Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Ant. in

Introd. in Theolog.

egisse, scriptum reliquit. Et nonnulli antiquis

res scriptores, in suorum operum insta iptionubus, hunc titulum, scholastici, sibi tribuerunt . . Quare, & res ipsa, & nomen apud antiquiores patres fuit: licet tractandi ratio aliquantulum

immutata

Explicantur varia Abolasticorum Theologorum classes. Cap. IX. NVNc propius ad Theologiae scholasticae

initium explicandum accedentes, diciamus, ab hinc circiter quadringentos & quadraginta annos extitisse quosdam, qui res diuinas cum methodo, dc dialectico'more tractare cc perunt, qui a modo, quo res in scholis tractari solent, quem ipsi sequuntur, Theologi schol stici nominantur:quorum quinque classes.iuxta Varia tempora, quibus varis Scholastici floruerunt, constituere possumus. In prima, fuit Pstrus Lombardus Parisiensis Episcopus, qui anno Domini II o. claruit. Is primus ex sanctis patribus sententias ad dogmata fidei pertinentes, quadam certa methodo in unum volumen collegit: ob quam caussam, eum omnes Themlogorum scholae, Magistrum sententiarum, adi pellant. Huius scriptoris liber occasionem, ac

materiam amplissimam disputandi de rebus diauinis posteris dedit: quo factum est,ut varij do ctores hunc libium publice interpretati suerint

102쪽

Liber Primm 3 s

& commentarijs illustrauerint,varijsq; disputationibus mirum in modum amplincauerint . .

Circa haec tempora floruerunt Richardus &Hugo a Sancto Victore,ac etiam Rupertiis A bas Tulliensis,& diuiis Bernardus. In secunda classe reponuntur alij, qui circiter centum a nos post vixerunt : in quibus suit Alexander Halensis Britanus Franciscanae religionis alumnus et in gymnasio Paris no publicus Theologiae professer: qui tantum nominis de gloriae ob

summam eruditionem est consecutus, ut ab er

ditissimis sui temporis,Fons vitae, appellari m ruerit. Is sacrae Theologiae summam iussu Innocentij Quarti in quattuor partes distributa, secit: a quo posteriores Scholastici multa acceperunt: qui prae alijs suam doctrinam script rae diuinae testimonijs confirmauit: ac proinde, meo quidem iudicio, maximi est faciendus; demerito Irrefragabilis Doctor, nominatur. Edetempore claruit diuus Bonauetura a Balneo regio, doctrina de sanctitate insignis , eiusdem Franciscanae religionis professor : octauus eius ordinis Generalis magister, postea Cardinalis: de quo eius praeceptor Alexander Halensis dicere solitus erat, videri sibi Adamum in Bona- uentura non peccasso. Is doctor, Seraphicus nominatur: qui facile, acute, & pie admodum strisit: ut mirer non tanti a quibusdam fieri, ut neri deberet. Sub id tempus, quo Bonaventura moritur, storebat Albertus ob mulii tudi, C 1 nem

103쪽

s 6 Inlrod. in Theolog.

nem& magnitudinem doctrinae cognomento Magnus, patria Sueuus, ex oppido Langigensi , Dominicanae religionis cultor, in Parisina, MAgrippina academia Theologiae prose r. Habuit Albertus discipulum diuum Thoma Aquinatem, doctrina S: sanctitate suo praeceptore minime inferiorem, & eiusdem religionis professiorem. Is varietate doctrinae, constantia, Mmethodo illustris, ut merito doctor Angelicus, cognomento,sit appellatus. Hunc Dominicani sibi sequendum elegerunt ; a quo Thom istae , et si mauis, Thomaei, vocantur. Tandem in eadem classe collocandus est etiam .sigidius Romanus ex nobilissima familia Columna natus rgeneralis Magister ordinis Eremitaru diui Augustini, de Thomet Aquinatis discipulus: qui cognomento, doctor Fundatissimus nominatur. In tertia classe post annos circiter quinquaginta collocantur Henricus Gandauensis, archidiaconus Tornacensis, qui cognomento, Doctor S lemnis vocatus fuit. Is scripsit summam The giae,& quolibeta. Ioannes Duns ordinis minorum, qui cognomento a patria sumpto, Scotus, ob ingenij acumen, Doctor subtilis nominatus est: a quo, qui eius doctrinam profitentuc Franciscani,Scotistς, ni mauis dicere, Scotaei, n minari gaudent. Is floruit anno I 3Go. & priamum Oxoni ,tum Parisijs sacram Theologiam professus est. De quo plura Magister saluator

Bartholutius in eius vita , . Durandus a sancto

. - Porciano

104쪽

Liber Primus. 3 7

Porciano ex similia praedicatorum, qui poste , Τritem. fuit Aniciensis episcopus. Is praeter sitae relu Volaterigionis institutuna,vbi potuit,libenter diui Thm iit mar doctrinam impugnauit: ac proinde habet interdum opiniones non omnino plausibiles. Ceterum,theologicae scholae semper ei plurimutribuerunt: tum ob ingemj acumen, tum si facilem ac breuem docendi rationem. Ioannes

de Bassolis Scoti discipulus, de quo eius magister,cum aderat,quod Plato de Aristotele dixisse fertur, dicere solebat, Auditorium est. Franciscus Mayro, ordinis minorum cognomento doctor illuminatus: qui claruit anno I 3 2 O. Huc denique reserres Guilhelmum Ocanum,&He Deum. In quarta classe,post annos circiter quinquaginta, collocatur Petrus Paludanus, genere 'Gallus, instituto Dominicanus, iuris canonici consultissimus, de scholachicus celebris: claruit

anno I 3 o. Ioannes Baconus Anglus, ordinis Carmelitarum, bonus philosophus, & Averro,sta,& sacrorum canonum non ignarus; cognomento , Dochor Resolutus : qui floruit anno 13 O. etia tempore claruit Gregorius Ariminensis ex familia Augustiniana, in diui Augustini doctrina valde versatus. Hos secuti sunt Ioannes Capreolus ex familia Dominicana, quo principem Thom istarum appellant: qui ex professe uniuersam diui Thomae doctrinam contra eius aduersarios de sendit. Gabriel Biel natione Theutonicus,ordinis fiatrum de communi vi- i

105쪽

3 8 Introd. is Theolog.

ta,qui multos annos praesuit gymnasio Thubin .gensi. Denique in postrema classe collocantur ij scholastici, qui nostro saeculo floruerunt: ut Thomas a Vio Caietanus,Dominicus Soto; Bartholomaeus Medi na,& nonnulli alij,quos nunc recensere nihil est: necesso. Ex his ergo, quae scripsimis, poterit sacrae Theologiae candidatus

cognoscere , qui fuerint praecipui Theologiae scholasticae scriptores: & qui auctores sibi parandi , ac legendi sin . Adnotantur quaedam circa Theologiam , ct Ne logos scholasticos . Cap. X. AN τε QIAM autem ad alia explicanda

progredior, nonnulla circa scholasticam disciplinam, & theologos scholasticos notanda occurrunt; Primum, tota huius doctrinae se stantia, quod ad religionis dogmata, & myst riorum rationes, & sere quod ad omnes quaestiones,& subtiles c5templationes,quae in scholis tractantur, attinet, in antiquorum patrum scriptis est, & continetur; ita ut nulla ut sere in tota hac Theologia controuersia, quam primi illi magistri non attigerint, non explicuerint rquod ij verum esse norunt, qui in ipsorum scriptis sunt versati. Id, Auente Deo,nos alio loco aperte demonstrabimus. Quare, recentiores Theologi, omnia sere, priscis illis magistris Mprimis Ecclesiae doctori s accepta reseris, d

106쪽

. Liber Primm . 3 9

bentia. Magister enim sententiarum, ut supra , scripsimus, omnia ab antiquis patribus accepit: nihil in diuo Thoma,qui exactissime cuncta est prosecutus, inuenies, quod aliquis antiquus pater non dixerit: qui sanistas Doctor, speciatim, ita familiarem habuit Augustinum,ut de eo co, muni adagio diceretur, Augustini animam misgrasse in Thomam . Propterea qui voluerit bonus haberi scholasticus antiquos patres diu noctuq; euoluat:& id quod discit,& docet, ad suos

sontes reducat ; si in docendo maiorem vult auctoritatem habere: atque speciatim sibi Augustinum familiarem facian . . Qui autem patres pro quavis materia sint legendi, nos suo loco inferius manifestabimus. Deinde, animadue tendum est,quod,& si nostret religionis dogmata per Scholasticorum examen, & discussionem

magis examinata, magis certa, atque expurgatasnt: tamen, ita ab eis traduntur,ut in ipsoruM.

scriptis legendis, quod, uniuerse dixerim, non ita inflammetur anectus,non ita nutriatur spiri . tus, nec ad legendum ita animetur lector, ut in lectione sanctorum patrum contingit: qui non solum docent, sed etiam mouent ε, & dum d chrina intellectum illuminant, pietate comminuentassectum. Postea,diligenter obseruandum

est, quod, & si scholastici omnia sere ab antiquioribus scriptoribus mutuati fuerint: tamen, olenti bonum Theologum euadere, maxime

expedit priua versari in Scholasticoru classibus ,

107쪽

ιά Introd. in Theolog.

vi scriptis, quae prius audiendo & legendo pe

currenda sunt, qiram ad lectionem patrum deueniature quorum doctrinam non satis bene is intelliget,nec ex ea multum utilitatis percipier. immo,ni maxima cum pietate eorum libros lectitauerit,facile errabit, qui scholasticorum scripta, in quibus breuixis,planius,certius, quae sunt religioni consentanea quam in ullo priuato an liquo scriptore continentur, quasi pro regula no habuerit:cum Scholastici ab omnibus,quod est veritati confinius atque conformius acceperint,& quod minus probabile ac tutum est, rete. cerint. Et hinc est,quod multi his nostris temporibus errarunt: qui ires diuinas cognoscere, atque tractare volentes, ad patrum lectionem , statim conuolarunt: cum regulis scholasticis carerent,perperam sanctorum patrum dicta intellexerunt , . Adeundi igitur, atque audiendi

sunt prius scholastici; deinde patres toto mitae tempore voluendi: quod qui faciet, bonus euadet Theologus, ac vitam quadam felicissimam

in hac vita, mea quidem sententia, vivet. πι-

rum, & si scholastica doctrina sit magis secura , de purgata, quippe quae sit diligentius examinata ; tamen, est minus neruosa, & lacertosa, ne tantum habet virium, atque ea, quam a sanctis patribus accepimus; quorum auctoritas est lon

gemaior,quam Scholasticorum; quae n5 omnino firma in acie literaria existit,nisi patrum doctrina silerit communita. Posses itaque schol i

108쪽

Liber Primus. I

sticam doctrinam lino semel iterum,ac tertium' purgato,& bene pexo comparare, patrum Verolino non ita perpurgato, in quo est: tota lini su

stantia, & aliquid amplius; quo fit, ut sit succi

plenius,atque neruolius. Animaduertendum

est praeterea Theologos scholasticos apud quos- . dam minus prudentes, de pios homines male audire; idq; ob nonnullas leues calumnias,quas Lib. e.s alio loco facile diluemus, & quantum ipsis de- & 7. beatur latius demonstrabimus: interim illud certum habeamus, hanc theologandi rationem 'a lib. este maxime fructuosam, de reip. christianae ap- a.c. I 2. prime necellariam. Postremo, cum variae sint scholasticorum quibusdam in rebus sententiae, unde variae ipsorum scholae, & ut loquuntur , viae, enatae sunt, veluti Thomistica, Scotistica, , AEgidiana,& aliae; quaereret de me nunc quispiam , quam potissimum viam sequendam pu- rem; cui, in primis responderem, cuique licere in sensu suo abundare, de pro arbitrio hanc vel illam sequi, modo a regulis fidei, alicuius opi

nionis tuendae caulIa, nunquam recedat. Dice- .ori i

rem deinde, diui Thomae viam esse planam, & ' valde securam: quod dum affirmo, nihil alijs ' detraho.-Fuit enim sanctus Doctor prae alijs varietate doctrinae resertus, cum nihil in diale-G:cis,nihil in philosophicis, nihil in christianis literis sit tam arduum,aut occultum, aut impliacitum, quod ipse non attigerit, non penetrau risinon explicuerit; quem facile poneres Them, logorum

109쪽

Ioa. Bap. Nant.

a Introd. in Theolog.

logorum principem. An vero expediat in unius iurare verba magistri, praesertim in Theologia , in praesentia explicare nolo . Memini tamen me aliquando legisse commentarium hac de re manu scriptum , a docto viro elaboratum, qui efficacissimis rationibus liberam discendi & docendi rationem magis approbabat, quam eam, quae uni praeceptori semper esset destinata, atq; addictit. Et hinc est sortasse, cur Aristoteles in

philosophia melius, quam alij senserit, quod enumero eorum philosoPhoru seerit, quos Graeci, Selectores, a seligendis melioribus opinioniabus,vocabant. inae discendi docendiq; ratio, si ab omnibus retineretur, pauciores & minores essent in Theologiae scholis altercationes, &maiores in veritatis via fierent progressus: quos praeiudicata de Magistro opinio , laepe impediare solet: dum iudicium non adhibetur de rebus , quae tanquam ratae Sc firmae ab alio excipiuntur . Placuit itaque semper mihi illud, quod sapientes viri memoriae prodiderunt: nemini magis credendum esse, quam rationi,& ei

quae visa fiterit probabilior: in illis intellige rebus,in quibus diuina non praeualet auctoritas , sed sola ratio est discendi regula. Sed hac dinficultate missa , Theologicam facultatem in suas distribuamus partes .

110쪽

Liber Primus.

Theolog a varia in suas partes diuiditur .i Cap. XL Vo Ni AM sententiarum Magister primus

extitit, qui res diuinas & Theologiae materiam , ad quandam meliorem methodum re-oegit; ideo eius methodum ac partitionem primum aperiemus. Magister igitur diui Austullini doctrinam secutus, quandam rerum diuillonem attulit, iuxta quam suos de Theologi libros,partirus est: quae partitio hunc in moduaccipienda est. Quae in sacra doctrina considei signa. Rerum autem, aliae sunt quibus fruimur,ut Deus e aliae, quibus utimur,ut mundus: aliae,quae utuntur,dc Duuntur ; ut homines & Angeli. Frui est amore ali- modi est Deus opi. max. Vti vero, est reserre id, quod inusiim venit, ad obtinendum id, quod amur. Rerum,quibus utimur, aliis medi e , aliae immediate ad finem reseruntur. Quol Oanimaduertendum est, quod cum Map -

, signa,nomine re intelligit id quod est, ita est, ut non sit impositum ad aliquid siqni rem, quae est im-yputa ad sisnificandum aliquid i quo igna sine res, sed non omnes res, signet . . polita Rexplicata rerum Partitione; hunci Lib. I. daedoe. Chri

SEARCH

MENU NAVIGATION