De canonizatione sanctorum commentarius, hoc est de diffinitione, auctoritate, et antiquitate ; deq. causis, et ordine iudiciario canonizandi sanctos...additis caeremonijs in ea obseruari consuetis, ac declaratis ; sanctoruma. canonizatorum, catalogo

발행: 1610년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Commentariusvhraret . Nam omnes fere Sancti ait ipse hin Catione sex. Commemorati, Siluestrum praecesserunt, Ioanne de P t Io, Marcellinoin Petro exceptis, qui proximo succes V.. t serunt Ecclesia vero post Beati Siluestri tempora sanctorum Confesorum memoriam venerari eorum demiscanonietationem celebrare coepit , in qua praestanda duodecim Actiones obse ruari solent, quae infra statim

declarandae proponuntur. Actiones in Canonietatione alisuius Sancti requissae, Ex Augu-nino Triumpho .uo art. r. Casiana p. I. consae so Vigueris de nra. d. n. Io . ver alijs in cap. I. de Reliqui,s, ct veneratione Sanctorum. oa: ire t iso tris alvi '

'incipes in primis, aut Optimates cum POpulis locorum Romano Pontifici ca-

- non tetandum proponunt , eiusdem vitae

. iam cantes. Id quod pluribus mensibus atque annis interiectis frequenter ac suppliciter quidem faciendum censetur , Ut ea prorogatione veritas rei clarius in dies elucescat. De hae prima Actione tempore Sixtis extat exemplum. Nam Philippi II. Hiaspaniarum Regis,& Ciuitatis, ac Regni Valentiaen min die a I. uni Anno Domini M. D. LXXXVI. in Consistorio secreto per Procuratorem , Advocato Consistoriali accedente , supplicatum fuit , ut negotium de Beati Ludovici Bertrandi vitae sanctitate ab eodem Pontifice aliquot Viris fide dignis in Regno Valentiae pro eodem Bertrando canonizando committeretur. Istuc ipsum , eodemq. modo Anno Domini κ. C. III l. Dic . Februari in Consistorio item secreto , Clemente VIII sedente per duos Nuncios, Vel

82쪽

νo De Carametatione Sanctorum

vel oratores , Mediolanensi Aduocato Consistoriali postu Iante, suppliciter actum fuit ut processus vide licet de vita miraeulis B. Caroli Cardinalis Borroismae pro eo canonigando praestitus diligenter exami

naretur.

SI, fama sanctitatis crebrescente, magnaq. miraeualorum facta in dies accessione, supplicibus postu,

Iationibus, d indesinenter quidem insistatur Roma inus Pontifex in Consistorio , quod secretum vocant ἐS. R. E. Cardinalibus Canonietationem suppliciter ac tot vicibus postulatam proponere consueuit: em in i Consistorio decerni solet, ut in Patriam ac Prouinciam illius, qui canonizandus est, pro notitia eorum, quae denunciata fuerunt , suscipienda scribatur . Publica sanctitatist miraculorum fama , populorum q. erga canonizandum deuotio in id genus alia, Episcopis, dc honestissimis viris, vitaeq. integritate insignitis diligenter, ac generatim inuestiganda committi solent.

Actio III. SI Episcopi, Quiri integerrimi ea omnia , quae de

homine canonizando scripta iam fuerant, vera esse respondeant,& omnino amrment, in Consistorio item secreto S . R. E. Cardinales a Romano Pontifice sententias rogantur, num scilicet sanctitatis .miraculo. rum fama speciatim inuestiganda committi debeat.

Actio IV. SI veritatis indagatio speciatim committenda cem seatur, ijsdem vel alijs Episcopis, ac viris integerri-

83쪽

Commentarius. 74miis seribendum est, ac Diplomate Pontificio mandam

dum ut veritatem ipsam, prunum de fama mox de vita, hoc est de misericordiae operibus cum vera antimi demissione, vel humilitate coniunctis 3 tertio loco de miraculis , dc quidem omnia diligenter, exacto, prudenter , ac fideliter iuxta formam in Diplomato Praescriptam, necnon iuxta articulos in eodem Dipi mate comprehensos inquirant . Omnia hunc in m dum examinata, necnon sigillis munita& inclusa, ad Romanum Pontificem mittuntur.

Actio v. HAee tandem ad Romanum Pontificem missa, in

Romana curia aliquot Rotae Auditoribus, quos Papae appellanos appellant auctoritate, prudentia, doctrina insignitis a Summo Pontifice committi sciis lent, ea tamen lege, ut omnia diligenter pensitent, titulos item ac notas,& conclusiones inde conficiant. suum q. ipsorum ijs in rebus omnibus iudicium sinceis te subij ciant.

Actio VI. OΜnia dictum in modum ab Auditoribus Rotae

diligenter pensitata δε iuxta examen , vel , ut aiunt, processum de Vita Canonietandi formatum disposita , iussu denique Summi Pontificis in sacra Rituum Congregatione S. R. E. Cardinalibus veluti trutina quadam iterum multorum mensium interuaulo singulatim examinantur , ac perpenduntur mur scilicet omnia exacte sint ab uditoribus Rotae comprobata vel nonnulla ex ijs rebus animaduersione digna censeantur, ita vero, ut Canonietatio iure admittigucat.

Actio

84쪽

ν Decanonicatione Sanctorum

I Is rite peta stim, Sacrae Rituum Congregationis LI. Decanus in Consistorio, quod Secretum vocant, eoram Summo Pontifices, uniuersoq. S. R. T. Cardinalium Collegio reser sententias in ipsa Congregatione prolatas circa examen, Rotae Auditorum Relationem, in qua Processivum, ut aiunt, afta, Wprois haliones expenduntur,in Iudicium super Canonietatione facienda interponitur ad sacrorum Cano nur Ritualium S. R. E. praescriptum. Si autem Summo Pontifici Canonietatio celebranda videatur , id in sequenti Consistorio , quod Semipublicum vocitatud, definiri solet. ut: li Acti, Vlia Din. imo iri tib De Consessori Semipublico. AD Consistorium semipublicum tam Cardinales,

quam Praelati conuenire solent Patriarchis itaque, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, qui Mitrae, ac Pastoralis Baculi usum habent, tunc in Urbe commorantibus, ad consistorium Semipublicum comtiocatis, Romanus Pontifex narrat ea, quae in causa Cataonietationis acta sunt ac legitime probata secreta tamen definitione suppressa quae in praecedenti Consistorio fasta iam fuit comnium q. tam Cardinalium, quarti Praelatorum sententias exquirit. vinari uanuhsimam L . rion nimax cis: in i*c. ii t-rno Tros et Acti, lac ' χο inctio ambi Li-ib noctat, ubLs in eii , , L. Io: co I v

Erta deinde in eodem Consistorio Semipublico

dies Canonigationis assignatur , qua omnes ad

certam

85쪽

Commentarius. s

eertam Ecclesiam, Romanus videlicet Pontisex, S. R. E. Cardinales, de Praelati cum uniuerso Cieroin Populo

conueniant.

Actio X. SAnctissimus D. N. Papa sermonem habet, proces.sum recitat,& probationes commemorat, adstantesq. omnes ad exorandum Deum cohortatur, ut i eo tam graui, tamq arduo negotio diuinam sibi opem largiatur. Denique omnes genibus flexis orant δε cantatur Hymnus: Veni creator Spirisin.

Actio XI. HYmno decantato, summus Pontifex ab oratione

surgens, illum, de quo agitur, Sanctum esse definiendo declarat, Sanctorumq. Catalogo adscribe dum tamquam Sanctum venerandum, ipsiusq. festum diem singulo quoque anno celebrandum es

decernit.

Actio XII. HIs rite ac pie peractis, sententia scilicet Canonia

etationis pronunciata , Hymnus Te Deum Ludamu 2 decantatues quo tandem complet , Romanus Pontifex in honorem Sancti canonietati Missam ritu maxime solemni decantat Datque hunc in modun Canonietatio praesens in tempus absolui , terminariq. solet. Nunc reIiquum est , ut videamus, an ordo tuis diciarius, quem explicauimus, in singula quaque Canonietatione sit obseruandus

86쪽

Canonicatione Sahctorum

An ordo iudiciarius superiori loco explicatus , tam in Cano xatione Martyrum, quam Confessorum obfruari debeat Cap. XXXV.

s. D. Bannullum se eis mira

Idam pag.

ς diciarius ordo . vi Augustino Trium- pho placet, duobus modis conliderari potest, quantum scilicet ad inquisiti

nem, aut discussionem causae Canoniet tionis , vel quantum ad causam , ut aiunt, motivam. Primo modo iudici rius ordo tam in Canonizatione Martyrum , qua I

Confessorum obseruari debet, secundo modo non item Quando enim aliquis pro Martyre canonietandus est, non solum causa, propter quam fuerit passus , diligenter est inuestigandas quia causa non poena, ut ait S. P. Augustinus, facit Μartyrem sed modus item p tiendi est inquirendusa multi cnim haeretici passi sunt, patiuntur pro Christo, ut ait Triumphus, dum eius doctrinae, ac praeceptis aduersantur, de quibus inquit Apostolus sanctus : Zelum quidem Dei habent, sed non se cundum scientiam , Qua in re Glossa inquit Stultum eis, Dominum legis venerari, o legem eius ac doctrinam persequid falsificare. Causa igitur oc modus patiendi omni diligentia inuestigari debent , nisi causa adeo esse manifesta , ut aliqua probatione, aut inquisitione non in digeret. Quantum ad causam Canonizationis ut aiunt m tiuam, idem ordo iudiciarius, tam in Canonizatione Martyrum, quam Confessiorum obseruari non debeti quia finalis martyri causa, est defensio atque consessio vetitatis fidei Christianae , necnon eorum, quae G de annectuntur , cuiusmodi sunt ea , qua de Ioanni Baptista a Beato Marco Euangelista scripta leguntur: is enim quamuis nullum fecerit miraculum,& Christum

87쪽

Commentarius s

stum, aut Christi fidem negare coactus non fuerit, v

ritatem tamen atque iustitiam negare cogebatur. Herodes namque nolebat , ut Ioannes Baptista diceret trion licet sibi habere xorem statris tui. Quoniam ver Maν. s.

pro tali veritate passiis est, ipsum ob talem causam , si et 'si S. P. Augustinus Martyrem Christi essectum fuissGίζ.

affirmat.

Motiua itaque Canonietationis illius, qui pro Martyre canonizandus est, talis debet esse causa, qua existente, nulla alia inquisitione praevia , nulloq. miraculo intercedente, pro Martyre canonizandus est, atque prevenerandus, etiam nondum baptizatus cui Vt sancto 6. I. Augustino placet, passio pro baptismo deputatur: qui . . non aquae, sed sanguinis baptismus est. Quamuis autem Martyrium tam bonis, quam maialis commune sit, Martyri tamen causa extrinseca de finalis, quae est confessio Christianae fidei, in pro veritatis fidei defensione mori, omnibus communis non est, veluti nec etiam charitas, quae est meritoria in trinseca Martyri causa, opus videlicet Martyri meritori imperans . Hinc sanctus Hieronymus in Epistolam Beati Pauli ad Galatas, de opere sine charitato

facto, ait Vide , quantum bonum eis charitasse si ita Mart Hiam, tarium fer in ut nostris velimus ab hominibus reliquias vene ς . .ad

rari; os opinionem vulgi Iectantes intrepidi sanguinem furi οῦ '

rimus est substantiam nosram,sique ad mendicitatem propriam visi.Videderamus, huic operi non tam praemium, quam poena debetur 'o perfidia magis tormenta sunt quam corona victoria . Haec

S. Hieronymus Martyrium itaque pro Christo Domino, proq. fidei confessione, charitate intercedente, susceptum cum ex se causa sanctitatis existat facit, vi aliquis nulla alia nec miraculorum , nec peruri misericordiae inquisitione prariata quae tamen pro Coninsessoribus canonietandis est necessarian pro Martvr canon: et ari, Sanctorum Catalogo adscribi queat ae; a debeat.

88쪽

ν6 Canonlabatione Sanctorum

m ροt.Ee debeat. Haec ex Augustino Triumpho, cuius doctri- ι na in no capite maiori ex parte usi sumus, sicut ex ' ' eo loco, quem nuper commemorauimus, videre est. Quoniam vero iudiciarius ordo multa implicite comprehendit, quae aliqua indigent explicationes nonnuula idcirco ad eum explicandum hoc loco declaranda

sunt ut omnia, quae ad Canonietationem celebrandam pertinent, intimius intelligantur. me rebin, qua uni ante tria Consistoria, qua pro celebranda Canonizatione haberi solent. Cap. XXXVI. Vamuis ordo iudiciarius in Canoniet

L tione Sanctorum obseruari soleat , in

D. r. primitiva tamen Ecclesia, ut ait Vigue-

- ρη 'iam initus , dicta omnia non obseruabantur,

quia Sancti eo tempore, ut plurimum martyrio erant insigniti, in quibus canonizandis tot examinanda non videbantur, ut infra ostendemus . Huc etiam accedit, quod ex fidei feruore, atque Christi Domini meritis, ait Viguerius, miraculam alia opera maiorem in modum erant euidentia , quae idcirco aliqua tergiversatione occultari non poterant. Nunc vero, sapienter quidem dum aliquis in Sanctorum numerum est referendus, omnia ad hanc rem praestandam necessiaria inter doctissimos ac pijssimos Viros diligenter examinantur, atque hanc ob causam multi sane conuentus haberi solent, tresq. Rotae Auditores, iuris peritissimi, tanquam Iudices integerrimi a Summo Pontifice deliguntur, ut acta omnia de Viro canonizando allata cognoscant, atqui

expendant in primis, an rite p stita an legitima sint testimonia, siue ad probationes idonea. Postea vero quam omnibus hisce de rebus inter Iudices disceptatum est, omnia ad Summum Pontificem

89쪽

Commenlarius. reseruntur, deinde a tribus S. R. E. Cardinalibus ad hoc negotium praesertim delectis recensentur, &plicantur. Postremo ab ijsdem Cardinalibus , quorum primus est Episcopus Cardinalis, Secundus Cardinalis Presbyter, Tertius Cardinalis Diaconus, necnon ab alijs e sacra Rituum Congregatione Cardinalibus omnia diligenter recognoscuntur maturissa me iudicantur. His rite tandem, sed longo post tempor omni ex parte examinatis de absolutis . tria in primis Consistoria ad hanc rem perficiendam celebrari solent squorum primum, Secretum, alterum Publicum, tertium Semipublicum appellant.

De ui ion orijs, qua pro celebranda Canonicatione

De Consiporis Primo. primo Consistorio, quod Secretumio Coni cant, unus ex tribus Cardinalibus dele - βε gatis Iudicibus in Congregatione antiquior, siue primarius, orationem habet, in qua de Viri canonietandi vitae sanctitate, fideiq. integritate qua in re totius negoti sum ma consistit necnon de laudabili eiusdem obitu, deq. miraculis siue in vita, siue in morte factis verba facit: Iis omnibus recitatis, Cardinales sententias rogantur, num in iis, quae ad Canonizationem pertinent, sit vlterius progrediendum. Postremo iuxta Cardinalium

consilium .assensum, quid hac in re faciendum sit, decerni solet. De re oris Secundo.

I secundo Consistorio, quod Publicum appelLa.

tur, Advocatus consistorialis orationem habet, inuticum. qua

90쪽

, De Canonicalione Sanctorum

oua vel alicuius Regis aut Principis qui Vitum illum

canoni et andum curat, ardentissimum , ac perpetuur desiderium cum Christiano zelo coniunctum egregie commendatur, eiusdem Viri canonigandi sanctimonia, admirabiles virtutum progressiones, miracula praesertim insignia enarrantur. In peroratione autem vel Regis ac Regni, seu Principis ac Prouinciae, necnon Ciuitatis nomine postulatur , ut Vir ille, tantopere sanctitate vitae laudatus , in Sanctorum numerum referatur. Tum demum Secretarius Apostolicus ex praescripto Summi Pontificis tespondet, Christianam q. postulantis pietatem, diuturnamq rei tam piae postulationem laudat, ac tandem propensam Papae in eo canonigando voluntatem declarat: sed huius generis negotium tam graue, tamq. arduum, cuiusmodi est Sancti alicuius Canonietatio, maturius ac diligentius considerandum me ostendit. Hinc sacrum denique Camdinalium Collegium, Patriarchas item , Archiepiscopos, Episcopos,in Abbates hortatur, ut in eam tanti ponderis rem pro suffragi j ferendis toto mentis natu incumbant, ac Deum in primis orent, ut Sanctitatis suae mentem lumine diuino illustret quo rectius actionem tantam dirigat, tum ad ipsius Dei gloriam,

tum etiam ad Ecclesiae sanctae amplitudinem , Christianaeq. pietatis fructus uberrimos. De Con oris Tertio. cis tertio Consistorio, quod Semipublicum nuncu- patur, suffragia feruntur, num ille, de quo agitur,22 m Sanctorum numerum sit referendus . Ad hoc Con-Dρ ς' sistorium non solum s. R. E. Cardinales, verum etiam

T Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi,d Abbates pro

suffragijs ferendis acciti conueniunt. Protonotari inpO-

stolici eidem Consistorio intersunt ad fidem circa ea,

quae

SEARCH

MENU NAVIGATION