mali interdum ad homines' mitin

instauraverint, quoniam tamen liber- tantur .

tate donantur, & nostrum arbitrIum Hoe ipsum Iuculenter explicat se- pigrum est, Ac non bene gratiae coope- quitur, quod Gregor. Iis .a. Alora .ubiratur: ideo indiget excitari; ad hoc auis loquens de bonis Annelis, & malis. dItem nullus est magis idoneus, quam sit cit. Stetit de bonis AEntelis in hae sita, Angelus : Et ideo conveniens est, ut ad Iaborantibur auxilium pietatis impen- nos mittatur,non propter indigentiam ditur et ita si occultae ejus justitiae ne- Irocurationis salutis nostrae ex parte, friendo semienter, ministerium exequi illi, vel Spiritus sancti, sed propter reprobationis eonantur: non enim min

negligentiam cooperationis ex parte , strant Deo fui , qui adjuvent boni, sed nostri . etiam mati , qui pro/at non solum qui

Dices 3. Angelus beatus sedem habet redeuntes is eti*a oblevent , sed etiam in caelo empyreo, tamquam in loco sibi qui redire volentes gravent. congruo, δε maxime convenienti, subia Nee refert, quod Angeli perversi se-Indeque appetit ibi esse : Ergo si extra ductionem hominum , & animarum coelum empyreum mittatur , frustratur perdItionem intendant ἔ licti enim in- ejus appetitus, sicque non erit perfecte quit Alensis noster guaest. I. memkro a. beatus , hoc autem consequens est ab- Sit contraria intentio ipsius Diaboli surdum: ergo, & id unde sequitur . intentioni divina, quantum ad hoe , Refundet idem, quod I ua non dein quod hac est bona , de illa mala , ni belurAngelo propter ejus necessitatem, hilominus utitur DomInus tentati vel indigentiam : sed solum propter ne Diaboli ad bonum ἔ tentatio enim quamdam congruentiam . Haec autem qua tentavit Diabolus Job , quantum congruentia compensari potest, se tune fuit de voluntate Diaboli , t fuit ad nullam ponit imperfectionem , vel inia seducendum : sed illam ordinavit Do decentiam per sui ipsius absentiam: Et minus ad bonum,ut patientia Iob proinsie est in proposito, plus enim delecta- haretur . Missio erga Domini respicietiIr Angelas implere voluntatem Do- ordinationem potestatis ad tentaninmini sui, de adjuvando hominem pla- dum , quae est sub potestate divina, non cere Deo, quam delectetur esila in ema in ordine ad voluntatem Dei, sed ejus

Pyreo a malam voluntatem ordinat Deus ad

Rotabis primo, num etiam Deus In bonum . terdum malos Angelos ad homines X ea/ir fecundo , an Angeli Inseri mittat res interdum a superioribus mittantur

firmo, id enim expressE ScrIptura ad hominuS.

275쪽

Prormo , idque probat S. Gregoriusi:i Moralibus ex illis Zachari et Prophetae verbis,ubi dicit Propheta,qubd Ange lus , stur loquebatur in me errediebatur , T alius AnzeIur errediebatur i Lia, oecumium ejus, dixit ad eum ; loquere ad myrum istum dicens: absque muro hastis tu hitur Perusalem. Ex quo accipitur , quod Angelus mittit, unde dicit: In

e noectu Couditoris Angeliea ministeria

ordinata funi, ut pro communi fisIicita te beatitudinis opificem suum vide uter , tandeant: Cum stro di Rositione diluitatis alii aliis subministrant. Ad Prophetam Anteius Aurcium mittit, ἐν quaeri eum de Deo e mmu viter esubicit,edo ret , b eligit quia eum per sverrorem frientiam virtute e gnitionis, b Araestantiorem gratiam culmine potecta tireaeeedit. Haec S. Gregorius . Ex quibus manifeste colligitur, quod unus Ange Ius ab alio interdum mittatur. Confirmatur,quia verisimile est,quod quando Deus inferioribus Angelis vult revelare aliquid , id revelat prius superioribus, communiter loquendo, & his mediantibus inferioribus : Ergo mittuntur superiores ad inseriores illuminandos : sed inferiores etiam similiter illuminat alios sibi inferiores , donec veniatur ad uItimum ordinem, ex quo verisimiliter mittuntur aliqui ad illuminandos homines.

Dires, quod etsi superiores Illum Inent inferiores, tamen non inde sequiis tur,quod mittantur,quia ad missionem, de qua hic agitur, requiritur motus Io

calis , sed ut superiores illum Inent in

seriores, non est necesse, ut moveantur

localiter, alioqui non possent sibi proximos illuminare . Respondeo ortassis choros Angelicos superiores esse tam distantes ab inferioribus, ut non possint eos illuminare,

quin moveantur Iocaliter.

Deinde posset dici, quod missio quaecumque non necessario importet mo

tum localem,sed ordinationem Angeli ad Illuminandum alium, Itaut ille Ania

gelus dicatur ad alium mitti, cui Deus praecipit ut alium instruat, sive interim id fiat eum , vel absque motu locali.

A Meli non solum Inferiores , sed

etiam Superiorer quique interdum a Deo ad homines deputantur. Ita Do-e or loco supra laudato num. a. ubi ait:

Videtur quod iuremi, vel aliqui deo

premis mittantur ρuandoque ad extra is Probaturque conclusio ex Scriptura sacra , imprimis vero ex illo Uaiae s. ubile imus : Seraphim irabant per Πλου sex ala um sex alae alteri, & subdit statim: O potavit ad me unus de Seraphim, T in manu ejus ealculus, quem foreυrtulit de auari, ac tetidit os meum .

Sed Seraphim sunt superioris ordinis , ut supra probatum est , de indicat san

istus Damascenus lib. a. east. . Ubi reserens doctrinam S. Dionysii ait: Primum ordinem fugelarum esse,qui Deum semper circumstar , usdueque , ae citra villius rei interventum ei copulatur :nempe sex aluerorum Seraphim . Item Gen: . legimus , quod Deus collocavit ante peradisum volvtatis Cheru/im, ετ flammeum gladium, atque versatilem ad euRodiendam viam Iitui vitae. Diximus autem supra Cherubim esse secundi ordinis Anneiorum,qui Deo proximiores

sunt, unde etiam 4. Renum rv.Domine

Deus Rex Vrari, qui sedes super Cheru- sim tu es Deus solus braei.

Id ipsum etiam evincitur ex eo Danielis 18. Michaestinus ex principibur primis venit in adjutorium meum : Zeinfra,nemo est adjutor meus nisi Melaeι princeps vecter. Hinc Ecc Iesia in ossicio Angelorum orat: Avetam statis Mi-ebaei ad sam ea litur mitti roritamur aulam . Et iterum, Micbael Arebantiae veni in adjutorium populo Dei . At vero Michael unus ex primis si non primus Seraphinorum esse creditur , ut cense e Pantaleon Diaconus, In Nona. de S. Mi Gaiae apud Surium a9.Sepleviὐri tinec

276쪽

non S.Basilms Hom. r. de angelii, ubi haec legimus, Michae Dux fusternorum Spirituum, qui dignitate , is honoribus

praelatus es omnifius Spiritibus ri,i sumptio. Idem sentit Laurentius Justinianus dicens in sermone de S.Michaele :In spirituati primo eoUictu caeteris S ritibus iunctis praelatus est Mireari , fl-cut Lucifer malis. Quod etiam firmari potest ratione . nam in bello AngeIico, quod in exordio mundi fuit Michael fuit dux bonorum,qui illos ad obediendum Deo excitavit, sicut Lucifer socios ad desectionem induxit.

Confirmatur, verisimile est mentem. Ecclesiae esse supremum omnium An gelorum plus venerari, quam reliquos: quia hoc etiam magis consentaneum

voluntati divinae esse merito praesumi potest : sed Eeclesia maxime veneratur Michaelem , ut in ossicio Angelorum

profitetur, & prae caeteris ipsi templa dicat: ergo sentit illum esse supremum

Seraphinorum .

Non tamen me latet S. Thomam In a. clist. r. Asserere Michaelem esse exordine Principatuum , & ad litteram in intelligit verba Danielis cap. Io. ubi. MI-ehael dicitur , Unus ex principi r primis: quam sententiam sequitur Toletus in primum caput Lucae, & Pererius lib. xa. in Danielem : Non desunt etiam , qui inter Potestates Illum collocent, quia ad illum ordinem spectat debella Te , & amovere Daemones , in quo Michaeli maxima potestas tribuitur oc. a. Cui sententiae videtur Ecclesia favere in ossieto ipsius sancti Michaelis dicens , quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur. Uerum probabilior sentetia jam invaluit, ipsum esse supremum interSeraphinos,

adeoque principem omnium prorsus Angelorum; qui cum ad nos mittatur , certum esse debet nedum in seriores, sed

de superiores Angelos interdum a Deo ad homines delegari. Denique hoc ipsum apprime edocet Tom. IV.

tur omnes Angelos mitti a Deo, de mandata sibi ministeria capessere , fieperficere: Nonne omnes, inquit ad He-hraeos T. fiant admininratorii Spiritur in ministerium m ρro ter eos, qui Baris reditatem eviunt salutis,quae Uerba diia sertissime veritatem conclusionis confirmant ; maxime si advertatur series totius S .Pauli discursus: intendit enim probare Christum rebus omnibus creatis antecellere ς praesertim Angelis, quἔcaeteris creatis omnibus praestant: Tunis

M. inquit,melior AEOTHir effectus,quanto diffferentior prae tiari nomen haereditavit, nimirum quod Dei filius appelletur, de acl ejus dexteram , ut Patri aequalis sedeat: Unde subdit ad ρtiem Avelorum dixit aliquando, sede a dextris meis, quoad usque yonam inimirer tuos scabritam Aedum tuorum 8 quas dignitatis praerogativas, ut evineat Apostolus Angelis non convenire , subdie omnes sunt adminifrratorii piritur, ροα quae certe ratio imbecillis , & nu Ila prorsus appareret, nisi AnmIos omne asine ulla dignitatis , vel ordinis exceptione comprehenderet, nam si summi ordines eximantur, videri quidem poterit Christus Angelis, & Archangelis ,

aut aliis quibusdam excellere ἰ non autem Cherub hiis, & Seraphinis, qui nee

a Deo cum caeteris mitterentur , nee in ministrandi partes venirent. Quare

quod de Angelis dicit illo loco Paulus.

ad omnes etiam supremos Angelos peristinet. Certum ergo esse debet omnes

etIam superiores Angelos ad nos inisterdum 1 Deo deputari . Eamdem veritatem probant sane lPatres, maximE S. Athanasius oratione fem pda eontra Arianos,ubI demonstrae Filium Dei esse vere Deum, ex eo quodi

superior sit Angelis,qui ad ministerium mittuntur , b Angeli qui Deum , ait ,

fumum , deorsumque Comitantes ministros se praebent de Filio vera dieit, ET

277쪽

ultima verba ex Apostolo desumpta omnes prorsus Angelos etiam superio res denotant; quippe non minus principes quique Angeli,quam infimi Christum venerari jussi sunt. Expressissimus est etiam Chrysostomi locus Hom.8. in Gen. ubi illa verba, Faciamus hominem, non ad Angelos , ut Hebraei putant , referri probat , quod Angeli non sint divinorum areanorum principes, sed ministri: Non est, inquit, Angelis trisu

tum , ut sint confii partiri r , sed ut assistant, o minicterio fungantur ἰ quod

ut di eas audi magni loquentissimum EDdiam desuperioribus Avelorum vir tutibus Io uentem e VIDI CHERusIM

STANTIA A DE Uii Is DEI, ET SERAPHIM .

Consentit Gregorius Nazianzenus ora tione 34. Cum Angelorum summos , &infimos recensuisset ordines, mox universε ait: Illos divinae voluntatis admi-nsror loca omnia peragrare , omnibus

ubique adesse promptos ministerii alacritate , tum naturae Militate , alios aliam mundi partem oδιinentes, sive a

teri cuipia parti universitati attributor. Mitto plurimos alios ε SS. Patribus

Idem affirmantea , uni cumque profero S. Bernardum, qui sermone de S.Benedicto, Luciferum interpellans ait: Gerusim, inquit Propheta, stabant,o non fedebant, quid Iaborasti, ut jam de ari ner administratorii sunt spiritus missi in minicterium propter eos , qui haereditatem captant fatalis , ct tu sede-Bis i Et Sermone primo de S. Michaele, cum dixisset ipsum licti e superioribus Angelis, nobis tamen ad vigilare, &opitulari, subdit: Neque id quidquamsincredi/iis videatin,quandoquidem ' quoque creator, ἐπ Rex Ave rumve nil non mirivrari, sed minifrrare, ἐν animam suam dare pro muuis. Eamdem veritatem probat Doctor Subtilis to eo laudato, ex eo qu6d Ga-hriel missus ad Beatam virginem meis xit unus ex supremis Angelis, quippe

cum cognoverit mysterium Incarnam

Ionis,quod multos inferiores AngeIoari ut putat) latuit. Nam, inquit, In-ri carnationem nescierunt multi An- ,, Rali ante tempu, Incarnationis , vel

ri Passionis Christi . sicut patet . peria illud Isayae 63. ubi quaeritur in peris sena inferiorum Angelorum,gur 3 esri se,pui venit de Edom tinctis vestisus,

si ροα de per illud Psalmi , quis ect sese Rex moriae λ 8e respondit Dominus,, fortis, Oe. apparet etiam per Apori stolum ad Ephesios 3. ἐπ innotesatri Principibus, ἐν Potestatibur per Ec- ,, cIesiam, i . ubi glossa Hieronymi ,

is Angelieas potestates , vel dignitates se dicit praefatum mysterium Incarnari tionis ad plenum nesciisse, donecis completa esset Passici Christi,& Apo- is stolorum predicatio fuisset gentibus is dilatata , qtiod tamen usque tuncis non latuit majores secundum Rio is iam Augustini ibidem dicentis: Con α,, stat autem, quod Angelum nubtam ad , , beatam Virgrnem,ad Boe nuneiandum is non latuit'. Ergo ille cui hoe patuitis erat de superioribus, & non de infi- ,, mis, quos latuit illud sacrum myste- rium, ita Dod or . Dices S. Dionysius east. I . de Caelecti Hieraresia, arbitratur su premos Angelos nunquam ad haee infima ministe ria descendere: Qubd autem ad Isayam purgandum unus e Seraphinis lapsia legitur, id sic explicat, ut non summi ordinis quispiam munus hoc obierit , sed in serior aliquis , cui Seraphinorum proprium nomen imponitur, quia propriam istius ordinis funistionem gere bat , cum ignito carbone Prophetae Ia bia perurebat. Quam etiam interprae lationem S. Gregorius Magnus in caput primum ad Hebraeos amplectitur , probatque, ex eo qubd etiam interdum Angeli nomine Dei appellentur quando vices illius gerentes opera majoris momenti obeunt: Ergo isti Patres censent superiores Angelos ad nos non transmitti.

278쪽

De ossetis angelorum erga bomines. x67

xeoondeo equidem Illam fuisse IlIorum sententiam ς veram hac in re non videntur audiendi , maxi E cum Seri. plura sacra satis aperte nostram seniatentiam firmet, & caeteri Patres nobis adstipulentur, ut supra die tam est. Addo illam expositionem S. Dionysi vide. ri pugnare in ipsamet verba Prophetae:

Seraphim stabant super illud sex a

ωni , 'fex alae iateri Seraphinorum , qui per illas imagines repraesentabantur: Sicut enim dicit Propheta: Vidi Dominum sedentem operotium, ita dicit se vidiste Seraphinos illi assistentes :ergo sicut 'iora illa verba intelliguntur de Deo ipso repraesentato in illa imaginaria visione : ita posteriora intelliguntur de veris Seraphim assisten tibus, cte laudantibus Deum . Adde quod inquit SuareE IM.f. c. IO. In nullo alio Ioco Scripturae fit mentio

Seraphinorum, nisi in i Ilo, ut ibi notat Hieronymus: Ergo si ibi Seraphim nonsgnificat proprium ordinem, sed generaliter Angelum accendentem, non ha

hebimus in Scriptura mentionem illius ordinis,nec unde illum probemus; nam

quod dicit Psalmo ro . ur facit Ave-Dr Spiritur , re ministror mar stammam imis, Iicet ab aliquibus de Seraphinis

exponatur,it aut sensus se, Deum etiam supremos Angelos in se ardentes , ut flammam ignis, facere ministros suos; verus tamen sensus est, Davidem loqui de omnibus Angelis, quos vocat flammam ignis, vel quia charitate ardent , vel quia efficaciam habent spiritaliter arendi, & accendendi homines , ut ibi exponunt Augustinus, Theodoretus,&Gregorius Homilia 34. in Evangelium . Unde potius roboratur argumentum δNam cum omnes Angeli ministri De snt, & generali ratione flamma imis , si propter hoc solum vocantur Sera phim apud Isayam, non superest Iocus. unde ex nomine Seraphim propriumsrdinem Seraphinorum probemus.

Diere fecundo, Angeli, ut diximus in prImb notabili , solito distribuuntur In

assistentes , de ministrantes: sed illa diuisio nulla λret, si omnes deligerentur ad ministerium : ergo necessario faten dum est superiores AngeIos,qui Deo dicuntur assistere,ad ministeria deputari. Confirmatur ex S. Gregorio lib. II. Mora . cap. ubi verba illa Danielis des

clarans: Milita miliaum minifrraueant et , re decies millies centena milita si flebant ei. Ita scribit: Aliud est arit μre, aIlud mini Rrare, a sistunt enim illa proculdubio Potestates, quae ad quaedam

hoministis nuneianda non exeunt, mini

que eonten latione ab intimis non ree

dunt . o quia mureront,qui mini frant. quam hi qui principaliter assis sunt, a Uentium numerus quasi desinuus, minia

strant um vero infinitus ostenditur .

Distintuo majorem , distribuuntur Angeli in assistentes, & ministrantes ,

secundum ordinariam divinae nrovidentiae dispositionem, concedo: secundum extraordinariam , dc quantum alextraordinaria opera, nego : ordinarie

quidem soli inferiores Angeli ad tutelam, & custodiam deputantur. Nihilominus etiam interdum superiores emitatuntur; quod utique ex Scripturae testificatione liquet,quae AngeIos quosdam,

qui nominatim assistere dicuntur, e coe lo mitti docet in terras , ac variis legationibus, ministeriisque perfungi; talis suit RaphaeI, qui se unum e septem esse fatetur, qui adstant ante Deum , & istamen ad Tobiam missus, nulla ne infima quidem servorum obsequia detreis

ctavit : ita Gabries Zachariae Sacerdoti oblatus in templo: Ego sum, inquit , Gabries qui adsto ante Deum : Idemque Angeli alterius jussu Danieli se stetit rde ei ventura praedixit: Micbael uero unus de principibus primis apud eumdem Danielem venire nihilominus aclopem serendam Iegitur , ac de Moysis corpore certasse cum Diabolo; in Judae L l a cam

279쪽

canonica : nam de Seraphinis , qui supremi Omnium habentur,satis ex Esaya constat mitti eos, ae diversis functionibus operari. Gem,im item ante Paradisum voluptatis col Iocatus refertur Moyse . Quod autem de utrisque Dionysius quorumdam ex opinione scribit, non illos ex Seraphinorum , aut Cherubinorum ordinibus fuisse , sed ex inseriore, ac majorum illorum gessisse

vices , minime consentaneum videtur , eique complures reclamant Veterum ,

qui quorum nominibus appellantur; eorum ad ordines pertinere it Ios putant, unius ex omnibus Hieronymi testimonio ero contentus , qui de Sera

phinis ita loquitur: Suidam Graecorum inScripturis aurimὸ eruditus Seraphim virtutes quassam in caelis esse exposuit, uae ante tri,unal Dei assistenter , laudent eum , re in disero minifleria mittantur , maximὸ quae ad em, gui purga

rentur .

OR inarius, re praecipuus Anzelicae

ad homines missionis effectus, essanimae turratio, intellectus utaminatio, affectus insummatio . Ita Seraphicus

Doctor EHI. Io. art. a. ριδαΠ. I. re a. Hancque veritatem luculenter ex

, , pendit ipsemet , vel alius ex ipsori quisquis fuerit author compendiiri Theologicae veritatis liδ. a. cap. 18. M ubi ait, S. Dionysius attribuit Anm- ,, lo , tres actus , scilicet purgare, illu- ,, minare, de perficere: purgant itaqueis Angeli removendo phantasmata , is quae impediunt illuminationem , is quam Angelus intendit facere in ,, nobis . Unde tria removent ab ania, ma , scilicet ignorantiam , & nubila M phantasiarum , ac talius opiniones,, philosophicarum rationum revela , , tioni contrariarum . Illuminant ve-

rti animam tripliciter , scilicet adis asensum, ut patet quando aliquidis manifestatur in sumpto eorpore r, , item ad imaginationem scilicet cumri fumositates , quae per ipiritum ani-

,, malem ad cerebrum elevantur trania mittunt in diversa phantasinata ; &hanc potestatem habet etiam Dia- ,, bolus : item ad Intellectum , de taliari i: luminatio solum perfecta est. ,, Non autem,quod Angelus illumi-

, , net intellectum efficiendo novam ari cognitionem in anima, quia non

,, potest in intelle Ru novam speciem M imprimere, nec habitum novi lumiri nis dare, sed nec ejus intentionem ,, quo vuIt convertere , quia hoc estis contra naturam liberi arbitrii. Hae e ,, enim tria requiruntur ut intellectus, , noster intelligat aliquid ,scilicet spe-M Cies , qua cognoscatur , & Iumen in ,, quo cognoscatur , 8e intentio quais convertatur intellectus super spe is ciem . Illuminat autem Angelus i ,, tellectum nostrum excitando, & diis sponendo, & lumen divinum In nos,, transferendo , facit enim ut die umis eir, in phantasia transmutationem is specierum componendo, & divide , , do secundum exigentiam rei, quamis vult revelare . Item irradiat Iumen

,, intellectus sui super illas species , ut , , moveant intellectum nostrum, & sicis plura, fle subtiliora videre possunt in ,, lumine duplicato . Item excitat in

se tentionem animae aliquo motu , ut

is ipsa convertat se super illa phanta es mala abstrahendo se ab aliis: per fieti,, autem, id est, promovet ad melius . Idem docet quantum ad inflamma tionem affectus,dum probat, priUS prae monendo accendi posse intellectum

humanum tripliciter : scille et vel efficiendo, vel excitando , & adjuvando , vel movendo . Primo modo, solus Deus potest inflammare affectum, scilicet petis effectum . Secundo modo, ipsum dein ,, sideratum inflammat affectum, sciliis cet excitando, & adjuvando . Teg-M tio modo , potest Angelus affectum

280쪽

De viciis Angelorum erga bomines . 26s

is nostrum Incendere per motum . De M his habemus exemplum in naturis; is quia primo modo ignis aceendit Ii- ,, gna; secundo modo ligna incenduntis ignem, de tertio modo, qui ligna igniis apponit, ignem accendit: Differenis tia autem est , inter emittere cogita-M tionem , dc incendere , de mentem is illuminare ; quia cogitationem im- ,, mittere est,ut dicit Beda, intus crea- ,, re , & facere cogitationem ; sed in- ,, Cendere, est cogitationem jam fari istam inflammare ; Illuminare vero ,, vero est dare revelationem de aliquos, occulto intelligibili. Ob eroandum es autem primo cun Subtili Doctore in a. dimo. Numero quod Angeli intelleetum humanum illuminando , nullam Intellectionem actualem , aut speciem intelligibi Iem

ullo modo causare post uni, ut causae totales . Ratio autem, inquit, non est ex

aliqua impotentia ex parte Angeli,quia lassicienter est in actu primo, de potest eausare in alio Angelo actum secundum : sed ratio est ex intellectu nostro, qui pro statu isto est passivum determinatum ad determinatum activum , ut

ad phantasmata , de intellectum agentem: Se Ideo impeditur ne possit recipere immediate immutationem ab aliquo actu intelligibili sine phantasmate; quia phantasmata se habent pro statu isto ad intelleetum nostrum, sicut sensibilia cusensum: quoad hoc scilicet,ut sicut lati sus non immutatur primo , nisi a sensibili extra,sc nec intellectus noster prima immutatione immutatur , nisi hphantasmate.

Ex quibus inseri , quod nullus Ange Ius potest naturaliter hominem in extasim rapere per intellectionem seu visionem intellee ualem , de quod omnis raptus factus virtute Diaboli , fiat pri- niti , & directe ad imaginationem aliis

quam vehementem , quam concomitatur , aut potest comitari cognitio intellectualis ejusdem objecti,quae imaginatio potest esse tam vehemens, ut distrahat hominem ab attentione ad ullum aliud objectum ; de denique quod omnis raptus ad quem homo potest seipsunt per consuetudinem disponere , sit etiam ad aliquid imaginabile considerandum. QuamvIs sorte Deus animam consuetam se retrahere ab omni

bus aliis objectis ad considerationem alicujus unius objecti boni, v. g. passi nis Christi,aut gloriae Paradisi quandoque rapiat ab illa consideratione ad considerationem mere intellectualem inde pendentem ii phantasmatibus , ta- Iem Lilicet, quam haberet anima extra

Obs mandum sono ex eodem ibidem numero s. ut ipsum explicat POncius , quod Angelus non possit in homine producere cognitionem ullam Inde pendentem a phantasmatibus, neque etiam dependentem tamquum causa i talis aut partialis immediath concurrens effective ad ipsam cognitionem ς posset tamen docere hominem; quae sententia est communis , de probatur . Quia sicut homo docet hominem proponendo signa illi taliter inter se ordinata , ut ipse possit cognoscere , quod ignoravit ante : Ita etiam Angelus potest facere ; quia in corpore assumpto posset loqui tam bene quam homo , dc quia melius cognoscit naturas rerum , facilius , cte citi iis posset perducere ad cognitionem , quam homo . Deinde Angelus potest excitare illas species quas quis habet,eo ordine quo determi nare possint ipsum ad cognoscendum aliquid antea ignotum, de hoc faciendo doceret , de instrueret. Rursus posset ipsa sinet res Propone re secundum talem rationem, securi

dum quam ex ipsis posset quis cognoscere aliquid, quia antea ignoravit; Sesic etiam doceret, in quo non est dissi-

An autem Angelus clivus homi 'em docere posset utendo signis .naturalibus ad

SEARCH

MENU NAVIGATION