Johannis BuxtorfI fil. ... Exercitationes ad historiam, 1. Arcæ foederis. 2. Ignis sacri et coelestis. 3. Urim et Thummim. 4. Mannæ. 5. Petræ in deserto. 6. Serpentis ænei. Quibus sacra hæc Vet. Testamenti mysteria ... Cum indicibus, capitum & quæsti

발행: 1659년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

241쪽

' is ac Ag FOEDERIS CAp. XXIII. 'ais

Posteaquam Deus per Prophetam ab initio capitis ad riusq; u.no obstante multiplici perfidia, apostasia &Idololatria,

tam decem Tribuum, quam Judaeorum,quam graviter iis eX- . probrat, constantem suum amorem & benevolentiam testatus esset&obtulisset; versu Ir.&i3. illos ad se de novo revocat id invitat, suamque illis gratiam, sub conditione tamen poenitentiae verae per agnitionem peccatorum suorum, & novam obedientiam , pollicetur & promittit: quam hortationem vers. I 4. iterat, & novis rationibus ae promissionibus suia

fulcit Sc confirmat. Et in hac jam Parte verba ista, de quibus agimus , Occurrunt, quae proin paulo accuratius nobis expendenda ;Hortario continetur his verbis; et 'da π α an quae dupliciter ab Interpretibus intelliguntur & exponuntur. Quidam, Convertimini, scia vestra idololatria & apostasia ad Me: Alii Revertimini; sic. ex Babylone, quas se. de facto il-IOS ex ea revocaret, & hac ratione praecipiendo reditum ipsis promitteret. Equidem non aded multum interest,utrum quis sequatur: Nam qui alteram expositionem sequuntur, Conversionem Sc paenitentiam, in praecedentibus Jam requisitam& exactam,supponunt: qui priorem,Reditum & reductionem

illorum ex captivitate non excludunt. Potiorem tamen esse priorem per Convertimini, apparet ex descriptione subjecti, 'ad Filii arersi, perves, rebellas; hoc enim sensu N men seu Participium istud hoc loco usurpatur; hinc v. i. dicitur; Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, sed

repertere ad me. Sic v. s. Viridistine qua fecerit NPn arem rebella Israele abiit &c. v. 7. Et dixi, posteaquam fecit omnia ista;

Revertere,ct non esi reversa &c. Rationes hortationis sunt istae; I. Quia ego maritus vester sum; ac pro- nde aequum est, ut vos ad me, ceu sponsa ad sponsum&maritum suum, revertamini. Vel; usa ego maritus vester ero; sc. de novo, Sc manebo, non obstante vestra praevaricatione, qua

Contra me praevaricati estis, dc totam terram vestia sorni cione replevistis.

242쪽

Et assumam vos, unum ex urbe, o duos ὸ familia, o adducam τοι

Hic jam quaeritur, De qua tisumptione o Adductione loquatis P Quidam intelligunt hoc de Reductione ex captivitate Babylonica, cXqua non omnes redierunt Tetijonem, sed plu

res remanserunt.

Christiani Interpretes majori ex parte hic volunt non. agere Prophetam dei ita reductione corporali, sed promissi nem & vaticinium facere, de quorundam ex Judaeis assumptione, dc in Regnum Christi, atque ad ejus Ecclesiam adductione 3 quam per T ibonem intelligunt,ut alias sepe in Propheistis: De his illum dicere, unum ex urbe, ct duos e familiae, eh quod pauci omnino, respectu reliquorum, ab initio praedicationis Evangelii convertendi essent. . Sic quod sequitur v. i s. r, noma diri dis ri, UnJ Et dabo vobis Pastores secundum cor meum , ispascent vos FGentia ct intelligentiar, hoc, inquam, Hebraei intelligunt de Pro'

phetis, & aliis quibusdam viris Sanctis, Spiritu Dei actis,& populo datis post reductionem, ut & de piis quibusdam Principibus Sc Gubernatoribus : Christiani, de Apostolis,

vera Christi scientia & cognitione homines instruentibus. Sequentibus dein verbis volunt describi, qualis futurus sit E clesiae status ,posteaquam illa, per Vocationem & Accessionem etiam Gentium ad eam, fuerit aucta & multiplicata. Quia verb nulla discretionis vel transitionis ad novam prophetiam nota haec cum pretcedentibus cohaerent,dc ad pra sentes Judaeos, cum quibus Prophetae Dei nomine res erat, re ferri videntur, dissicilius fortassis haec expositio Judaeis peris suadebitur. Quod si meam interponere licet sententiam,putari sime

perieulo dc judicio sequentis vaticinii,posse hoc Judetisi dulgeri Si conces; qub tanto minus habeant quod de violenata iiii Aiax ine conquerantur, & eo sonius in sequentibus eoiistangi queant,in quibus nobis ultin quaedam largiuntuti . sis duae constituunturhujus Prophetiae a P. 4.Adl 9. Par

243쪽

tes,quarum Prim promissiones contineat de eo quod Deus illis eo tempore praestiturum se polliceatur; altera,de eo quod postmodum sit futurum, posteaquam restituti ,& in terra sua, iterum radicati Sc confirmati erunt,tempore Messiar. Nam io Juclaei has duas partes agnoscunt ;&n0stro scopo nihil obsunt, a. Constat, usitatissimum hoc est. Prophetis,ut subinde,de liberationibus temporalibus agentes, maxime de Captivitate Babylonica, ex abrupto quasi evolent,& ab illis transitum sibi faciant ad Liberationem spiritualem per Messiam ipsis inculcandam , itaque arcte sepe has conjun- . . sant &admisceant, quasi de una & eadem re ageretur. Ob

Lervare hoc licebit ubique , diligenter Prophetas legenti Ascrutanti.

Causiae hujus rei sunt plures ; I. quia Liberationes hujusmodi illustriores typi suerunt Liberationis Spiritualis per

Messam ; veluti Eductio Israelitarum ex AEgypto,& in terram Canaan introductio: Liberatio e captivitate Babylonica, &Hierosolymae restitutio: a. ut hac ratione populum revocarent subinde a contemplatione & gaudio liberationis corporalis,quet transitoria & momentanea quasi est,ad considerationem Liberationis spiritualis a Peccato, Diabolo, & Mori facienda per Eum in quo omnes etiam reliquae promissiones ipsis factae Etiam sunt & Amen,a quo, & propter quem, omnis benedictio corporalis Sc spiritualis in nos redundat, nobisque exspectanda , ML ssi Axi videlicet atque ita desiderium ejus acuerent &excitarent,fidem illorii confirmarent. 3. quia

nulla amplius liberatio illis insignis & illustris restabat speranda , praeter hanc, eaque fieri debebat non ita longo post tempore, stante videlicet adhuc & florente Urbe & Templo.

Pruna itas parte Iargiamur Iudaeis, agi seu de Reductione & captivitate Babylonica, seu decem tribuum ex Assyria,& per Pastores promistos intelligi tum Prophetas, tum Gube natores, singularibus donis Spiritus S. instructos, quales fuc

runt Zorobabel de alii, qui tum in Ecclesiasticis, tum in Polix pauciunx populum secundum crudo voluntatum Dei. Ne

queenim

244쪽

Σ15 HISTORIAE

que enim negari potest, huc accomodari posse Prophetae vel baversus I .& Is. Secunda parte largiuntur illi nobis,agi de temporibus Messiae, ubi prima quaestio occurrit , Quomodo ista verba ; Et erit cum multiplicati eritis, & creveritis in terra in diebus illis, dicit Dominus; non dicent ultra &c. snt intelligenda, O ad futura tempora Messita applicanda e Duabus notis, seu phrasibus, designat Tempus, quo id quod sequitur sit futurum; I. Et erit ciun multiplicati eritis o creveritis. Abarbenei qua rit, quomodo haec cohaereant cum sequentibus' & alienum . plane sensum his verbis affingit. Nos existimamus optime cohaerere cum praecedentibus Verbis, δc cum sequentibus. Cum praecedentibus ita; In illis nimirum indicavit Propheta, iulos quidem in patriam ese reducendos, sed non universalem fore illam reductionem,sed,respectu eorum qui sponte&ultrbin Babylone mansuri erant, restrictam & parcam; dum ait; Assumam unum ex urbe, ct duos e familia: hic jam promittit ipsis multiplicationem & accretionem in terra, ac proinde etiam diuturniorem & stabilem in ea commorationem. Cum seque tibus; quia indicat sic, quid futurum & eventurum sit,posteaquam in ea adoleverint, multiplicati fuerint, & radices quas egerint; id nimirum quod sequentibus aliquot dicit ver sibus a. In diebus igis: sic V. II. In tempore illa vocabant Sce. V. In In diebus illis ibunt domus Rhudab. Quinam sunt Dies illi, de quibus loquitur Propheta Illi ipsi Dies, de quibus in praecedd. verbis est loquutus; quibus sciHierosolymis erunt multiplica ti,aucti, numeros,& habitantes.Quinam verb isti ' Dies, quibus Hierosolyma & in ea Templum reaedificatum cum cultu sacro stabit, vigebit, florebit , dc quidem non proximi ei tempori,quibus Propheta haec enuntiavit, sed remotiores,quia Multiplicatio & Accretio illorum non brevi, sed notabili aliquo Temporis spatio, feri poterat. Uno verbo Tempus Templi secundi, & quidem ultimum, unde saepius in Prophetis, in similibus vaticiniis, desigilatur per z'zra Finem dierum, Ustia mos dira ,

245쪽

Aac Ag FOEDERIS CAP. XXIII. ziz

mos dies; ut Esaj. a. v. a. 'zτl π Nan'na Et erit in fine dierum, praeparatus erit mons Domini &c. ubi R. D. Kimchi ipse nobis hane regulam tradit, πzan Nan z'u'Π Ubicuns dicitur 'κ intestiuntur Dies Mesa. Sic ait Jacob Genes '. Congregamini, ct annuntiabo vobis,quod continget robis a VI a in novissimudiebus ; inter quae est illustris illa Prophetia; Non recedet sceptium de Dda Sec. Sic alibi. Ultiim vocantur, non mundi, sed Status tum praesentis Iudaeorum, tum Politici tum Ecclesiastici ;quia tum ab ipsis prorsus auferri debebat sceptrum; quia tum Oeconomia Legalis finem erat habitura, Typi,Sacriscia & c remoniae Legales Omnes abolendae, Urbs evertenda, Templum desolandum; quia denique haec tempora, Messae scit. regni, ultima erunt Mundi periodus,in quam finis ejus incidet .i Sic puto nulla vis insertur verbis Prophetae, dc satis plane fluunt omnia. Simul etiam recentiorum J udaeorum error redargui tur, quasi Messias circa finem Mundi esset venturus, Judaeos in terram suam ex praesenti exilio reducturus, & illis Urbem, ac Templum novum aedificaturus, atque universum Cultum Mosaicum instauraturus. Propheta nobis hic tempus Messiae describit ita, quod sit suturum, dum illi, inde a reductione ex captivitate Babylonica, in terra sua erunt numerosi, aucti, florentes, & cultum suum exercentes.. Et haec eseplicatio confirmari potest aliis Scripturae locis, quibus docetur, Messiam stante Templo secundo venturum,quae peti possunt ex authoribus, qui ex prosesso contraJudaeos scripserunt.

Atque haec dicta sunto de primo, Temporis videlicet circumstantia. Videnda nunc II. Res ipsa, seu, Quid istud si, quod de hoc tempore hic Prο-pheta pradicite Duo dicit, v. Is. &II. Primὸ, quid inposterum non amplius sit futurum ; v. 16. Non dicent ultra, Arca foederis Domini, vessi ascendet super cor, nesrecordabuntur ejus, nes vistabunt eam, neq, fiet ultra. Locus insignis, & meo judicio consideratu dignissimus: non enim frustra dc otiose Propheta hanc de una & eadem mvarietatem & conduplicationem phrasium adhibuit, sed sin gulare aliquid & maxime memorabile procul dubio notaro

246쪽

voluit. Quod &Abarbenet animadvertit , fB In ΘII DU ---α Q nrt Quid, inquit, opus fuit omnι ista ingeniιnatioDe v .m ire o . lat. nam id sciam c intelligami Videam Paucis , I. Ierba, . a. cristum. Dicit ergo Propheta; α. uet dA . UT Non dicent ultra ar- ea faederis Domini; suae ex pretio nominativo, quinam fuit illi, qui non ultra ita sint dicturi: Quia vero dicit Tay ialtra; hine '

cottigere est, illum eos intelligere, qui antea, & ad illud usque 2 A. tempus, ita soliti erant dicere, Arcam, vel potius Deum ad Arcam colere, & de ea gloriari; Eos ipsos, qui apud eundem Ieremiam subinde crepabant & Prophetis objiciebant ;' ba'd Templum Domini, Templum Domini, Templum Domι- π,cap T. Vers. q. Omnis enim Templi cultus reserebatur ad Arcam, ubi Deus se p sentem testabatur. Deinde, quan do tertiae per nae Verba ita ponuntur sine Nominativo expresIo, indefinitam & imperionalem constituunt loquutionem; & sic Non dicent, idem est quod, Non dicetur, &c. Sic

Jerem. Is. Vers. ls. Ig. Propterea ecce dies venient, dicit Dominus. v DX ΗΜ qu:bus non dicetur amplius, vixit Dominus, qui ascendere

fecit ιιos Israel e terra surpti: sed, rivit Dominus, quι ascendere feci plios Istari de terra Aquiloniis. Quem locum Judaei quoque de temporibus. Messiae eXponant. Sic cap. 2I. v. 7. 8. Vide &Jerem. D. 20. H. 2, Nes ascendet stuper cer, h.e.nemo etiant de ea vel egitabit. Hoc enim est Ascenderesuper coi. Jerem. I. yia uod non praecepi, Q - n q. R ner. ascendit super cor meum de quo ne cogitavi quidem. Sic cap.31. 3s. Sic explicatur in teStu ipso Ezech. .io. naz n mori η ,-z MI Inate illo ascendent verba super cor tuantior cogitabis cogitatio nem malam. 2. Reg. ir. s. - ποῦ ab 'g qnera Omne argentum quod ascendet super cor viri tit adferat in domum D mini λ h. e. quod asterre cogitaverit S c. ' . γ. a Nes recordabuntur, vel mentιovem facient ejus. Quia enim non cogitabunt de ea, hinc neque ejus mentio Iicin facient. R

247쪽

3sirent, non desederabor 2 ', Vel, Non deponent eam s. custodie iam , in Templo nempe: Vel, Non recensebunt eam. Quocunque

modo sumas, significatur aliquid circa Arcam fieri solitum prioribus temporibus, quod tunc sit cessaturum & finem hobiturum.

nuneus. A Non fiet impliM. Varie hoc accipiunt&einponunt Interpretes. Quidam, ut Hebraei ue Non fiet ans ius,

quo c.ante hac feri consueverar,ut eam secum educant in bellum. Alii; Non flet amplius ,sin ut antea, ut ad eam Orent, acrificent, adoleant,ct

cultum forum peragant, horum nihil ulterius et et. Alii simplici si e & ad literam: No et amplius; st. Arca, de qua sola & unia ea nominatim ibi sermo. Et haec expositio videtur cum praecedd. quoque convenientissima. En mirum, & sorte non frequenter usurpatum,verborum

de una & eadem re apparatum, quo insolitum & peculiare aliquid Prophetam inculcare, & penitus intimis animi medullis imprimere voluisse, non est dubitandum. Quid illud fuerit,id est,de quo nunc nobis dispiciendum. De Arca Prophetam loqui, concedunt Hebraei. Quos vero illi sensus in farciunt, nimis insulsi sunt& jejuni, uti jam

vidimus. Arca Foederis, uti in superioribus prolixe visum, erat Symbolum externum praesentiae Divinae, & eous q. domicilium, habitaculum, & Solium gloriae, quod inter Iiraelitas erexit, Ea intus in se continebat & concludebat Tabulas sce deris, seu Legis Divinae, extus adjunctam habebat Gloriam Divinam in Nube & Igne apparentem; Ad eam respiciebant& referebantur Cultus omnes, Precum, Sacrificiorum, Oblationum, Sisimiles alii. Dum ergo Propheta ait; In diebus illis, Messiae se. veniaturi, dum illi in terra sua sint futuri, non amplius dictum iri;

illic Ai Lam esse Foederis Domini, nullas amplius de ea cogita tiones futuras, nullam mentionem &c. significat, illo tempore Arcam, & omnia quae ad eam pertinebant, quaeque eam con sequebantur, abolenda esse & tollenda, Arcam,Legem, Fiedus antiquum, Signa illa d . Umbras praesentiae Divinae interho mures habitantas i Cultus omnes ad eam fieri solitos Scc. Atqῆ Eo δ

248쪽

ita mutationem harum rerum omnium, aliamque novam E

clesiae, & Cultus Divini, faciem futuram,juxta id quod dicitur

Jerem. 3I. 22. vina Cri 'λ0a Quia creabit Dominus noxam in terra: &v. 'I. Ecce dies veniunt,ctferiam cum domo Israe O cum

domo Ddafoedus novum. Atqui, objicit hic Abarbenet, fecundum hanc expostionem, a U-ν FU H)n dicendum , hanc esse Promissonem malam b. e. Comminationem 4 non bonam. Liquere autem, hIc boni alia quid promitti. Respondemus; nequaquam id sequi. Nam ita praedicit Deus harum rerum ablationem & abolitionem, ut alia majora bona earum loco promittat, quae privationem hanc locupletissime corripensent, quarumque Arca cum suis appendicibus nil nisi umbra &typus fuit. Versus enim hic cum seqq. duobus est conjungendus, & initium tantum continet promissionis, quae in illis plenius proponitur & explicatur ; Mutationis scilicet in statum augustiorem & persectiorem, quae non est pro mala, vel poena, habenda. Haec mutationis conse quentia, & persuasio de perpetuitate totiuς Legis & Cultus Mosaici, facit, ut Judaei hanc expositionem aversentur, quam tamen Veteres aliquando agnoscunt & fatentur. Unde in M drasth Noheleth cap. M. v. 8. legitur ; aya ct m XV manrvon is Uran 'as, Xan In Lex, quam homo discit in hocsculo, vanitio e I pra Lege Mess. Et in Jallit Jefatae, Num. 296. rvaeci ,- nyae maeram n eraria az t m I Deus Benediactus sedet o explicat Legem novam, quam daturus eii per Messam. Quaenam est illa Nova rex Mesiar Novus colendi Dei modus per Evanguli praedicationem, Legem veterem non destruens, sed complens,illi non contrarius sed si ordinatus. Dum ergo

Propheta totalem Arcae abolitionem δί obliterationem prae dicit, insignem innuit mutationem omnium rerum futuram. Itaque videamus nunc,quid tuturum,& in Arcae ablatae locum successurum promittat. Secundo ergo, q*id eo tempore sit futurumst his verbis ex

vocabunt

249쪽

vocabunt Hierosolymam vel ocabitur Hierosolyma Salium Domini. O congregabuntur ad eam omnesgenus,ad Nomen Domini inquam Hierosolymam, nes ibunt ultrapoli duritiem vel, ut alii,pou speculationem) cordispui mali. Duo his verbis promittit, I. qubd ea Sanctitas&Gloria, quae olim attributa fuit Arcae foederis, sit futura totius Hierosolymae: a. qubd ad eam, non ut olim soli Israelitae, vel Iudaei, sed omnes gente ni confluxurae, dc se congre

gatura .

ee. Primam promissionem, de Sanctitate & Gloria Hierosolimae totius, agnoscit ipse Marbenet, sed male intelligit,& applicat, ad Sanctitatem sic. Israelitarum, quam tempore es-siae sint habituri, quaeque tanta sit futura, ut Arca non ampliuς sint opus habituri, vel eam desideraturi Scc. At hoc delirium vel ipse experientia refutat. Cum enim Messias venire debuerit stante & durante templo Secundo, Judaeis adhuc multiplicatis & florentibus in terra sita, quamnam illi eo tempore sanctitatem prae se tulerunt, ves ostenderunt ' Qui nimb, si adhue venire deberet, ubi eam inter Israelitas inventurus esset, nisi ipsemet eam afferret de consurret Atqui hoc postremum Judaei nolunt, ut qui Messiam nudum hominem fingunt, de ab eo nil nisi corporalia de terrena beneficia exspectant. Itaque sic omnis illis hujus restitutionis spes evanescit: vel alium debent Messiam sistere. Propheta dicit ; Iu ido tempore vocabitur Hierosol ma Solium

Domini.

Per Hierosol)mam intelligi potest vel literaliter & proprie Urbs Hierosolyma, vel ea cujus illa typus erat, Ecclesta Christiana, Hierosolyma illa nora. Solium Domini, vel Thronus Dei, est gloriosa sedes, in qua Deus quasi residet, dum suam gloriam, praesentiam&Majestatem inde exerit. Omnis locus, quem Deus ad manifestationems'lendoris O gloria sua destinavit, vocatur Solium,Thronus, scribit Majemonides in More par. I. Cap. s. Sic Coelum dici tur Vκva Thronus Dei, Jesa. . r. Sic Sanctuarium vocatur Wa

250쪽

lium gloriae, altum a principio, locus Saηctuarii nostri. Et quia In Ipso Sanctuario, ex Arcae propitiatorio inter Cherubinos Mouloquebatur, hinc ibi praecise Thronus ejus fuisse intelligitur . instar Regis, e throno suo regali, cui insidet, responsa dcman data dantis. Unde Psal. 8o. 2. Qui sedes super Cherubim, maismfestare. Quod si cui placet proprie. e Urbe Hierosolyma hoc acciapere,sensus erit; In diebus istis, non erit amplius Hierosolyma celebrata ab eo, quod Deus istic in Templo, o ιη eo in Arca inter Cherubinos r

sideat, ct thronum sevum babeat; sed quod Dominus ipse non in Nube ctune, sed in Carne manifestarus istic sit a parituνus, ness, per Vocem ex Arca propitiatoris egressam, ct soli Mosi loquentem, sed publice in urbe,

in Templo, in compitu viarum, in campis oec. docturus, ct Evangetium suum praedicaturus, ct ιnde istud per Apostolosseuos in oνbem universum propagaturus. Tunc enim eri bon exivit Lex , ct verbum Domιm de prusilem, Esa. a. 3. sicut olim verbum Domini ad Mosenex Arca est egressum. Tunc venit ad Templum suum Dominus iste, quemm V. T. qua verunt, Malach. 3. 3. Tunc impletum suit,quod apud Zachariam promisi cap.4 v. Revertar ad Dibonem, ct habit bo ιn medio Hierosol)mae, O vocabitur Hierosolyma urbs Veritatis non umbrarum & typorum,) ct Mons Domimi Dei exercituum, Mons illesanctitais. Qui locus nostrum praesentem egregie illustrat.

Qubd si quis per Hierosol)mam intelligere malit Masam in genere,ut innumeri, in locis,significabitur,Sanctitatem ejus non amplius uni duntaxat Loca alligatam fore, in quo Cultus Divinus exerceatur, vel ad quem dirigatur, sed omni in loco, ubi Ecclesia fuerit, & Deum rith coluerit, Deum praesentem futurum, & solium suum Ibi habiturum: juxta illud Christi;

Ubicunth duo aut tres congregatifuerint m Nomine meo, ιbιIum in me

dio eorum. Thronus & Solium Regis erectum, est signum,R gem ibi praesentem esse, Majestatem & Regnum suum exercere&exerere. Dum ergb arca foederis abrogandae loco, Hierosi Irmam retam hac dignitate & hoc titulo ornat, quddfutura sit Ipsus solium; sigruscat non amplius in uno duntaxat loco, dciande vel palmi spatio, ut olim intra arcam, praesentiam suam

quasi inclusam, di adstrictam lare, sedlonge latam extensam.

SEARCH

MENU NAVIGATION