장음표시 사용
71쪽
loco generis, in hac definitione ponitur: cum Theologia sit cognitionis habitus, in quo cum ceteris cognitionis habitibus couenit. Dicitur, rerum diuinariim , ut per hanc particulam sumptam a materia, siue ab obiecto ab alijs cognitionis habitibus, qui diuina non tractant, distinguatur. Dicitur postremo, ex his, quae a Deo reuelata sunt, ut hanc nostram Theologiam, ab humana, nimirum a Metaphysica , quae vim diuinam ex principiss naturae vi cognitis,explicat, segregemus: cum nostra, ex alijs, ut est dictum, conficiatur in iiij s. Vir quidam pius, Theologiam cum actione coniunctam, hunc in modum pio admodum definiuit . Theologia est quaedam experimentalis de Deo cognitio, habita per coniunctionem affectus spiritualis cum eodem, tum eidem adhaeret,ut unus cum eo spiritus fiat. Qua cognitione ij potissimum sunt ornati, qui mystica Theologia delectantur. Huc spectasse videtur is,qui Theologum, hunc in modum finiuit. Theologus est vir bonus rerum diuinarum peritus. Bonitatem ergo, & rerum diuinarii in notitiam in bono Thelogo, hic bonus sane Theologus requirebat. God etiam expressisse videtur regius propheta, cum cecinit: Psal. iis. Bonitatem 5 disciplinam , & scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi. Ex quibus plane verbis, quae ad Theologiam comparandam sint necessaria, facile colligeres: sunt autem ista, es, vitae integritas, diuina eruditio, mentis' agitatio.
72쪽
agitatio. Vis Theologus aliquando euadere, Orat. de dixit Gregorius ille, qui cognomento dictus est statu es Theologus, leges serua, per mandata gradere: actio enim speculationis est fundamentum : sed hac de re accuratius alibi. Et quamuis ex allatis descriptionibus quae sit Theologiae natura satis
eluceat: tamen, cum illae definitiones rem aliquam plenius exponant,quae per omnes traduntur caussas, iterum hac ratione Theologiam describeres: Theologia est habitus scientificus de rebus diuinis, ex ijs, quae a Deo reuelata sunt, intellectus humani fide & scientiis naturalibus
illustrati, ratiocinatione, ad cognitionem Dei persecte consequendam,acquisitus. In hac finitione omnes huius doctrinae caussae contine tur, quas deinceps eam exponendo, perspicuo demonstrabo.
De caussu materiasi formali sacra Themlogia. Cap. IL
SAc RAE Theologiae caussas explicaturus, a materiali,quae duplex est,altera in qua Theologia versatur, vel quam tractat, altera in qua, veluti accidens in suo subiecto, inhaeret,initium capiam : ac primum quidem de materia, siue sit. biecto,in quo reperitur,verba faciam. Cum e go Theologia reponatur in categoria qualitatis,& in prima eiusdem categoriae specie, quae est habitus, tanquam accidens, in aliquo erit suhi
73쪽
. eto. Hoc subiectum, ut in allata definitione diximus, est intellectus humanus lumine fidei det humanis scientijs illustratus, in quo, tanquam Lib. Fons in sua sede, Theologia reside . Qu9dam enavitae. c.'. intellectus, in quo futura est haec doctrina, fidei lumine illustratus esse debeat, aperte demon-Isa. r. stratur his sacrae scripturae verbis: si non credi deritis, non permanebitis; hoc est, nisi prius quae, in hac doctrina docentur, fide tenueritis, ea in-Psal. iis. telligere minime poteritis. Huc etiam pertinet haec Dauidis sententia: Credidi propter quo llocutus sum, id est, propterea de rebus diuinis sermonem habui, siue, ideo eas intellexi, quia Lib. 1. prius credidi. Idem haec luculenta Clementis
Strom. Alexandrini confirmat auctoritas : Quo modo admirabilem & supernaturalem contemplationem capere poterit animus, si in eis discendis pugnet infidelitas 3 Accedat etiam ad idem cor- Lib. I. roborandum haec firmissima ratio. Scientia, ut Postor. Philosophus docet, supponit principiorum cognitionem, ex quibus principijs ratiocinando conclusiones colligit, unde ipsa conficitur: at nostra Theologia ex rebus a Deo reuelatis, quae
sola fide attinguntur, quasi ex quibusdam principijs, profici icitur: igitur haec doctrina intellectum lumine fidei illustratum requiret. Ex quibus colligeres, in homine fide orbato, ut est hqreticus, non eise veram Theologiam, cum in eo G
dei lumen sit extinctum; quo fit; ut veram principiorum notitiam non habeat . QEod autem
74쪽
haec sacra doctrina requirat intellectum humanis scientiis instructum, primum ex eo patet, quod multa,quae in ea disputantur, nullo modo Iane aliarum scientiarum praesidio, ut experientia ipsa docet, intelligi quaeunt. Deinde, quo
niam haec scientia est veluti omnium aliarum , scientiarum domina, atque regina, quibus tanquam quibusdam ancillis, ut alio loco latius exponam, ad sua munera obeunda utitur. Phil
sophia, ait Alexandrinus Clemens,confert ad veritatem,cum sit inquisitio veritatis: non quod sit caussa comprehensionis eius, sed caussa cu alijs: hoc est, philosophiae notitia non est per se caussa cur quis res diuinas cognoscat; sed ad eas intelligendas iuuat. Concludamus igitur humanum intellechum hoc duplici lumine illi istratum esse nostrae Theologiae lubiectum . Nunc, quae sit materia, quam tractat, paucis, plura insta dicturi, explicemus. Cum ergo Theologia sit cognitionis habitus, aliquod debet habere subiectum, quod tractet,& in quo explicando versetur. Hoc autem, ut in utraque descriptione diximus, sunt
res diuinae, quarum duo lunt genera: alterum earum, quae naturae viribus cognosci queunt; ut Deum esse, rerum a se creatarum procurationem habere,ab omni aeternitate existere, Sic huius generis aliae: alterum earum, quae humana vi attingi minime possimi: vi, Deum esse trinum &vnum: in diuinis esse personarum processionem: Deum humanam carnem sibi unire, & aliae hu-
75쪽
iusmodi, quae sola fide percipiuntur. Et in hoc
postremo rerum genere explicado nostra The logia priuatim est occupata. Quod& si multa in ea considerantur,quae non sent res diuinae, ut . sunt Angeli, humanae actiones, & id genus alia; tamen istarum rerum tractatio ad Deum resertur, ut explicatius alibi dicetur. Atque haec de utraque materia sufficiant: sequitur ut de forma Aueti dicamus. Forma in accidentibus, ut ex Auer-roe discimus, est aliquod eorum superius attributum, seu superiora praedicata essentialia. Vt si de me quaereres: quae sit forma albedinis, dicerem,esse colorem, cum color sit quoddam superius,& essentiale albedinis attributum. Pari ratione forma alicuius habitus cognitionis, erunt
eius superiora & intrinseca praedicata, quae illi habitui proprie attribuuntur. Ad rem igitur, Theologiae sorma,in primis, in hoc est sita,quod si doctrina discursiua: quia a rebus reuelatis ad
res non reuelatas ratiocinando procedit,& a n
iis ad ignota , . Deinde, ut alibi latius demonstrabitur, partim est practica, partim speculatiaua,vel eminenter utrunque; cum constet,& conflata sit ex coclusionibus tum practicis, tum speculativis,quas ex principijs eiusdem rationis per ratiocinationem elicit. Denique partim est humana,partim diuinar diuina quidem,quoniam a Deo sua principia per reuelationem accipit: humana vero, quia ex datis principijs, humano discursu,c5clusiones,ex quibus conficitur, ed
76쪽
cit. Ex his ergo qnae sint internae huius docti inae caussis, haud obscure constare arbitror. Adalias igitur explicandas transitum faciamus.
De caesi oeciente ct finali sacra The logia. Cap. IILD VAE nobis restant Theologiae caussae explicandae, essiciens,& finis: quae licet sint ex-rernae ; tamen earum notitia ad rem quamlibet plene cognoscendam plurimum consert: ac proinde de his etiam, definitionem allatam melius declarantes, aliquid dicendum est. Effectrix huius doctrinς caussa, par tim est Deus opi. max. partim vero humana ratio. Dicitur Deus conficiens Theologiae caulla, prout eius principi nobis reuelatta. Reuelat autem Deus aliquid trifariam: primum per rationis lumen humanis mentibus a natura inditum: quo lumine ea nobis manifestari dicuntur, quorum notitiam humanus intellectus sua vi potest attingere. Huc pertinet illud Pauli: quod notum est Dei,id est, quod naturaliter de Deo cognosci potest, manifestum est in illis, id est, illis. Deus enim illis manifestavit. Dicitur Deus haec nobis manifestare, primo, quia nobis lumen intellectus quo ista cognoscuntur tribuitia . De hoc lumine i telligitur illud: signatum est super nos lumen vultus tui Domine. Hortabatur hoc loco regius Propheta suos milites ad honeste pieq; ub. uendum;
77쪽
uendum: & cum illi sese excusarent,quod quid
sibi agendu esset nescirent; dicentes,quis ostendit nobis bona λ ac si dixissent, nullum habemus praeceptorem, qui quae agere debeamus nobis commonstret ; doctissimus Rex ad hoc rationis
lumen,quo nos Deus docet, eos reuocauitia . De
Cyril. in eodem lumine Cyrillus Alexandrinus intellexit
Ioan . illud: Qui illuminat omnem hominem venien- Ι0-n tem in hunc mundum. Verbum,inquit doctus pater, non docendo,sed potius creando,ut Deus, cuique semen sapientiae, ac intelligentiae radices inserit . Dicitur deinde Deus, reuelare veritates,quae de ipso naturaliter cognoscuntur; quia creaturas condidit, in quibus mestigia cernun-Sap. I 3. tur diuinitatis: non secus ac in horologio, quoacerta quadam lege mouetur, humanae rationis apparent indicia: ex quibus creaturis,tanquam ex scriptis libris, multa de Deo, lis naturae Viribus,cognoscere fas est. Huc facit illud Pauli Rom. i. Inuisibilia ipsius, id est, sapientia, bonitas, aeternitas, & alia huius generis Dei attributa, a creatura mundi, id est, ab ipsa natura hominis; qui cum sit praecipuus inter creaturas, per excellentiam , Creatura, nominatur, vel Vt graecum Verbum sonat,a creatione dc constitutione mundi,
idest,ex ipsa creationis ratione, vel a mundi pria mordio, per ea quae facta sunt, hoc est per creaturas ipsas, intellecta conspiciuntur. Reuelat postea Deus aliquid per lumen supernaturale ,
quod duplex est:alterum fidei, alterum gloriae . DO
78쪽
De priore lumine loquitur Paulus , cum ait: Prius autem quam veniret fides, sub fide custodiebamur conclusi, in eam fidem , qua ' reuelanda erat. De quo etiam intelligeres hunc locum: Confiteor id est, laudo,& gratias ago, tibi Pater domine coeli dc terrae, quod abscondisti haec a sapientibus& prudentibus, &reuelasti ea paruulis. De posteriore, quod est tertium lumen, quo beatorum mentes illustrantur, intelligitur
illud Ioannis: Qui autem diligit me, diligetura patre meo: & ego diligam eum, & manifest bo me ei: & illud psalmographi: In lumine, id
est, per lumen gloriae, midebimus lumen, maiestatem nimirum diuinam, & lumen illud, unde omne emanat lumen. Ad rem igitur nostram, Deus non est auctor nostrae Theologiae per lumen gloriae, nec etiam per soliim naturae lum
sed priuatim per lumen fidei. Humanus mero intellectus est effectrix Theologiae caussa, duplici modo: primum quidem, quoniam Theologicae demonstrationes non semper ex duabus propositionibus creditis proficiscuntur, sed interdam ex una credita, & ex altera naturaliter cognita . Deinde, ratione consecutionis, seu
consequentiae: quia, & si demonstratio ex utraque propositione fide cognita, constet ; tamen cosecutionis euidentia, siue bonitas, naturali lumine percipitur. Atque haec de caussa estici en.
te susticiant: nunc de finali. Sacrae Theologiae finis, prout est speculatiua , est persecta Dei co gnitio,
79쪽
snitio,vt a nobis haberi potest. Nanque cuiusq; scientiae finis, est sui obiecti notitia: cum ergo Deus sit Theologiae obiectum , Dei persecta cognitio erit huius dochrinae finis. Simili etiat ratione,ut est practica, eius finis est idem Deus tquia omnis humana operatio, quae ab hac facultate proficiscitur, ad Deum optimum maximum tandem refertur. Est praeterea Theologiae
finis hominum salus: cum in hunc finem Deus hanc doctrinam hominibus dederit, ut salutem
sap. 36. consequantur. Etenim, ut ait Sapiens, neque verba,neque malagma sanauit eos,sed tuus,Domine, sermo qui sanat omnia. Quae nunc d Lib. I. pe cemus, haec diui Clementis Alexandrini verba,
d-g-ς 7- quibus suam pedagogiam descripsit,apertissime confirmant. Pedagogia, inquit ipse, est diuina religio: quae est doctrina diuini cultus, & eruditio ad assequendam veritatis cognitionem, derecta institutio, vitae agendae ratio, quae in coe-
Mereur. lum ducit. Huc spectasse videtur is, qui philo- Trita. sophiam seu Theologiam humanam describes . dixit: Philosophia est frequens obtutus in cognoscenda diuinitate, & sancta religio. Et alio loco, docens qua via in Dei cognitionem veniatur , scripsit: ctiae tandem ad id serat, unica ea via,pietas cognitioni coniuncta. Qisdam huci Iab. . e. pertinentia, siquis voluerit, apud Lactantium Firmianu legat: nos omnibus Theologiae cauta
sis,prout ratio institutionis postulat, patefactita ad alia stylum conuertamus uu ν
80쪽
Oratione Christiana Theologia disserat ab aliis
habitibus, qui aliquo modo circa Deum versamur. Cap. III LOM Ni s erroris, salsaeq; opinionis caussa,vt Clemens Alexandrinus sexto Stromatum libro scriptum reliquit, est, non posse discernere
qua nam ratione inter se conueniant, quave differant , ea quae sunt . Vt igitur in explicandata, Theologiae natura omne errorem vitemus, quomodo cum alijs habitibus, qui circa res diuinas Versantur,conueniat,& quo pacto ab eisdem discrepet, nobis explicandum erit. Quattuor igitur sunt cosnitionis habitus, qui diuina aliquo pacto considerant; Theologia humana, Theologia beatorum,fides insuti,& quςdam Spiritus sancti donata. Theologia humana triplex est: alia, quae oritur ex principijs naturaliter cognitis,cuiusmodi est Metaphysica, quam scientiam diuinam, & mysticam antiqui appellare solebant: alia quae procedit quidem ex principijs reuelatis, sed tamen nititur fidei, dc persuasioni humanae,qualis est ea Theologia, quae in homine haeretico reperitur: quae improprie Theologia vocari potest, cum non habeat mera principia,lumine fidei cognita: alia est, quae reperitur in homine fideli, quae est vera Theologia ; cum principijs per fidem cognitis innitatur. Cum his ergo habitibus in eo potissimum nostra theolo. gia conuenit,quod sicuti isti aliquo pacto res di,
