Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

I Introd. in Theolog.

uinas attingunt, ita ipsa quoque aliqua ratione circa diuinum numen versatur. od autem ad distinctionem attinet, Theologia quae est in

homine haeretico, eo maxime a nostra secernitur, quod non innititur principijs diuinitus reuelatis: cum in haeretico non sit fides,per quam dicta principia percipiuntur. A Metaphysica triplici de caussa distinguitur: primum ratione obiecti: quia Metaphylica solum ea de Deo cognoscit, quae lumine naturali attingi possunt: at

vero Theologia Christiana,etiam ea contemplatur, quae lumine supernaturali nobis non innotescunt.Differunt deinde ratione principiorum; cum una ex principijs naturaliter cognitis procedat; altera vero per reuelationem sua principia accipiat. Differunt postremo, ni fallor, ratione certitudinis : quoniam nostra Theologia, tum ex parte principiorum, quae a Deo reuelantur,ac proinde certissima sunt, tum ex parte hominum, haec principia credentium, quibus magis fideles adhaerent,quam ulli human demonsitationi, ut alibi dicetur,est multo certior. Has differetias indicasse mihi videtur Clemens Ale- Lib. r. xandrinus, cum hunc in modum scripsi: Et a Stro. nostra separatur graeca veritas,dc si idem nomen si sortita, & propter magnitudinem cognitionis , & demonstrationem principalem , & diuinam virtutem . Differt postea a fide infusa, his potissimum de caussis: primum ratione obiecti; quia fides est solum de rebus creditis , haec verou etiam

82쪽

Liber Primus. I I

etiam de hs, quae ex rebus creditis eliciuntur. Deinde ratione subiecti: quoniam fides reperitur in omnibus catholicis ; haec vero Aramina . solummodo in ijs, qui eam didicerunt. Praeterea distinguuntur ob ratione formalem cognoscendi: si quidem fides allentitur omnibus rebus , quae Iub se cadunt, ob hanc unicam rationem, quia Deus dixit, siue reuelauit ; ita ut sola auctoritas diuina sit credendi ratio: at vero nostra Theologia utitur ratiocinatione humana, per quam rebus perceptis assensionem praebet,& caussam inquirit. Vt ecce: fides tenet in Christo sutile diuinitatem impatibilem ; cuius rei caussam nostra Theologia reddit: nam cu Deus si actus purus, est etiam omnis perpessaonis expers . Postremo, fides ad hanc doctrinam se habet tanquam habitus primorum principiorum ad scientiam, quae est habitus ab illo distinctus, Arist. lib.

ut Aristoteles docet. Sicut enim ex habitu principiorum per ratiocinationem , & usum huma- ' nae comparantur scientiae; ita ex ijs, quae habitu fidei telientur,haec nostra,accedente discuri, acquiritur Theologia. Inter Theologiam hominum viatorum S .eam , quae in beatas reperitur, haec potissimum sunt discrimina. Primum

distinguuntur ratione obiecti ; quia beati per suam Theologiam longe plura, quam nos per

nostram de Deo cognoscundia. Propterea Apin et .Cor. Iustolus, cu raptus suit ad tertium coelum, Theo-lagiae beatorum particeps factus, quaedam se L disse

83쪽

Lib. I. Stroma Daho. I. t. q. 63.

r s Introd. in Theolog.

disse dixit, quae non licet homini loqui, id

quae humana facultate percipi, & explicari nequeunt. Deinde in eo differunt, quod illorum Theologia utitur lumine certo & claro; nostra Vero, certo quidem, sed non claro, cum nos videamus per speculum in aenigmate. Postremo, illa habet pro medio euidentiam principiorum, in quibus fundanrur veritates, quas beatus cognoscit; quia intellectus beatus lumine gloriae corroboratus, ac eleuatus, clarissime in essentia diuina videt veritates, quas nouit: at Vero nostra non cernit clare in suis principijs ea, quae cognoscit: cum principijs non assentiatur propter euidentiam, sed ob Dei reuelantis auctoritatem . Qui, inquit Clemens, diuinis credit scripturis , demonstrationem eius, qui dedit scripturas, vocem accipi . Denique, nostra Theologia differta donis Spiritus sancti, quae circa diuina versantur, ut a sapientia & intellectu,quod haec dona diuinitus a Deo infunduntur , & non reperiuntur nisi in eo, qui est in gratia constitutus: Theologia mero humanis viribus acquiritur, & in homine peccatore esse potest. Atque de re proposita haec satis.

Qua simi sacrae Theologiae principia. QCV M Christiana Theologia sit habitus qui

dam cognitionis, quo res diuinae percipi tur, & omnis cognitionis habitus ex principio,

rum ,

84쪽

rum, d onclusionum notitia penclis p ut ius doestrinae vim, ue naturam laetius patefacere possimus, de eius principi, s&conclusionubus aliquid hoc loco, proud pro diς ratior quirit, dicendum esset videtur tac primum. qui dem de principijs: in omni arte,atquesci ia. tam practica , quam speculatiua 'incipia quaedam reperiri, atque prius.cognosci debere, apud omnes philosophos cereum atque exploratum seniper fuit: cum omnis doctrina & disciplina quae humano modo acquiritur ; buinta earist Lib. r.

tele, cui omnesassentiunt id, ex aliqua protexi--ς I. sienti c nitione fiat . id hi autem , mi ex iam

dictis intelligere licet nostrae Theologiae princia pia in duplici differentia et altera natur ii Iumiane cognita, cum iniet tam ex ijs, quae vinaturae percipiuntur suas conclusiones demonstret : ω de horurn principiorum natura nihil nos in praesentia scripturi sumus , cum hac de read Meta' Ahist.lib. physcum de Dialecticum disserere pertinean . . I . post. Altera reuelata, & haec serit huius scienti e propria, D', potissime utitur. Horum principib-riin i natura haec est, vi sint certissima, cum inni

rantur lumini fidei, sub quo nulla prorsus ratione, quidquid aliqui scripserint, potest subesse

salsum riverum tamen est, quod cum hac summa certitudine, obscuritatem habent: cum intellectus humanus, dum in hac vita vivitur, ea clare ho videat; licet ex se sint maxime euidentia, d redibilia. Propria huius scientiae prin,

85쪽

cipis; qua liuor modis suini a nobis potant . . Primum. Lausime loquendo, Theologiae principia i sunt ea omnia .m aliqua ratione sub fidem cadunt; ac fide temptur; fide mquam duuina,& non humana ; siuea Deo immediate sis ne ullo humano discursu, revelentur , siue nae..diatriintercedente humana opera, & industria rvt simi quae ex decretis congiliorrum,& summoarum Pontificum , cum aliquid fide tenendumtadecernunt , creduntur : quae pro principiis ha- bentus..b Deinde pressius,' Theologiae principia. o dicuntur,quae immediate a Deo retae lata fitere r& haec sunt in duplici genere e quaedam sunt scripta, de in libris canonicis habentur:'quaeda mnon scripta Padi sollim perpetua Ecclesiae tradi

tione ad nos perueniunt,' dc conseruantur . Hoc

duplex principiorum .penus expresse nobis demonstrauit Paulus, eu Thessalonicensibus hunea. es. r. in modum scripsit: Itaque fratres state enete traditiones, quas didicistis, siue penserim nem , sue per epistolam nostraim. Praetereti adhuc compressius, Theologiae principii subdad partem lpeculativam pertinet, sunt eat, qua Apostoli in symbolo collegerunt; duodecimni mirum articuli fidei: quod vero attinet ad p. rem practicam, decem legis praecepta sunt uel ii quaedam decem recte agendi initia,ex quibus omnes conclusiones practicae duci, & ad eadem

reduci possint. Quod fidei atticuli, de decem legis praecepta rationem principiorum habeant.. - primum

86쪽

. Liber Primm .

primum ex eo patet, quoctilli omnibus fidelliabus, tanquam omnium credendorum capita proponuntur ; haec vero tanquam communes

tuendi rationes & regulae,quas qui seruat, ii neste & religiose vivit . Deinde, ea in aliqua disciplina dicuntur principia , quae potestate continent conclusiones& veritates omnes, quae in tali disciplina explicantur: atqui articuli fi- dei complectuntur omnes veritates specia latiuas, & decalogi praecepta omnes Veritates pra- cas; principiorum igitur rationem habent. Minor propolitio, quod ad articulos attinet, est manifesta : quia omnes veritates speculativaei sunt de Deo,vel in se considerato,velut est crea- tor,vel ut est instaurator, & iustificator, vel donique ut est finis, S glorificator: quaru m veritatum principia in symbolo continentur :'cum ibi proponantur articuli de Deo, de creatione, i

de diuinis personis, de Filii incarnatione & re- 'demptione,& de Spiritus sancti iustificatione; ac denique de carnis resurrectione, Vitaq; aeter- na, quae est hominis finis . Quod etiam legis: praecepta omnia quae agenda sunt complectam tur,ex eo fit manifestum, quoniam per haec elementa docemur amare Deum, & proximum: ex quo amore,ut Dominus docuit, omnes leges Mate.α .

di prophetae pendent. Postremo,principia unu uersalissima, &communissima, quae se habent xanquam quaedam dignitates in hac doctrina, fiat illa duo, quae Paulus summus Theologus,

B a epistoli

87쪽

a o Introd. in Theolog.

epistola ad Hebraeos nobis tradidit: alterum est, Deum existere: alterum, Deum remunera- a. z. q. r. torem esse: quae duo diuus Thomas, non tam xx s' articulos fidei, quam praeambulum, seu viam ad fidem,esse existimauit. Primum, scilicet Deum esse,omnes veritates speculativas, alteru, Deum

remunerare,omnes Veritates practicas continet:

ex quibus omnes huius doctrinae conclusionesessivunt, pariterq; eodem refluunt. Et haec pro ratione huius propaediae de principijs dixisse sit satis: cum plura tuo loco, infra, sim dicturus. Lib. 4. Ex quibus in serre licet, quantum errent ij, qui in albo Theologorum scribi volunt, & diuinas Legε diis scripturas, apostolicas traditiones , sacra conci- est D. BQ lia, atque Pontificum decreta parum cognita ac pei specta habent. De quibus fas esset dicere, ut sei. is EOS ignorare principia: quo nihil absurdius, de Et in bre eo, qui aliquam profitetur artem, astirmari e udoq- test. Sed his omissis,ad Theologiae conclusi nes explicandas accedamus. sint sacra Theologia conclusiones. Cap. VLVO Ni A M vero scientiarum habitus, non solum ex principijs, sed etiam ex conclusionibus, quae in scientiis demonstrantur, ut supra scripsimus, conficiuntur ; ut Theologiae naturam adhuc melius dilucidς mus de conclusionibus theologicis aliquid in hoc adytu docero

88쪽

. Liber Primus. a I

operaepretium esse existimavi. Ut autem quae sit theologica conclusio plenius intelligatur, quae con usiones ad Theologiam non pertineant,priore loco docebo. Non igitur quaevis conclusio, quae in Theologia a quovis Tneol go, demonstratur, theologica putanda est: cum nonnulli Theologi in suis scriptis quasdam coclusiones tractauerint,quae ad Theologiam minime pertinent: ut, an syllogismus sit obiectum Logices: an potentia sit de essentia materiae, &id genus alias ; quae ab instituto theologico qua longissime absunt: quas qui tractat, apud quosdam,& iure quidem optimo, non satis bene audiunt . Deinde, non quaecunque conclusio,siue quaestio quae agit de rebus diuinis,vel ad Theologiam aliquo modo pertinentibus, theologica censeri debet; cum aliquae inutiliter, & inepte tract entur. Vt,quid Deus ante mundi molitionem ficeret: si duo coniuges ab inseris excitarentur, an priori matrimonio elsent ligati,&aliae harum similes quaestiones: de quibus omnibus inserius longiorem habebimus disput tionem . Memor itaque prudens Theologus nominis atque officii sui, seria & ad se pertinentia tractet,& inanes,srigidas, aliena'; disputationes, a Paulo monitus, vitet. Est ergo concluso theologica, quae ex principij s a Deo reuel tis apte & utiliter, ex una saltem praemissa reu lata, de re Theianiae subiecta, demonstratur. ritum autem conclusionum, quae ad Theol

Lib. 4.

89쪽

a a Introd. in Theolog.

giam pertinent, theologicae dici possunt, variae sunt species. Nam aliae sunt speculativae; ut Deum esse 1 empiternum, infinitum:aliae praehi--,Vt proximum esse amandum,baptismum suscipiendum,eleemosynam dandam esse, & aliae harum similes. Rursus,aliae sunt necessariet ad salutem, ut Christum .passum sui me, solam fi . dem non iustificare : aliae non necessariae ad salutem , ut an beata Virgo concepta fuerit sine peccato originali, sine quo, ut existimo, concepta suit: an Paulus in raptu essentiam Dei viderit. Praeterea, aliae sunt que lumine naturali cognosci possunt, ut Deum habere prouidentiam, hominem esse liberi arbitrii: aliae mere

supernaturales, ut Deum esse trinum & unum, Filium carnem sumpsisse humanam: aliae vero sunt mediae, siue mistae, id est, partim naturales, partim supernaturales: vi, Deum esse infinitum duratione,virtute,& essentia , . Iterea, aliae demonstrantur ex duabus propositionibus creditis, ut si ita argumentareris; Christus passus est: sed Christus erat Deus,ergo Deus passus est: aliqex una praemisia credita, & ex altera scita: ut, omnis homo est risuus: Christus est homo, igitur risi ius. Insuper, aliae habent veritatem consequentiae evidetem ex lumine fidei,ut haec: Christus resurrexit, igitur & nos resurgemus aliae vero ex lumine naturali, ut ista:Christus est homo,igitur rationis particeps . Denique, aliae sunt conclusiones certa fide tenςndae, quas negar

90쪽

gare nulliis fidelis potest: ut Christum a esurr ocisse sacerdotes vere peccata remittere: aliae nossent de side, ut beatitudinem magis in amore quam in cognitione consistere, Deum potuisse facere, vel non facere mundum ab aeterno, &huius generis ali e . illae censentu P de fide,quae mel expresse habentur in scriptura, vel euidem aer exscriptura colliguntur, vel perperitastae traditione tenentur , & denique illae denu bus ab aliquo summo Pontifice,& Concilio,S

de tenendas esse, statutum est. Aliae omnes,quq sub iam numeratis non continentur, non sunta

de fide . Quarum alia, sunt certae, vel proba biles quae sine ullo periculo , ela sine ulla in adefendi possunt; ut illae quς sint conformes ai-uinae scripturae,&sanctoriim patrum doctringratiae vero, quς sine aliqua culpa dc erroris perbculo defendi nequeunsi quarum varij sunt grudus . Nam aliae sunt mala sonantes ; ut beatam virginem peccasse venialiter : Deum homini praeparato non dare gratiam : Aliae scandalos Amicum inimico debita ratione pacem petenti

non esse nece iIarium pacem facere: peccare eos, qui dum sacrum audiunt , dominicam orati

nem dicunt: Aliae temerariae, ut si quis contra omnes Theologos defenderet Christum ab instanti incarnationis non vidiste clare diuinania essentiam : Aliae sapientes haeresm, ut nos posse

certos este de gratia: Deum posse per se, vel per

alios aliqua ratione mentiri. omnes con-

SEARCH

MENU NAVIGATION