Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

in modum suum opus disposuit Magister. In primo libro egit de rebus, quibus struimur, nimirum de Deo, & de sanctissima Trinitate. In

secundo de rebus, quae utuntur, nempe de Angelo, S: de homine: ut,de eorum creatione , statu . In tertio de rebus, sue de medijs,quibus immediate utimur ad finem consequendum,

rubi disputat de Christo, qui est via ad beatitudinem: S de gratia, & de virtutibus, quae Omnia sunt media ad finem obtinendum,nobis per Christum data . In quarto agit de signis, de de

med ijs extrinsecis ad salutis consecutionem a Christo relictis, videlicet de sacramentis, ac etiade ipso fine,quem per media consequimur ; nimirum de corporum resurrectione, ac de animarum aeterna selicitate . Et haec est ratio dispositionis operis Magistri. Nec me latet extititisse quosdam, qui hanc Magistri methodunia non approbauerint, quae tamen aliqua ratione defendi potest: sed non est nostrum hac de re pluribus hic disserere . Postet etiam aliquis non incommode hac ratione, totam theologicam tractationem uniuerse distribuere. Cum Theologia sit scientia de Deo , tanquam de subiecta materia, & Deus quattuor modis consuderari queat, omnem theologicam disputati

nem ad quattuor reuocares partes. Primum ,

Deus potest considerari quatum ad suam ipsius existentiam,& productionem ad intra,& ad extra i unde prima oriretur pars, in qua de Dei esi sentia,

112쪽

sentia, de diuinis attributis, de Trinitate, de rerum omnium productione & conseruatione, de de Angelo,& de homine ageretur. Deinde,potest considerari ut in statuator naturς iam lapsae; unde nascitur secunda pars, in qua disputadum esset de diuini Verbi incarnatione, de eius ope-

. ribus, & de vita . Tertio potest considerari ut iustificator, unde consurgeret tertia pars, in qua disputaretur de gratia, de virtutibus,& de sacramentis. Postremo, ut est glorificator, ex qua consideratione extaret quarta pars, ubi de hominis resurrectione, & de aeterna eius beatitudine scribendum esset. . Nunc, quoniam maiore ex parte,qui in Theologia versari volunt, disci Thomae summam, sibi legendam sumunt, huius quoque doctoris methodum aperiemus et idqtie ea etiam de caussa nobis laciendum est. quod eius doctrinam , qua nobis in prima quaestione primae partis tradidit,.sequentibus libris, eius ordinem sequendo , explicaturi sumus . . t lCum ergo sacrae Theologiae scopus si Dei co- . ii Agnitionem nobis tradere, ditius Thomas considerauit Deum ut est in se, & ut est principium Creaturarum , & earundem sinis, & speciatim Creaturae rationis participis: dc ita duplicem fecit de Deo considerationem. De Deo, ut est in

se, & ut est creator, egit in prima parte : in alijs duabus egit de Deo sub ratione finis. Tractatio de fine duo includit, finem scilicet ipsum,& media,quae sunt necessaria ad obtinendum finem:

quorum

113쪽

Arist. lib.

I. Ethic.

quorum mediorum duo sunt genera : alia sunt homini intrinseca,alia vero extrinsecaia. In secunda parte egit de medijs intrinsecis, videlicet de actibus humanis, & de virtutibus: In tertiae de externis, hoc est de Christo,qui est via ad salutem,& de sacramentis, quibus Christi virtuς nobis applicatur. Et quoniam secunda parserat nimis longa, eam diuisit in duas: quarum altera appellatur, Prima secundar, idest, prima pars secundae partis: altera, Secunda secundae , noc est, secunda pars secundae. In illa agit de actibus humanis, de virtutibus & viiijs gener tim, ac etiam de gratia, & legibus: in hac de mirtutibus & vitiis speciatim, & de hominum statibus. De fine autem ipso uniuerse egit ita initio primae secundς; quia tractatio de actibus humanis supponit cognitionem finis,& ideo

omnes, qui cum ratione de moribus scribunt, asinis explicatione auspicantur; cum finis sit actionum humanarum regula, & principium ,

In fine postea tertiae partis acturus erat de fine& beatitudine speciatim; sed morte praepeditus,partem illam perficere non potuit. Addita tamen sunt,quae desiderabantur,ex ijs, quae ipse his de rebus in quartum sententiarum scripserat, per Fratrem Petrum de Alvernia diui Thomae discipulum. Scripsit Angelicus doctor de

re theologica multos alios libros,ut commenta

ria & quaestiones in quattuor sententiarum libros; quorum scriptorum fecit etiam comperi, dium:

114쪽

Liber Primus. I

dium: quaestiones,quas vocavit disputatas, variae eruditionis plenas:quodlibeta rerum diue sarum,quasi pandectas: & egregium,ac lectione dignum librum contra Gentes. Summam theologiae postremo loco confecit, cum iam esset veteranus, & in sacris diuinisq; literis detrutus: in qua aliter interdum sensit, atque alias scripsit: quo fit,vi eius sententia; ex his, quae in summa Theologiae docet, capienda sit . Hoc itaque opus postremo loco exaratum,debet esse veluti regula aliorum scriptorum totius doctrinae Angelici doctoris. Q autem in hoc praestantissimo opere sit beati Thomae intentio,iatis perspicue suo prooemiolo ipse explanavit, ex quo breuiter haec colligere licet. Primum,quid catholicae veritatis dotiori debeat esse propositum,id nimirum, ut, non solum prouectos, sed etiam incipietes instituat,ut nos Paulus docuit Ac proinde gratia eorum, qui de nouo ad Theologicas scholas accedant, nos hanc propaediam scripsimus. Intentio itaque diui Thomae in

hac summa suisiita res diuinas tractare, ut incipientium eruditio requiri . Deinde caullam exponit, cur id facere voluerit; quod aliorum scriptis nouitiorum ingenia,partim ob multitudinem inutilium quaestionum & argumentorum, partim quod non congruenti methodo tebantur, impediebantur. Postea pollicetur

se omnia breuiter, ac dilucide, quae ad sacra xheologiam pertinent prosecuturum,prout ipsa patietur

115쪽

- 8 Introd. is Theolog.

Patietur materia . Postremo proponit de quare priore loco sit disputaturus, de sacra scilicet doctrina, demonstrando qualis sit, S: ad quae

. se extenda .

Explicantur quaedam necessaria ad intelligentiam' prima quaestionis prima partis diui Thoma,

ae etiam eiusdem in docendo metho-

s. Cap. XIL il V o v i A M: Nero id certe nobis propositum est, ut quae in hac nostra institutione explicaturi sumus, sint veluti locupletissima in primam quaestionem primae partis sancti Doctoris commentari propterea in hoc primm libro, in quo facili quadam via sacrae Theolo. oiae tirones, non modo ad doctrinam de rebus diuinis percipiendam instituimus, sed etiam ad naturam Theologiae facilius explicandam, &cognoscendam, Ge qua sequentibus libris latissime disputaturi sumus ; non erit inutile, quaedam in praesentia adnotare, quae ad faciliorem intelligentiam dictae quaestionis, quae est quasi

totius nostrae tractationis subiecta materia,conferant, ac etiam quae ad primum articulum e plicandum, quod ad litteram attinet, sunt notcessaria. Vt his omnibus,quasi quibusdam sundamentis, iactis, postea in alijs libridi securius grauiores quaestiones superstruere possimus. Ii rentio ieitur,ut hinc exordium sumamus, beati

116쪽

Thomae in hac prima quςstione,ut ipsemet scriptum reliquit, est docere qualis sit Theologia,&ad quae se extendat: quod dum facit, omnia sere, quae de eius natura & vi dici possunt, luculenter exponit. Et quamuis decem dubitati nes per decem articulos examinet: tamen omnia ad quattuor quaesita reuocare possumus,quς

sunt ista , . An sit, quid sit, qualis sit, & propter quid sit . Quaerit primum, an sit, in primo articulo: quia dum qu cerit, an aliqua doctrina reuelata , praeter eas , quae naturaliter acquiruntur,st necessaria, idem est,ac si quaereret, an sit. Quoniam rerum supernaturalium

reuelatio non fuisset a Deo facta, nisi necessaria fuisset. Nam, cum Deus nihil agat frustra, nec Arist. lib. deficiat in necessari)s, in rebus naturalibus,mul Polit. to minus frustra aget, aut deerit in rebus supernaturalibus. Deinde quaerit,quid sit: quod facit, dum de serma,& materia Theologiae disputat,quaerendo an sit scientia,& sapientia, & quaenam sit eius subiecta materia . Postea, qualis

sit; cum docet, an conuenienter Vtatur met

phorijs, an plures habeat sensus. Quarto & vltimo inquirit,propter quid sit,cum disputat, an sit discursiua. Theologia enim inuenta est per discursum,& argumentationem, colligendo ea, quae ex principijsscecundissimis diuinitus reus latis deducere,& colligere licet ; ad confirmandas veritates, & refellendos errores, qui contra

hanc doctrinam suboriri possunt. Ad has igia D tur

117쪽

s o Introd. in Theolog.

tur quattuor quaestiones, quae, auctore Aristot Lib. i. po te,de unaquaque re fieri solent, quae decem arti

ster. c. culis traduntur, non male soriasse reuocares .

Sed peteret hoc loco quispiam , An haec prima quaestio sit pars Theologiae, quae est de rebus diuinis scientia,an vero sit prooemium quoddam. Cui petitioni satisfacientes, dicimus, hanc quaestionem non este huius doctrinae partem , sed prooemium . Quod non sit doctrinae pars, patet : quia omnis doctrina considerat principia ,

passiones, & partes sui subiecti: at in hac quaestione non agitur de principi js, vel passionibus, S: partibus subiecti huius scientiae, ut est certissimum, igitur. Adde etiam, quod nulla scientia agit de seipsa, sed de rebus, quas sibi subiectas habet: at in hac quaestione agitur de ipsa Theologia ; non erit igitur haec quaestio scientiae theologicae pars. Vnde colli itur alterum , quod erat nobis probandum , elle prooemium :& quae hic disputantur, quaestiones prooemiales vocari solent god si non esset prooemium , profecto haec quaestio omnino a scientia de Deo aliena , & superuacanea censeri deberet: quod cum falsum sit, erit sine dubio et assinis & cognata cum non sit pars, erit, quod dicimus, prooemium : nisi quis ineptissime putaret, esse epilogum. Sed hic obij ceres, ergo duplex erit prooemium,cum diuus Thomas ante hanc quς- stionem aliud prooemium prςmittat,quod prologum appellat. Sed iacilis est responsio: qu

o niam

118쪽

Liber Primus. I I

niam nihil repugnat, si duo ponamus prooemia,

alterum ex parte auctoris, in quo auilior situm exponit propositum, alterum ex parte operis &doctrinae,in quo continetur informatio, & institutio quaedam ad ipsam doctrinam. Vt autem quod nunc docemus melius intelligatur,obser- Lib. I. deuandum est,ex Aristotele,in quacunque si ientia par anim. duplicem reperiri habitum : alterum,qui versa- ς' δ' tur circa subiectum scientiae, speculando principia, caussas, & passiones illius: alterum, qui docet naturam, formam, & modum procedendi ipsius doctrinae: & de hoc habitu idem Aristoteles aliquando dixit, Absurdum eise simul Lib. 1.

quaerere scientiam & modum sciendi: quia in , Μςx quacunque scientia prius . est cognoscendus mo dus procedendi,ac natura ipsius,quani id, quod in ipsa tractatur. Hanc docendi rationem sec

tus est Aristoteles in principio sua philosophiae

naturalis, ubi priore loco de ratione seruanda in rebus phy sicis explicandis, egit: idem in et hiacis,&in metaphysicis fecit. Habitus, qui rem subiectam speculatur,est habitus ipsius scientiς, seu scientia ipsa: habitum vero, qui natura scientiae contemplatur, Latini,Logicam,seu mo- , dum sciendi particularem appellant, Graeci vero, paediam,idest institutionem nominant. POL ses etiam fortasse aypellare, peritiam: cum periti sit singularum scientiarum , & artium naturas explicare,& unam ab alia distinguere,& cuique suos limites constituere. Ex quibus intel

119쪽

s a Introd. in Theolog.

ligi licet, hoc nostrum opus esse veluti quandam p diam,& quasi prooemium ad uniuersam sci

tiam de Deo,cum totum in explicanda Theologiae natura,& in tradenda methodo procedendi in hac doctrina,versetur. At obijciat aliquis; si hoc verum est, ergo eadem scientia ageret doseipsa,quod implicare videtur. Huic obiectio- ni respondent aliqui, una scientiam ratione diuerserum habituum,quos includit, posse de seipsa agere, ac seipsam explicare ; & praesertim Theologiam , cum sit scientia maxime uniuersalis, & architectonica; nullam enim aliam supra se scientiam habet . . Sed, ni fallor, melius diceres,disputationem de natura alicuius scieritiae pertinere ad peritum, qui cum si omnibus scientijs & artibus ornatus, potest cuiuscunque

artis vim atque naturam explicare, & artium

discrimina exponere .hPlacet etiam in praeseritia breuiter admonere tirones de ordine dicit Thomae, quem in rebus tractandis seruare solet. Diuidit ergo sanctus Doctor rem,quam tractandam suscipit,in partes principales, & partes

in quaestiones,& quaestiones in articulos, & a ticulos in tres particulas. In prima, dialectice

in utramque partem disputando, argumenta

proponit: In secunda adhibet quendam discuo sum, quo quaestionem propositam, distinguendo, & ratiocinando, explicat, & probat: cuius discursus non sunt omnino saciles, ac proinde diligenter legendi, & ad argumentationis se

120쪽

Liber Primus. 1 I

mam, Vt eorum vis percipiatur,reuocandi sunt: quem laborem theologiae candidatis nos in nostro huius summae compediriminuimus: quam articuli partem,corpus,vocant. In tertia respondet ad argumenta, quae contra doctrinam a se allatam pugnant. Ubi notandum est,argumem tum, sea contra, non semper necessario alteram

partem probare, sed ut plurimum tum diale-etice: adde etiam quod interdum non proba integram , quam tradit in corpore articuli d strinam. Animaduertenda est etiam ea sancti Doctoris consuetudo, quod plus saepissime in corpore articuli probat, quam quod in eius tibtulo est propositum: id sortasse ex eo accidit, quod articulorum tituli non videntur esse diui Thomae; sed ab alio quopiam adiecti sunt. Et haec breuiter de ordine procededi Angelici D istoris in gratiam tironum adnotasse volui .

Explicatur titulus primi articuli prima quaestionis diui Thomae, ae etiam totius articuli sententia. Cap. XII L

pono, ea omnia asseram,quae pertinent ad

exponendam diui Thomae doctrinam, quae est in primo articulo ; ut ijs explicatis, facilius sequenti libro,quae circa hunc articulum disputari solent,examinare possimus. Primum itaque Meticuli titulum diligenter dilucidabimus: p .

SEARCH

MENU NAVIGATION