Scotus academicus seu Universa Doctoris Subtilis theologica dogmata R.P.F. Claudii Frassen ... jussu r.mi P.F. Magistri Caroli Jacobi Romilli ... iterum edita, et in 12. tomos distributa. Tomus 1. 12. Tractatum de angelis complectens

발행: 1721년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

que est ipsam et libertas, peccavit. Quilia autem fuerint objee a appetitus Angelici , resolvetur at calcem illius questionis . An autem uterque Ille amor in ordinatus Angeli, tam amicitiae , quam concupiscentiae, sit superis

hia proprie dilata , vel potius ad Iuxu-rIam spirituale sit reducendu S, aperiet.

A Mor inordinatus Aveti,tam Am ei fiae, quam Concupiscentiae, fuit super/ia : non formaliter, πρropriὸ,βd ra ualiter, o impropriὸ dicta. Haec videtur esse genuina Subtilis Doctoris

sententia in praelata quaest. a. num. 14.

ubi elim pr misisset sententiam S.Thomae, Ze aliorum dicentium, quod amor ille in ordinatus Angeli fuerit proprie die a superbia , concludit: Ideo dico , quod primum ρereatum ejus non fuit

perbia propriὸ dicta ; sed propter deIectationem , quam importabat, magis videtur reduci ad luxuriam; sicut pereatum pud inordinatδ delectatur ovit in f euratione coneta uirgeometricie, ad Iuxuriam revocatur: In quibus verbis duo maxime advertenda sunt: Primum

quod Doctor absolute non neget amo

rem illum esse superbiam , juxta aliquam superbiae usurpationem, sed tantum , quod non sit superbia proprie dicta . Secundum est, quod non diverte illum amorem esse formaliter luxuriam, sed quod si ad aliquod ex septem

capitalibus criminibus sit revocandus , magis congruε ad luxuriam , qu m ad superbiam revocetur . Ouod autem amor ille Aa gelicus Inordinatus , non

fuerit proprie dicta superbia.

Probatur I. Primum peccatum Angeli fuit immoderata complacentia in uis persectionibus : sed superbia proinprie dicta, non est talis immoderata complacentia , inquit S. August. lib. I capta s. Suid efr enim super/ia,nsperverse ee tudinir Upetitus r Appetitus autem ceIsitudinis non est formaliter amor sui, sed ex eo sequitur : quia nemo potest appetere immoderatὶ nam excellentiam , de beatitudinem , nisi quia seipsum inordinath diligit : Ergo primum Angeli peccatum non fuit so maliter superbia. Deinde amor inordiis

natus amicitiae erga alterum non est formaliter superbia : Ergo , nec amor inordinatus sui; eadem enim videtur esse ratio . Deniose proprIε dicta superbia , est inordinatus appetitus ex cellentiae respectu aliorum: unde S. August. lib. I p. de Civit. cap. II. ait: Superbia perversὸ imitatur Deum ς odit namque eum clis aequalitatem ob rIIo, sed imponere vult foetis dominationem

suam pro illo: Qesbus verbis significat,

quod ratio formalis superbiae confisti e in appetitu excellentiae ut dicit relationem dominationis super aliosi sed ille affectus dominationis non potest esse primarium Angeli peccatum : idcirco

namque voluit supra caeteros dominari , quia seipsum inordinate diligebat;

ut inordinatus amor fuit equidem ra-ix, & origo superbiae, non autem ipsa superbia formaliter: Ergo, &c. Obieiunit privio Thom me varios Scripturae contextus, quibus significari contendant primum Angeli peccatum fuisse superbIam formaliter dietam . In primis vero illud Isayae I . ubi in persena Regis Assyriorum allegorice de scribitur peccatum principis Dς nonum his verbis . Detracta eLI ad ius ros superbia tua ; quomodo ereidisti de Caelo Lucifer, qui dicebas in eoi de tuo; IN

manifestae superbiae sunt indicia . Secundo illud 'rehielis a8. ubi sub per sona Regis Tyri deseribitur Diaboli

peccatum , & inter alia de eo dicitur :Inventa est iniquitar in te . Quae autem fuerit iniquitas illa, declarat dicens: Dinatum es cor tuum in decore tuo, D. Elevatio autem cordis superbia est, vel effectus superbiae proprΚt dictae. Addunt illud Ecclesiastis Io. Initium omnis peccati superbia. Unde S. Aug. IV. a

332쪽

De Angelorum peccatis, ρ ωnἰs. 32 I

de eipitate Dei eo. I 3. addit: Mala volantatis initium quid potuit esse aliud

nisi superbia p

Confirmant ex Illo Tobiae, ubi Τobias pater filio dicit: SuperBiam nunquam in tuo fen ,aiat in tuo verbo dominari permittar,in ipsa enim initium funi t omnis sterditio :. atqui omnis perditio hominum , imb . de Angelorum sumpsit Initium 1 peccato principis Daemonum: ergo peccatum illius fuit superbia . me ψfum probare nituntur variis sanctorum Patrum oraculis : In primis vero sanctus Ambros vel alius Author epistolae ad Demetriadem Epist. 3. Haec superbia, inquit a Diu Iosumpsit exordium; qui quoniam μὰ quam a Creatore acceperat, potentia,N dignitate sibi Uaeuit , idque Authoris fui moriae comparavit, cum Angelis, quos in consensum impietatis fuae traxerint, is eaeIecti subI mitate dejectus est Subinde itaque in I fu DiaὐσIi e in praevaricatione hominis , initium pereat verbias , quae congruenter, re avaritia uominatur, quia utraque Moesiatio eum

gnificat appetitum, qui, uam men-ram eoncupiscat exredere; re non dignetur diser esse , nisi proprijs . Tanquam habeat hoe iis Deo , ut bonorum suo

rum i e sibi fons , 'ine sibi sit evia .

Consentit sanctus Athanasius in ora tione de Virginitate ; Satanar, inquit, nou ρropter fornieationem aut adulterium aut furtum de rario dejectur est : sed superbia r um in inferiores abyssi partes praee9uadiit. Subscribit Hieronymus in eaput i5. Fet Gietis, ubi superbiam proprium Diaboli , primumque pecca tum vocat. Hoc ipsum pluri hi docet sanctus August. maxime lib. I rivit. Dei e : I3. ubi ait, Maia volan-

taxir , quod potuit esse nisi superbia: initium omnis neeati superbia esi: quid est autem inversia nisi perverse cestudinis

ametitus mersa enim celsitudo en ferto eo , cui debet animur inhaerere ,

principio, sibi quodammodo fieri atquerim. IV. esse priueipium. Hoc fit cum nimis sibi Haret: sibi vero ita AIacet eum ab Hisbono incommutabiti desitat, quod ei magis plarere debuit, quam irae sibi.Sub

seribit FuIgentius lib. ad Monimum cap. I . Si initium Aeccati requiritur . inquit, nihiI aliud ni verbia insenitur: dieit enim Scriptura,Initium omnis peccari fuerbia ; quae itaque tune initium fumest, eum Angrius adversus Deum elatus, ἐν 'fa elatione prostratur

per eoum feentiam , guae radix ect omnium malorum , volens Uurpare , quod

tui datum a Deo non fuit, a Deo Deest,s eeridit, in quo crisset, non recidi

fet. Tandem Bernardus lib. de modo hene vivendi Serm. 7.Superbia,inquit, radix omnium malorum , An sol de fuit, potentes stravit, superbor dejecie. Hi ne superbia communiter peccatum Daemonum appellatur, re Ios II. Luciis fer vocatur Rex super omnes mior fas- pertiae. Constat igitur tum ex Seripturae , tum ex sanetorum Patrum oraculis, superbiam fuit se primum, ac capitale

Daemonum pcccatum .

Nerat consequentiam Doctor num ro II. & ad Scripturae , de sanctorum Patrum authoritates, reponit, praesumptionem fuisse simpliciter primum peccatum Angeli, Non quatenus, inquit, sprima Aperier superbiae ρropriὸ iis tae; sed quatenursignificat nImiam eo Iacentiam, re amorem inordinatum fuit ur, quae coi Iarentia, repraesumptio, ea afuit, ἐπ radix superbiae, ut explicabat sanctus Augustinus,& evidentius aperie lib.de Genesi ad litteram. cap. ar. ubi ait Diabolum amasse propriam ρου- fratem , πρerverso sui amore privaru Lancta flocietate turridum Spiritum . Et

cap. 23. Actu eontinuo se a Iura veritatis avertit, fuerὐia tumidus , t propriae pote satis deIectatione eorruptus . Itaque praefatae tum Scriptura dum sanctorum Patrum authoritates sic possunt explicari . Priviis quod significent primum peccatum Diaboli fuisse superbiam ,

333쪽

non formaliter, & proprie dictam, sed

radicaliter,& effective,quatenus nem Pein ordinatus ille amor sui ipsius, Angelum induxit,ut de se praesumeret, divinam prae eminentiam,&dominationem

affectaret, ac tandem Deo subiici renueret . Vel quod superbia Diaboli causa fuerit totius peceati, quod primo Parente in universum humanum genus Diabolus derivavit, ut explicat S. Augustinus in Psalmum Ia I.GeMit,inquit, Avetar, I factus es Dia/oIur. Prostinavit homini operδiam et dejerit secum iu-

videntia eum qui stabat; si sibi vomerunt id sum esse , sibi dominari voluerant. Denique dico cum Seraphico. DOct. articula γ. Hr. 7. Quod Diaboli peccatum considerari debet quantum ad triplicem statum: scilicet, quantum ad inchoationem, consummationem,&confirm*tionem: Initiatum est in comis pIacentia , de praesumptione ς statim en Im ut vidit suam pulchritudinem , praesumpsit: Consummatum est in ambitione, quia praesumens de se, appetiit quod omnino supra se fuit, & adquod

pervenire non potuit; sed Confirmatum est invidiae, & odii aversione;quia ex quo obtinere non potuit, quod appetiit, ideo invidere coepit , de affectu odii contra ire, de in hoc firmatum est, quia haec omnino ipsum k Deo separavit, & perfectum obstacu Ium posuit , sicut charitas perfecth Deo jungit. Dices fecundo , secundum Lanctum Joannem; omne, quod efr in mundo, autes conevincentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut inversia vitae: sed primum Angeli peccatum non fuit con cupistentia carnis, aut oculorum; ergosuit superbia vitae.

Neaeat eon guentiam Doctor , quia II la diὐisio comprehendit tantsim peccata ordinaria hominum,non vero Angelorum .Quod si Angelorum peccatum ad aliquod ex illis tribus membris re duci debeat, potius revocandum est ad concupiscentiam oculorum, quam Roalia duo membra: Meust enIm Inquit Doctor,in nobis ad concupi centiam scu-Iorum spectant immoderati anetitur aI

ad eoncupiscentiam oculorum deβet oectare immoderatur Upetitus descctasitis. Dires tertio : Peccatum AngeIorum reduci debet ad aliquod ex septem vi tiis capitalibus : sea ad nullum commode revocari potest , quam ad super hiam : ergo debet esse superbia propriὸ dicta. Respondet mimo Doctor numero Tr. negando majorem: IIIa namque divisio

peccatorum in septem genera , nec est adaequata, nec est etiam congrua: quod

optimh probat; quia si divisio peccatorum fiat juxta numerum habitum malorum oppositorum septem virtutibus,

nimirum tribus Theologicis, & quatuor Moralibus, certum est , quod non sit bona,quia deberent assignari septem peccata distincta, Ac separata ab illia septem; nam infidelitas, & praesumptio deberent numerari inter illa, & aliqua alia ex illis septem omitti . Quod si diis visio peccatorum non sumatur sic, sectrout opponuntur actibus bonis, quius observantur decem praecepta deca- Iogi, deberent esse decem peccata. Unde concludit, quod illa divisio non debet admitti tanquam adaequata , nec ut comprehendens omnia peccatorum genera, nec etiam forth omnes radices

peccatorum ; siquidem, inquit, insides tas , o deiseratio, sunt opposito sper ,

Dutque graviora peccata, quam peccatum guis,aut accidiae,nee tamen δεδ illis memfris comprehenduntur propria , ἐν

directὸ; hine inseri, quod hare divisio se

peccatorum,quae fiunt ordinarie:& quae sunt radices,& occasiones plurium pec

catorum .

Respondet seundo negando cons quentiam,quia illa divisio non est adaequata ς nec quodlibet precatum debet esse aliquod ex illis formaliter , dc pro

prie: plura enim sunt peccata, quae non

334쪽

De Angelorum peccatis poenis. 323

nIsi reductIvh ad IIIa septem spectant.

Respondet tertio negando minorem :s enim reductivὶ Angelorum peccatum ad unum ex illis septem revocetur, potius ad luxuriam,quam ad suberbiam

spectabit; Siret, inquit Doctor , omnit inordinatur appetitur desectabitis , ad

neviscentiam oculorum revocatur.

Insabis: In ordinatus de Iectation Isaffectus non solum in luxuria,sed etiam in gula, aliisque similibus intemperantiae vitiis invenItur: ergo dato, quod Primum Angeli peccatum consisteret Indeordinato delectationis affectu circa

Propriam excellentiam , non magis Iu

xuria, quam gula spiritualis dici debe

ret a

Respondet primo , quod etsi consequentia foret vera, tamen non Pugna rei contra sententium Doctoris : non

enim contendit Doctor illam complacentiam inordinatam Angeli,esse potI-υs ad luxuriam, quam ad Ru Iam revocandam: sed qu6d potius od luxuriam, quam ad superbiam revocari possit . Respondeo fecundo congruentius tamen ad Iuxuriam, quit m ad quodlibet aliud Ileccatum esse revocandam ἰ cum enim uxuria versetur circa objectum magis delectabile, quam gula ; delectat ira autem IlIa ah Angelo in ordinate concepta de propria sua excelIentia, & pedi sectione suerit summa; quia aliaβ non movisset angelum ad tot gravia patranda peccata ; consequenS est , quod ad Iuxuriam magis , quam ad alia peccata reduci debeat; quippe cum majorem in deIectationis excessu proportionem habuerit cum luxuria , quam eum Alio quovis peccato . Suaeres, an ν evera Angelus ametiverit aequalitatem eum Deo , seu

Deum esse λRespondeo revera ipsum appetilis to qualitatem eum Deo secundum se spectatam. Ita Doctor in a. di hsuis. I. numero a.ubi eum Impugnasset sententiam , & rationes sancti Thomae docentis objectum excellens,cujus appetitione Angelus prim6 peccavit amo. re concupiscentiae, non fu Isse omnimo. dam aequalitatem cum Deo in natura ἔeoncludit Doetor poteΗ aliter ad quaestiquem responderi ἔδειlicet, qu/d Anae Iuryotuit avetere aequalitatem Dei: id inque probat ratione quadruplici: Sed prius firmanda est haec nostra responsio authoritate tum Scripturae, tum sanctorum Patrum. Primo namque, ex Scriptura de duel-tur , quod de facto Lucifer appetite

hanc aequalitatem : ergo revera potuit eam appetere. Probatur Antecedens ex

illo marae r ubi Lucifer ait, A endam super altitudinem nubium , similis ero Altissimo, quamvis enim de similitudine, quae potest esse minor,quam aequalitas, Ibi fiat sermo ; nihilominus sim Ili Iitudo sine aequalitate perfecta non est. Adde quod si antecedentia verba conis siderentur , videntur perfectam similitudinem denotare , S exigere .

Aeredit ilIud mechielas a8. ubi parIter de Luci sero dicitur, Elevatum est eo tuum, o dixtRi, Deus ego sum, o in cathedra De edi in eorde marrs ; & Ideo Angelus primus , quI Lucifero restitit . dicitur Miebari, hoc est quis ut Deutpquia nempe repugnavit Lucifero, Mhaec ei verba Divinitatem assectanti exis probravit . Idem Oeens sancti Patres: in primis verti sanctus Ambros. NitI. 33.ubi ait: Nuoniam Da puam acre rat potentia ,

o dignitate sibi placuit, seque Autha

ris suae gloriae eo aravit, a raeusti fuis/timitate dejectus est. Clarius Id indicae octon. 3. in PsaIm. II 2. IID , ait ,'Dexaltavit, ut ueuet aestuari Alti mo . Subseribit sanctus Chrysost. hom. 3. de verbis Isayae Dei, inquit speravit aequa

eedit sanctus Augustinus. Iin, de civiccap. II. ubi ait Luririerum quodam quasi S s a Uran

335쪽

orannico factu gaudere subditis maris , qua esse Iubaertum est iste: Otia si diceret,

quod Lucifer cum Deo aequalitatem in authoritate , & potestate concupivit, quippe omnibus aliis praeesse, nulli vero subesse optabat. Rem clare indicat Na Ziana. orat. II. ubi Luciferi elationem exponit, his verbis : Iuditnum , inquit, atque iniserandum dieMat Mecima divinus esse non Deum quopue existimari , quod eleganter expressit carmine , quod est de substantiis mente praeditis ubi inter alia scribit. Suocirca mimur fana men e tume-

honore

Sperabat regale Dei foliumque dem que Corrvit amisso vilis olendore, mi di

totus

Obrutus es. Probat autem hanc responsionem Doctor. Primo quidem. Voluntas secundum aetum amoris amicitiae , &ac um amoris concupiscentiet habet i tum ens pro objecto , ita , quod sicut

quodcumque ens potest ipsa amare

amore amicitiae , sic , de potest illud amore concupiscentiae prosequi : sed aequalitas Dei secundum essentiam , est aliquod honum concupiscibile secundum se : ergo cum Angelus potuerit se

amare amore concupiscentiae , potuit

sibi appetere omne bonum concupisci bile, subindeque potuit appetere aequa litatem Dei. Profat euno,& priorem rat Ionem confirmat . Si aliquid impediret quo miniis AngeIus posset illam aequalitatem assectare , maxime quia non solum in se est impossibi Ins , sed etiam ut impossibilis apprehenditur ab Angelo dabsurdum est enim asserere eum fuisse

ita malitia cxcaecatum, ut eam aequalitatem divinam croaturae Omnino imis

possibilem esse non agnoverIt: sed ἱ Il 1mpossibilitas non impedit , quin potuerit Angelus ipsam Divinitatem appetere: Ergo, 6ec. Majorem concedunt Adversaris, minorem vero probat Do

ctor.

Primὸ quidem authoritate Aristote- Iis lib. 3. Euic.ev. a. dicentis Gesis uidem non es imp UiIium . Voluntarautem est imposbilium , puta immortalitatis. Insuper damnati Deum odio habent juxta illud Psalmi 73.Superbia eorum qui te oderunt ascendit δε er; iens autem vult objectum sui odii non

esse: ergo damnati Deum non esse cupiunt: sed hoc est impossibile : ergo potest aliquid impossibi Ie appeti. Suaderi poteII ex illo serventissimo di Iectionis

actu, quem S. Augustinus his verbis exprimebat erga Deum . Domine si effer Augustinus, ν ero possem esse Deus,ma Iem te puam me esse Deum. Insuper saepe sepius Justi optant Deum diligere amo re infinito, & poenitentes desiderant, quod nunquam peccassent: sed haec, ut apparet, sunt impossibilia : ergo potest voluntas velle id , quod intellectus impossibile judicat. Thom istae duplex distingunt Impossibile : unum quidem per se , & absolute; aliud per accidens, & ex supposti ne. Primum est illud ,quod ex ipsis terminis involvit contradictionem, ut hominem esse lapidem ; hoc enim merittidie itur esse Impossibile absolute, Ze simpliciter, quia non est tale respectu hujus aut illius loci, temporis, vel causae, sea respeetu omnium absolute : Seeundumvem , est illud , quod non ex ipsis terminis , aut ex natura rei, sed ex aliqua tantum hypothesi involvit contradi et ionem: sicut v.g. Petrum non peccania , hoc enim absolute non repugnat . quia poterat Petrus non peccare : sed

jam repugnat ex hypotesi, quod peccavit , quia ratione temporis impossibile est ipsum non peccasse postquam pec cavit. Inter utrumque autem impossi-

336쪽

De Angelorum peccatis, poenis . 323

bIIe hoe statuunt discrimen , quM impossibile per se quacumque facta si Ip- positione, & addita conditione , nihil

habet entitatis , aut honitatis , ex quo Provenit, ut non possit appeti, nedum per electionem ossicacem tendentem ad executionem, sed neque etiam per simplicem voluntatem,sive per ineficacem Voluntatis actum , etiam sub conditione si esset possibile . At vero impossibile Per accidens , licet, ut stat sub illa positione i inpossibilitatis,& in sensu composito illius , non sit possibile, nec consequenter habeat aliquam rationem hinni , & convenientis ς tamen secundum se sumptum, & ut per abstractionem

Pure praecisi vam, abstrahit a tali suppo-stione , & impossibilitate , sive in sensu diviso illius , habet per se aliquam possibilitatem, & bonitatem : & ita consideratum , licet non possit esse sormaliter volitum per actum elec ionis , quia electio tendit ad executionem , potest tamen e Te volitum per simplicem actum voluntatis, qui dicitur voluntas; quia cum hic actus non tendat ari ex e cutionem , potest terminari ad Objectum secundum se , abstrahendo a particularibus circumstantiis : unde propterea peccator vuIt Ine scaciter non

peccasse,quamvis ex suppositione, tuod peccaverit , sit impossibile . ita Goneistus post Casetanum. Quibus praemissis, respondent impossibile per se, de absolute nullatenus possie appetiti, bene verti impossibile per accidens : Ergo , inruiunt,cum divina aequalitas sit Iiri pos-ibilis creaturae , ab Angelo nullatenus potest appeti . Contra : Impossibi Ie per accIdens ex eis , potest appeti, ergo etiam impossibile per se. Patet consequentia,ad concupiscendum enim bonum apprehensum , ut impossibile, perinde est . quod si impossibile aut per se , aut Per Rccidens; quippe clim apprehenden& noverit utrumque a se nusquam posse obtineri : Ergo si idcirco impossibile me se sit in appetibile , quia scilicet nulla ratione potest obtineri ab appetente; pari - ratione, impossibile per accidens erit in appetibile, auippe cum appetens illud noverit se tale bonum non esse a Tecuturum. Sic paenitens,qui optaret se non peccasse, cognoscit hoc esse impossibile, etiam per divinam potentiam,quia hoc solo privatur Deus , ut quae facta sunt, insecta esse nequeant. Deinde damna ti , ut dictum est, appetunt Deum non esse , de tamen illud non esse , est Impossibile simpliciter. Denique haec ipsa eorum replica non subsistit cum Doctrina sancti Thomae: ille siquidem docet quaeLLIG. de malo ara ad nonum ,& I. a. quo. I . art. s. ad primum, duplicem eme actum voluntatis : unu

quidem e ficacem, & completum, alium verti inessicacem,& incompletum. Unde subdit posteriori loco, Voluntas com

pleta non est nisi ra possibila, quod est βα-

num volenti:Ied voluntas incompleta est

de impostaui , quae sicundum quouedam vellenas dieitur , quia silaret aliquis mellet illud si esset possibile . Gectio autem

nominat actum voluntatis jam determ natum ad id, quod est huic vendum , o ideo nIIIo modo ect nisi possibilium . Ergo sanctus Thomas admittit voluntatem etiam posse esse impossibilium . Confirmatur liqc impugnatio,& priores Doctoris rationes iterum firmantura Doctore , ex S. Augustino IM.83. qq. quaen. o. ubi docet, quo A voluntas potest uti fruendis , de frui utendis : Ergo voluntas creata potest frui se Ipsa : sed non potest frui nisi summo bono : Ergo potest concupiscere si hi summum bonum, quo una cum scipsa fruatur: Hoc autem summum bonum est aequalitas

cum Deo : Ergo creata voluntas potest appetere aequalitatem cum Deo , non

quidem appetitu effcaci, sed saltem ineficaci . Nam,ut observat Doctor ibidem n.8: duplex est actus volendi, seu volitio rolia enim inquit, est volitio esca Y,alia

337쪽

volitio eo Iacentiae, v. g. duo infimi quorum unus sperat sanitatem resti tuendam, alter verti desperat, ambo sanitatem exoptant, & volunt; 1ed diversimode; primus enim vult laestatem quia sperat eam restituendam , M ideo inquirit, & applicat media conducentia ad ejus restitutionem : secundus vero , quia non sperat sanitatem se posse conis equi talia media nec inquirit , nee applieat. Prima volitio dicitur essicax, secunda vero dicitur ineficax,aut comis placentia tantum : Prima vertitur tan tam circa possibile;Secunda vero etiametrea impossibile occupatur. Haec aurem , inquit ,n est ad meritum , ἐν demeritum, quia etsisit impo bile , tamen potest confinrire illi pleno eon. UM : bina volit/one potuit Aurius avetere aequalisatem ovinam. Sed de prima vois I itione , quae e eax est, duo quod Arre- Ius non potuit appetere ; simplici tamen Oolitione potuit bi coneviscere tantum Bonum , τ tanto desiderio quanto concu

piserer , si esset ρο bile .

Angeli peceatum non fuit ex passione, neque ex ignorantia, quia passio , &ignorantia est poena peccati et proindeque peccavit tantum ex electione : sed electici non est Impossibilium: Ergo non peeeavit desiderando sequat itatem dIvinam sibi impossibilem . Distinguit minorem Dodor : Electio

quae est volitio effeax, qua applicantur media ad consecutionem finis , concedit : Flectio prout dicit solum complacentiam, de appetitum voluntatis, quo 'velit Iiberε aliquid sibi propositum subratione honi, sive impossibilis non potest esse erga bonum impossibile appetenti, negat. Supra namque probatum es , quod revera voluntas ineficax possit versari eIrea impossibilia .

us , debuit esse demerItorIa . Sed illa volitio inessicax , seu vel Ieitas non potest esse meritum, vel demeritum: Eringo per hanc non potuit peeeare An

gelus . Nego minorem : quis enim neget a

ctum esse meritorium , & persectissimaeeharitatis, quo S. Augustinus cum Deo loquens dicebat: Si possem esse Deus , mallem te quam me esse Deum ; hic tamen actus est simplicis complacentiae , & vel Ieitatis , de est etiam circa imposis sibile : Potest ergo aliqua velle Itas esse meritoria , Insuper . Actus meritorius est , cum quis , Postquam peccavit, e gitat se,ac si non peccasset,& In hoc de lectatur , vel Ietque se nullatenus pec easse , & in priori innocentiae statu existere, ut majori affectione, & acceptione Deo inserviret; hic tamen actus est simplicis asseetiis, quem velle itatem appellant . Similiter , In hoc assectu sim.plici potest esse gravissimum pςecatum ut si quis odio Deum habens non solum exoptaret Deum non esse , sed etiam desideraret, ut aliquod malum ii si ac-ςideret , In quo genere peccati Daemo Des , ac damnatos versari non dubito . Dires secundis: Angelum esse aequalem Deo est impossibile, adeoque est nonens; sed non ens non est appetibile, In tantum enim aliquid est appetibile inquantum bonum , non ens autem honum esse nequit: nec consequenter ap.

petibile : Ergo Angelus non potuit apis

petere aequalitatem cum Deo.

Respondeo primo , quod si quicquam

probaret hoc argumentum,etiam evin

ceret Impossibile per accidens non posse appeti, quod tamen Homistae negant, utrumque enim impossibile tam per se, quam per accidens est non ens . Reoondeo feeundo distinguendo mamiorem : Non est ens aliquod unum , Mhabens in se bonitatem possibilem,con. eedo: non est ens aliquod multiplex Includens duo,quorum unum est in se bo. num absolute, Ze etat etiam bonum respective ad alterum , si posset cum ipso conjungi, nem: Itaque quamvis voluntas angelica non possit appeter

338쪽

De Angelorum peccatis,Wpoenis . 327

aequalitatem, Dei volitIone absoluta, qua ferretur in ipsam per modum unius

objecti possibilis , quia ipsi nou proponitur ah intellecta; tamen potest volitione comparativa ferri in ipsam aequalitatem divinam appetendam, quat nus ipsa esset ipsi hon si illam eonsequi posset. Diees terti3 : Voluntas angelica nequit appetere aequalitatem Dei, nisi ipsi Proponatur ab intellectu : sed non potest proponi ab intellectu: vel enim pro poneretur ab intellectu errante, vel ab Intellectu non errante: Non primum , quia cum nondum peccasset, nullum habebat errorem in intellectu, alioquin poena fuisset prior culph; ille namque arror non potuit esse in Angelo,nisi per modum poenae inflictae. Nem etiam fecundum, quia intellectus non errans nequit Proponere voluntati aliquid falsum;fabaiam autem est Angelum posse esse aequalem Deo : Ergo , &c. Negat minorem Do&σr; ad cujus probationem dicit,quod proponi possit illa

aequalitas ab intellectu non errante zc ualitas enim Dei, inquit, potes ρο- ρrehendi sine errore , euia es in aliquo sine errore , quia Fuitis Dei eR aequalis Patri, o ille Aotest avrehendi . Deinde potuit Angelus apprehendere illam aequalitatem esse sibi bonam,si esset pOD sibilis:& suppposita tali apprehensione,& Iudicio , voluntas potuit illam aequa

litatem appetere : sane Dei apprehen dimus qualitatem sine errore,nec nona& judicamus , quod si ii Ia aequalitas es iet possibi IIs Angelo: sicut est possibilis, de de facto eonvenit Filio Dei; quin

reverὲ Angelus lonis persectior esset, quam modo sit, quantam persectionem nunc habeat: Ergo muIto magis Angelus potest apprehendere illam aequalitam tem , de tale judicium efformare is OfVeiunt quarto Nullus potest appetere suum non esse , ex S. Augustino 3. de libero arbitrio : sed si Angelus appeteret equalitatem Dei, consequenter appeteret se non esse Angelum, quia Angelum esse Deum,est ipsum non esse Angelum; nam Angelum esse, est cre turam Deo esse subditam : Ergo Ange- Ius non potest appetere se eme aequalem Deo . Confirmatur ex tuo sancti Anselmi liβ. desimilitudinibus east.σ. ubi ait,

Suod si quis vellet eme similis alteri in propria persona, velutie non esse, quod

velis nequit.

Respondet Doctor primδ, quod quamvis Brth aliquis non possit directe velle

suum non esse, tamen indirecte id velle potest, volendo nempe aliquid ex quo posito sequeretur ipsum non esse: Sic , inquit , quiliset mecans mortariter .uuatiquid in quo non vult obesse Deo , σἰn Me ex consequenti vult δε non esse , quia non poten esse,ni ubsit Deo .

Respondet fecundo negando mIn rem; quia quamvis sequeretur destructio sui ex aequalitate cum Deo, tamen nora est neeesse , quod volens aequalitatem , velit Qrmaliter, & expresia non esse suum , seu suam destructionem : Nora

enim sequitur , inquit , quod si aliquis

velit antecedens, vetit etiam eonspuentiquando consequens potes intestiti ab urantecedente: sicut v. g. aliquis potest appetere Episcopatum , non volendo Sacerdotium : in proposito autem consequens non est necessario connexum cum antecedente: non enim absolute sequitur, quod si Angelus velit aequalitatem cum Deo, etiam velit sui destructionem ς posset enim appetere aequali tatem cum Deo ex suppositione impos

sibili, quod ipsa aequalitas non inferret destructionem Angeli. Ad S. Anselmum respondet Doctor. Ipsum loqui de voluntate ordinata; Non potest autem quis ordinath velle se non esse , inquit , quia ordinata voluntar non es vriendo Hiquid,re non νοIendo HIud,quod nece

usi intrinsecum , sive non : haec autem vera nouo ut re voluntate inordinata . Instabis: Angelus cognoscebat se ens

339쪽

creatum , dc per participationem ; sciebat pariter nullum en S per participati nem posse este ejusdem naturae cum ente per essentiam , adeoque Perfecte noverat ; quod non posset optare aequalitatem divinam quin optaret se non

esse .

Nero consequentiam : quamvIs enim Angelus seipsum cognosceret esse ensper participationem , tamen potuit apprehendere illam aequalitatem divinam

ut bonum aliquod appetibile; subindeque potuit eam sibi appetere ἔ non quidem appetitu essi caci, sed inemeaei : Unde potuit sibi displicere , quod esset Deo subjectus , & inferior, potuitque

optare independentiam respeetu Dei, Ee superioritatem respectu aliorum Angelorum ; quod, ut apparet, est velle qualitatem cum Deo secundum na

turam .

. Urguit : Potest aliquIs absque ullo peccato desiderare se esse Deum : Ergo dicet Angelus qualitatem divinam fuerit aemulatus, exinde non censetur peccavisse . Probatur antecedens : Posset

aliquis appetere se fieri Deum, ut neminpe sicut Deus,foret immunIs a peccato, & ut Deum diligeret quantum in se diligibilis est: sed appetitus ille non ellet peccaminosus; imo rever pius,& Inn cens : Ergo appetitus aequalitatis Dei non est culpabilis; nee proinde fuit primum Angeli amoris concupiscentiae

peccatum ,

NeZo antecedens, & ejus probationis minorem distinguo: Appetitus ille non est culpabilis si sit hypotheticus, &conditionatus , concedo : si absolutus , nego. Posset itaque hunc habere affectum vir plus conditionate , nempe si hoe sciret possibile, & absque ullo Divinitatis praejudicio : parem autem af fectum , non habuit Angelus Divinitatem aemulatus: imo eum absoIutε asse-etavit, ut colligere est ex verbis tum Isayae , tum Eaechielis . nobis supra laudatis. Qu Ras a. An etiam Anteia amυIati - fueriint unionem 'postaticam , brepera homini ad eam a uinmendo inviderint ἐ

REDondeo r. Revera Angelos Invidia peccame: ut egregi E docet

S. Augustinus lib. I r. de Gen. ad litte- Iam cap. 24. Nonnulli , inquit, Eseunt

ia m Diste Darium is supernis ferisur,

quod inorderit homini facto ad imaginem Dei. Porro haee invidentia sequitur δε- perbiam, non praecedit. Non enim eas superμiendi es Invidentia ,sed ea is i videndi superbia . Cum igitur superbia, sit amor excellantiae stropriae , invidia sero sit odium faelicitatis a euae; ρuid inde nascatur fatis in pro tu es.

Amando enim quirique exeellentiam sinuam , ve paribus invidet, qu/d et eoaequantur , veI infrior fus ne sibi eoae quentur, veliverioribus, quod eis none aequetur . Superbiendo igitur invidus, non invidendo qumque superbus est. Suhseribit S. Bernardus sermone II. Errain Caela eoneepit doIorem, b in Paradi peperit iniquitatem,/roum maIitiae matrem mortis,er aerumnarum omnium parens superδia. Respondeo a. De factum D Iabolum; nordinate appeti sine beatitudinem , &idcirco naturae humanae invidisse ; Dedocet S. Bernardus variis in locis, praecipue sermone I . in Cantica: tomit autem contingere, inquit, cst tamen in-er Mile non putetur) Heuum sapientia, T ρerfectum decore homines ρω ire potuisse futuror, etiam , ἐπ proficturos mporem gloriam ς sdsipraescivit, in Dei Mo abripue du-ro vidit, o in livore δετο insidit, o molitus es hasere of

ctor, foetor dedituatus. Infirmioressunt, Inquit inferiorerique natura : non derete e concives, nee aequales ingloria. Et

infra ipsum Diabolum Interpellans ait; Tu tibi miser ridem eouoear in aquilane.

340쪽

ne Angelorum peccatis poenis r 3 29

re pauperes, umedeant cum Principuus, o festum gloriae teneant, doleasque ininpleri illud: Pauper, o inops LAUDABuNT NOMEN Tuum . Quamquam autena ibi S. Bernardus nullam expressiam invidiae Diaboli erga Christi incarnationem mentionem faciat, potest tamen ex illo mori leve fundamentum,h fortiori stimi. Nam si ex eo , quod Lucifer praesciverit homines In parem gloriam fuisse profecturos , colligit S. Bernardus credibile eme Luciferum doluisse , & ex invidia erga homines peccasse ἔ multo profecto magis credi potest , si Lucifer praestrivit hominem aliquem futurum eme muliti excellentiorem ipso, non Lollim in gloria , sed etiam in nratia unionis , & in Personae divinae majesta- te ς indignatum propterea fui Te, vehementerque doluime, & invidia conis tabuisse . Respondeo 3. Etiam probabile videri, quod in ordinate unionem hu postaticam affectaverit, neque enim solemus Invidere aliis bona , nisi , quae optamus nobis , quando ea non habemus: &deinde non est magis credendum de malitia Diaboli , quod Inviderit illam dignitatem hominibus , quam inordinate eam sibi concupierit. Unde quot quot Patrum , aut Doetorum dicunt Diabolum invidisse homini dignitatem suam , pro hae affertione citari posisunt: quia veIdirecth volunt dIgnitatem unionis hypostaticae, vel si de alia Ioquantur expresse , certe ex hoc, quod aliam quamcumque dignitatem inviderit, colligitur valde verisimiliter, quod hanc etiam invidit, quae omnium maκ ima est . Tona .u

An voluntas Daemonum ita sit in malo os mala , ut nec possit aliquatenus resipferre, nec βonum is aliquod operari t

plicem eTe circa primae partis quaestionis resolutionem Authorum sentenistiam. Prima fuit origenis, quam refert S. Thomas ρrima parte quaest.66. art. a.

asserentis omnem voluntatem creatam,

tam beatorum, quum damnatorum et flexibilem in bonum , sive in malum ἔdempta tamen voluntate animae Christi. Secunda est omnium Doctorum Catholicorum, affirmantium,quod Daemonum , & damnatorum voluntates ita sint in malum obfirmatae, ut nullatenus res piscant. Causam autem huius obstinationis, non eandem omnes proferunt,imti in illa assignanda varias scinduntur in sententias . Primo namque S. Thomas assignata prius quaestione , docet causam obstinationis Daemonumera immobilitatem , & in flexibilitatem eorum voluntatis circa actum quem vo luntarie , & determinate semel elicuerunt. Haec enim est, inquit , natura Angelorum, ut ubi semes uni starii determinatὸ adlaejerunt , non possint in alteran3 flecti , a qua sententia non Ion κε ab est Idenricus Gandavensis quodliseio 8. u. . II. docens,quod idcirco Angelus est immutabilis ab actu , quem letne elicuit; quia voluntas separata ita profunde immergit se objecto , ut ab eo

resilire nequeat. Secundo , Aureolus asserit hanc obstinationem provenire ab habitu quodam vitioso,quem Deus proinducit in voluntate damnatorum in poenam suorum deliis orum, se ita peremn ad malum inclinantur , ut nullatenus bonum aliquod valeant operari. Te tu, sunt qui docent cum Marsilio in a. quaest. s. art. causam damnatorum obstinationis in malo ex eo repeti ,

SEARCH

MENU NAVIGATION