De Deo uno tractatus primus auctore Augustino Oregio, pontificijs eleemosynis generali praefecto, ...

발행: 1629년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 철학

221쪽

quibus tam ex parte corporis,quam animae in diget homo ad hoc, ut naturaliter existere pol sit operari. Et haec omnia cognosci a Deo, ex dictis certissime constare videtur:&μ tuae in contrui Madducuntur dissicultates, satis solutae vident ca ratione , qua in hac rerum caligine a nobis sues, aut explicari poterant. Maior difficuli s eae, An cognouerit Deu futura alibera hominum, de Angelorum voluntate.

Quae dissicultas ut seluatur ;Dicendum est, ab aeterno cognita iiiisse a Deo, quaecunque erant libere latura a quacum

que creata voluntate.

Probatur. Nam Deus cum Iit ens per o sentiam existens, di prima rerum omnium causa, uti dictum est, necesse est, ut omnia ab

ipso producantur; nihil enim est, aut esse potest , quod sit ens per participationem, quod non exiliat depelidenter ab eo, quod est per

esientiam. Primum enim in Vnoquoque genere est causa caeterorum' . Sed omnes actus liberi, seu dependentes a voluntate creata fiunt per participatione entia. Ergo necesse est, ut sint a Deo . Sed nihil potest esse a Deo, quod non intellig. at, aut velit Deus. Ergo necesse est, ab eo omnes etiam actus liberosa

222쪽

liberos,& voluntarios pendere. Est enim contra rationem primae causae independenter operantis, non intelligere, quod operatur. Nam quod operando non intelligit, necesso est ab alio dirigi ; quod repugnat primae causae, quae cum sit per essentiam existens, omnia in suos fines dirigit: quod non contingeret, si non intelligeret. huce enim non intellugendo operantur, magis agutur in finem,quapropter finem agant; ut alibi dictum est,dum . explicaremus, quomodo esset Deus causae. omnium efficiens, & finalis. Omnia autem nuda, & aperta esse oculis Dei, ex scripturis ita certum est, quemadmo- r. lon, dum quod est certissimum: vi patet ex iis scripturis, quas capitis huius initio adduximus. Quibus addimus illud Danielis Deus ara' 3.

aeterne, qui nosti omnia, antequam fiant. Et Ecclesiastici h. Domino Deo nostro, ante- beap. 13. quam crearentur, nota sunt omnia. In specie autem cognosci a Deo secretata cordis , mentis, cogitationes, ac liberos v hintatis a , aperte significant ea . Scio, e Exo. .

quod non dimittet vos R.ex AEgypti, nisi permanum validam Scio cogitationes eius, d Druis . quae facturus sit hodie'. Intellexisti cogit, eptas . tiones meas de longe: semitam meam,6 fmniculum meum inuestigasti: α' omnes vias meas praecidisti.

223쪽

Pretereaad euidenter deducitu ex eo, quod Deus duobus vltimis praeceptis concupiscentiis & nuptae alterius, Q rei alienae prohibuerit. Non enim intelligi potest, qu modo Deus iudicaturus sit linternas hominu cogitationes, concupi sientias, nisi illas

nouerit.

Dependenter autem ab alio, aut ex altorius reuelatione cognoscere Deum, est contra

rationem primi principij per essentiam existentis, in quo sunt omnes thesauri scientiae, ac sapientiae, in a quo omnis creati intellectus scientia, sapientia dependet: qui h minum, atque Angelorum mentes illuminat; . in quibus nihil persectionis est, quod non sita donante Deo;vel tanquam naturae auctore, vel tanquam rerum omnium naturalium, ac

siipernaturalium prima eisciente causa. Quae ergo,& ratione dictante, & Deo perscripturas reuelante, certissima esse cognouimus, non sunt in dubiu reuocanda, si, quae in contrarium adducuntur, dissicultates, soluete minus apti essemus : sed libere fatendum est, plura, ac persectiori modo posse a Deo fieri, quam quae a nobis cognoscantur; & exclamandum potius ;''Quam incomprehensibia .lia sunt iudicia tua, Deus,& inuestigabiles .

viae tuae . . . . . .

De quibus vijs , ac iudicij , licet nitam ut

224쪽

soluere rationes, quae ab hominibus ilia contrarium adducuptur, dissicultates 3 ne i men a Maiestate opprimamur, impissectum nostrum agnoscentes, humillime cum gratiarum actione recipimus, quod, Deo reu lante, credimus; non praesumentes diuina iudicia comprehendere, sed sperantes Dei a xilio hominum cauillos, ac phismata solum re ι quibus solutis, cum tamen adhuc plurae. de Liso ignoremus, quam sciamus; nihil esu quod superbiendo eleuemur; qui satis ubere, gratias a Deo recipimus, si non modo ab eius Maiestate non obruamur, sed neque etiam hominum sophismatibus dementem .l ι

o BlICLES PRIMO CONTRA,

DICTA.C I Deus cognosceret sutura contingetia a creata voluntate libere futura, illa es sqnt necessaria, quae si necessaria popantur , omnis libertas creata destruitur: n, bit enim creata voluntas, nisi necessitate optararetur quae necessitas, cum libertati oppo natur, eam destruit ipsa vero libertas si a seratur, omnis actio nostra praemiis, aut pc na digna non erit i in iis enim, quae natur ἀaut necessitate fiunt, nihil premii, nihil P i

. A a. Quod

225쪽

. aa. ad Timoth.

ad Ephes. I.

si dicamus; omnis nostra fides spes pqua credimus,& speramus cum Ap post b. , pet bona opera supernaturalibus auxilijs fa sta reddendam nobis gloriam no stram, uti coronam iustitiae, inanis esset. .: Nam, quemadmodum & gratis ad gloriam helem sumus; sic nullis nostris praecedentibus meritis eadem nobis gloria donaretur. Futura autem esse necessario, quae a Deo cognoscuntur, patet; nam alias in sui cogni- nonε falli posset Deus, atque ita non ede sum in E verris quod tamen ita absurdum,

est, ut non modo credere; Verum etiam reserre horreat animus.

Ergo, quod cognouit Deus, est necessaribsuturunt; qvie cogntrio , cum sit aeterna , actum voluntatis. antecedat; absolutam ,&antecedeatem ponit necessitatem. Non enim quod est aeternum, est supposim illo; quod est in tempore; quia prius non est e positione posterioris; neque enim supposito, quod Petrus, verbi gratia, in temporc currat, Deus cognoscit a sed antequam curreret , Deus cognouit. Ergo cognitio DA antecedit liberum voluntatis actum. . : Si ergo illa posita, poni ur necessario su: virtus actus; ille erit necessarius, antequanialas. Erit igitur necessarius necessitate antem. denti,

226쪽

docti , quae tollit libertatem. Nam necessitas illa , quae sequitur aestum voluntatis, & est, ibis supposito, non aufert libertatem : quan ' enim quis loquitur ex suppositione , quod loquatur , necesiarib loquitur; tamen libere loquitur, si nihil eis, quod, antequam quis i

queretur, cogeret,aut necessitatem antecedem tem induceret ad loquendum . .'

Cum igitur scientia Dei antecedat actus lotaros; si, illa posita, necessariis ponantur actius liberi; iam mutatur illorum natura sunt liberis necessari .ι Respondetur per scientiam Dei, qua fanum cognoscuntur, non tolli libertatem: non Gnim ex eo, quod cosnoscatur, quid aliquisti, sturus sit , ob id ipse non libere facit: verbi gratia, si quis cognostaret Petrum te rumantequam legeret, non ob id Petrus non libeQlegeret: cognitio enim non est causa reriam quae cognoscuntur, sed potius res cognitae stadcausa cognitionis; ut, in exemplo anato, non ideo verum est, Petrum Iecturum, quia c giritui est lecturus: sed quia lecturias,ora est gnitio, qua cognoscituriecturus. t . Quare cum obiectum cognitionis, ratio talem nostri modi concipiendi, sit prius cognitione; res fatura est prius latura, Piamc gnoscatur ut futura: & ideo diuina etiam scioria non imponis necessitatem rebus. c Pul- Α a a Nam,

227쪽

p, Namι verbi gratia . non ideo Iudas tradidie Christum, quia cognitus fuisset traditurus; sed Parim, e contrario, ideo Clarimis Dominus cognouit se tradendum a Iuda, quia ipse I

das erat traditurus..c Vndes meo, quod aliquis operaturus sit, .non tollitur libertas; neque ex eo, quod cognoscatur operaturus, ob id libertate privabia

tura

Ut igitur cognoscatur, an quis libere op ratur sit ; videndum est, an, quando operatur, libere operetur. Quia veritas praesentis temporis ex Philosello G mensura eli futuri, & praeteriti : ideo enim vera est propositio. Petrus cucurrit, quia verum fuit aliquando diacere, Petrus currit . Eodem modo, vera est Dia propositio, Petrus curret; quia Verum erit aliquando dicere, Petrus currit. Si ergo Petrus quando currit. libere intelligatur currere, vel libere currat , sicut verum eis de prauenti dicere, Petrus libere currit ι ita ibit verum dicere de futuro, Petrus libeia curret.

Quare videndum restat, quando voluntas humana operatur, utrum libere, an necessarici 'reretur: tunc autem intelligitur libere ops rari, quando ita operatur , ut antecedenti necessitate non sit determinata ad operandum. I Sed in operationibus procedentibus a voluntate, dum fiunt, nihil est, quod necessitate

228쪽

:amecedenti ipsiis ita praedeterminet ad op randum , ut non possit non operari .. Igitur liubere operatur. Ergo etiam antequam operatretur , erat libere operatura . Ergo, si cognoscebatur operatura, non au sertur eius libertas: quia libere cognoscebatur Operaturae vera enim cognitione res cognoscititur, sicuti est. Voluntatem autem antecedenti necessitate non esse praedeterminatam ad operandum in

operibus gratiae, in quibus eli maior dissicultas; patet ex Concilio Tridentino b d ex ijs scripturae locis, quae ad id probandum ibidem

afferuntur.

Quod si ulterius urgendo dicas; scientia

Dei, qua cognoscuntur res futurae est causa rerum; qua posita, necesse est res poni. Ergo scientia Dei erit causa etiam actus -- luntatis; qua posita antecedenti necessatate, est futurus voluntatis actus, vel praedeterminata voluntas ad operandum. Respondetur. Scientia Dei, qua cognosci- tur res futura, ut iam sutura, non est causa futurarum rerum, sed supponit futuras: ex eo e-tnim, quod res esk vel non est, cognitio est ve- ara vel falsa Quare si aliqua cognitione cognoscatur ali- , quid, ut iam futurum, illud supponitur futurum ante, ratione saltem nostri modi

piendi,

229쪽

piendi, atque intelligendi. Illa enim scientia tiam diuina, qua cognoscitur res iam fatura de facto, est speculativa; di per consequens noeli causa rerum , sed supponit illas. iAt dices vlterius. Deus non selum habet scientiam speculativam rerum, sed etiam pratacticam, Mam dicunt approbationis, quae est

causa rerum, & est antequam res sis futum nam haec stientia approbationis in Deo, ratio- me nostri modi concipiendi, est ante decretum diuinae voluntatis,ante quod decretum non in

aliouid Liuium, sed post ; cum nihil sit tam

rum , nisi dependenter a decreto diuina: -- .luntatis, quo Deus vult aliquid fieri. Si ergo decretum diuinae voluntatis in cause, cur as sint seturae, & est antequam res sit futura ; etiam scientia approbationis, quae est practica ratione nostri modi concipiendi, antecedit decretum diuinae Voluntatis, erit

mula rerum.

Respondetur, concedendo totum. Nam licet in Deo nihil sit prius, aut posterius ; cum ex eo , quod sit actus purus per essentiam etiastens, quicquid est in Deo, sit Deus , Et ita cogniticiuna in Deo non sit prior al la re ipsa. v

runtamen una cognitio in Deo est aequivalens pluribus, & illa eadem, quatenus concipitur a nobis antecedere decretum diuinae Voluntatis , prcponens eidem Vesua uati appresiandum .

230쪽

Micquid ipsa voluntas decernit iaciendum pita cogitatio dicitiir ut sic cognitio practica,&causa rerum. Et haec eadem cognitio . si consideretur, quatenus per ipsam cognoscit De m futuras , supposito decreto diuinae voluntatis, a quo res habent,ut sint futurae, dicitur spe culativa, & non esicausa rerum: & de hac dieitur: non ideo res est futura, quia cognosta tiar sutura; i ideo cognoscitui fatura, quia est iam futura. Et de hac locuti sumus, quam do diximus ; scientiam Dei non esse mannia rerum; ut videre est in exemplis allatis .i isducid si ulterius urgeas, & dicas;scientia amprobationis, & decretum diuinae voluntatis est causa, curam sit futura, antequam res ipsa sit habitura existentiam, vel sutura ; & per conse,

quem imponet necessitatem antecedentem fise turis contingentibus a libera voluntate; et ResImndetur; negando, scientiam approbationis, vel decretum diuinae voluntatis,quam uis sit causa rerum imponere necessitatem rebus futuris dependenter a libera voluntate. Fam Deus decreuit dare esse rebus contingentibus , iuxta earum naturae exigentiam attingit enim a fine usque ad finem fortiter, αdilrinit ouania suaviter Deus. . Pre si Deus, quando de saeto concurrit cum voluntate creata, fio concursu, & auxilijs re a contingentibus,vel actibus liberis neces . sitatem

SEARCH

MENU NAVIGATION