장음표시 사용
121쪽
stea nonnulla circa ea, quae in articulo docentur adnotabimus : postremo aliquot dubitationes di luemus. Titulus articuli ita habet: Vtrum sit necessarium praeter physicas disciplinas, alia doctrinam haberi. Quod igitur ad primum attinet,haec occurrunt ex Domino Caietano notanda. Pristius terminus,qui in titulo consideratur,est, Physicas: nomine autem physicae disciplinae,non solu intelligitur, ea quae de rebus naturalibus agit, ut est disciplina de corpore mobili,sed etiam omnes disciplinae humanae, quaecunque illae sint: ita ut terminus, physicas, tagnificet omnes scientias quaecviribus naturae a
quiri pollunt. Potest enim aliqua doctrina dici physica, vel ex parte obiecti; quia est de ente phy sieto, cuius principium est natura, quae; est principium motus,& quietis; qua ratione scieritia physica distinguitur a Mathematica,& a Metaphysica; vel ex parte caussae effectivae, nimirum ex parte intellectus, quo naturaliter scientiae acquiruntur ; qua ratione omnes scientior humano modo acquisitae, naturales dicuntur: Schoc pacto,physicu m, seu naturale, distinguitur, contra, supernaturale: quo modo sumitur hoci
loco ista vox, physicas: ut physicae distiplinae
dicantur, quae naturaliter acquiruntur. Hanta
aesse huius vocis vim, patet ex primis, & vltimis verbis,quae in corpore articuli habentur. Quo lautem aliqui loco,physicas, legunt, philosophicas, minus placet. Secundus terminus est, Alia, i quae
122쪽
quae vox potest intelligi, vel de doctrina principiorum, videlicet de doctrina a Deo reuelata, quam fide tenemus, vel de doctrina conclusionum , quae per discursum de nouo acquirituo . Dominus Caietanus ait beatum Thomam , per Aliam , intelligere quandam doctrinam abstrahentem a doctrina principiorum & conclusionum, quod, an verum sit, postea examinabitur:
nos vero dicimus intelligere doctrinam princia piorum , quae fide habetur. Ait deinde dominus Caietanus utranque cognitionem polle V
cari doctrinam : & quidem de cognitione conci usionum patet: de cognitione vero principi rum probari potest ex his diuinae scripturae verbis : Ille vos docebit omnia . Cum itaque Deus hanc disciplinam nos doceat, poterit proculdubio doctrina vocari ., Addit deinde idem doctor, ideo beatum Thomam dixisse,doctrinam, quia per hanc particulam intelligit cognitione quandam abstrahentem a scientia, opinione, &nde . Ex quibus patet quo modo sit intelligendus alius huius tituli terminus. Restat particula, NecesIarium. Est autem aliquid necessarium dupliciter: uno modo absolute; quo pacto id dicitur necessarium, quod ex sua natura nullo ordine ad aliud habito , non potest aliter se habere: ut Deum esse; hominem esse animat: altero modo ex suppositione, quod ex se potest aliter se habere ; tamen alio extrinseco posito, aliter esse non potest: ut ecce, calorem esse non M. . D est
123쪽
est necessarium; tamen posito igne, necesse est, ut calor sit: de animal respirare est necesse, si viuere debet: de hoc appellatur necessarium ex causa, siue causa sit efiiciens, siue finalis. Necessarium a fine sumptum, est duplex ; alterum sine quo finis obtineri nequit, quod vocatur necessarium simpliciter: ut cibus homini, si vivere velit: alterum, sine quo finis commode haberi non potest, licet alias obtineri queat: dc hoc dicitur necessarium ad bene elle, siue utile: ut equus ad iter faciendum . utile ; vi. Haec quaestio intelligitur de necessario simpliciter . Vt
autem duae, quae in corpore articuli continen tur conclusiones melius intelligantur, animaduertendum est, duo elle genera rerum, quae de
Deo cognosci possunt, vel quae homini cognoscendae sunt: qilaedam sunt, quae vi humana Pe cipi nequeunt: ut Deum esse Trinum, & beatitudinem hominis positam esse in clara visione Dei: alia, quae naturaliter percipiuntur, ut Deuesse, S: habere prouidentiam . Ex his quae ad n lata sunt, sensus tituli huius articuli facile intelligitur. Quaeritur ergo,an praeter scietias,quet vi naturali intellectus acquiruntur, sit homini aliqua reuelata, idest diuinitas data, doctrina, simpliciter necestaria: ad quam quaestionem iuxta distinctiones paullo ante allatas, in corpore articuli duabus conclusionibus sanctus D ctor respondet. Prima conclusio: Praeter scientias naturaliter acquisitas, fuit homini necessaria
124쪽
ria ad salutem doctrina reuelata de his,qitae humanam rationem excedunt: quae conclusio duplici ratione probatur. Prima, quia Paulus ait, a.Tim. I. scripturam diuinitus reuelatam esse utilem ad docendu m, arguendum, ut homo styersectus . . . Secunda,agenti propter finem, necessaria est zognitio finis: sed homo naturaliter non cognoscit finem ad quem est factus; quia nemo vidit quae Deus praeparauit diligentibus se, ergo ne- Isa. σε. cesse est ut detur doctrina reuelata, qua finis cm I. Cor.2 gnoscatur . Secunda conclusio: ad ea, quae naturaliter de Deo cognoscuntur,fuit necessariaia doctrina reuelata. .ia multa ex his sunt omnibus necessaria ad salutem, ut Deum esse, esse Heb. II. retributorem, &c. Sed haec non possint ab omnibus cognosci,quia est opus longo tempore, de mix sine errore cognoscuntur, ergo . Atq; haec sunt,quae in corpore articuli continentur: in solutione argumentorum, quae sequuntur. Tertia conclusio: cum sapiens ait, Altiora nobis non Ecc5. 3.
esse quaerenda, intellige,non esse qnterenda sola ratione humana; quia fide suscipienda sunt,qua Deus multa supra sensem nobis ostendit. MNta conclusio: De eadem re diuersis tamςn ratio- . tonibus,diuersae agunt scientiae, quatenus eam diuersis modis probant. Quincta conclusio: Haec doctrina genere differt a Theologia humanar . . i ila quia haec agit de Deo sub lumine reuelato, illa vero sub lumine naturali. Et haec sunt,quae habet diuus Thom s in hoc articulo: ad cuius ea . plicati
125쪽
plicationem haec notanda sunt. Primum, cum in hoc articulo agatur de fundamento totius Christianae religionis, & sacrae Theologiae,latis. sima ad disputandum materia sese nobis pra bet: propterea, ut hoc humanae salutis primum de doctrina reuelata principium,explicetur, a confirmetur; super huius articuli doctrina,notas ne necessitate, & utilitate sequenti libro nobis fuse disputandum erit. Secundo, hac de re diuus Thomas in prologu libri primi sent.q. I .super Boetio de Trinitate q.Vlt.art.Vlt.q. 2 . de vexit.M. I o. Scotus, AEgidius; & alij Scholastici in eundem Magistri prologum legendi sunt. Vbi autem sancti patres de eadem re disseruerint, in ipsis disputationibus indicabo . Tertio, ratio
diui Thomae in argumento , sed contra, allata, non probat euidenter alteram partem, sed tantum probabiliter, cum locus, quem affert, dicatdδctrinam reuelatam solum esse utilem::verum haec utilitas tanta est, ut necessitati aequivaleat. Posset ergo alijs locis exscriptura sumptis euidentius talis conclusio demonstrari: ut ex libro sapientiae ubi dicitur, omnes quotquot sunt si nati, sanatos fuisse per hanc doctrinam . Cum ergo omnes homines essent aegri, opus sali medicina, qua sanarentur, doctrina nimirum diui nitus reuelata. Ideo eodem libro, alio loco,diacitur e laenim neque verba, neque malagma sanauit eos, sed tuus Domine sermo , qui sanat omnia. Quare, maiorem propositionem argu-ι menti
126쪽
menti quod est in corpore, qua dicitur, agens propter finem debere cognόscere finem, sumitur a sancto doctore tanquam nota: posset tamen probari, ex Aristotelis doctrina in Ethicis, cum ait, Finem in actionibus vitae,habere rati nem principi j: quia nemo operatur nisi prius finem cognouerit, a cuius cognitione agens ad - agendum mouetur,& terminatur. Quincto,prima conclusio est fide tenenda: sicuti etiam id, quod ait, dari quaedam in Deo, quae naturaliter a nobis cognosci nequeunt,ut inferius latius demonstrabitur. Sexto, credibile esse dari aliqua doctrinam reuelatam,&hanc esse, quam Christiani profitentur, multis vijs probari potest: Vt ex prophetia , qua praenuntiata fuit: ex miraculis,quae ad eius confirmationem facta fuerunt: ex mita Christi, & eorum, qui hanc doctrinam docuere: ex constantia huius doctrinae , quae semper perseuerauit : ex concordia veteris, &nouae legis: ex modo, quo promulgata & propagata filii: denique, ut alias nunc rationes omittam, ex rerum quas continet, veritate. Postr mo, circa hunc articulum ad noranda est quaedam diui Augustini doctrina, quae in hunc l cum quadrat. In rerum natura quinque inu niuntur, quae certo ordine collocata, ita se
habent , ut posterius possit aliquid amplius, α maius, quod non potest id, quod est prius, quae sunt ista : Natura, sensus exterior, sen interior, laamana ratio, & fides. Naturata
127쪽
non facit res sine substantia: sensiis exterior prehendit eas sine substantia, sed tamen non percipit nisi ea quae existunt, & sunt praesentiae sensus interior,ut est phantasia, potest etiam a pinprehendere quae absunt, & quae non sunt, non
tamen sine materia:humana rati etiam immaterialia percipit: ergo ascendendo, Deus poterit aliquid facere, & fides quae est quoddam diauinum lumen, aliquid praetcribere, quod intenlectus humanus non capiat: Sc ideo, ut diuus Thomas in articulo docet; poterit reperiri alia quid, quod sit supra rationem, & capacitatem humanam. Et haec de adnotationibus circa.., hunc articulum. eruntur , ac soluuntur dubitationestam circa eundem articulum.
Cap. XIII L AD maiorem explicationem eorum, quae proximo capite diximus, eorum, quae Angelicus doctor in hoc articulo docet, aliquot dubitationes nobis enucleandae sunt . Prima die. ' dubitatio: cum diuus Thomas quςrit,an sit necessaria alia doctrina reuelata, per hanc doctrianam , quam nam intelligit , an doctrinam principiorum, an vero conclusionum Respondet D. et. dominus Caietanus , per aliam doctrinam, in- , telligere quandam doctrinam abstrahentem ata
traque,scilicet quandam doctrinam generice, quae
128쪽
quae abstrahit a scito,& a credito, siue reuelato: sicuti animal abstrahit a rationali,& irrationali. Quod haec quaestio non intelligatur de doctrina principiorum, quae fide tenetur, hunc in modo dominus Caietanus probat. Primum, quia alias semel & iterum sanctus Doctor de ea lcm re quaesit et: etenim de habitu pi incipioriam quaesiuit in secunda secundae: ubi disputauit, An
credere aliquid supra rationem sit nece tiarium. Quaest.1. ad salutem. Deinde quoniam in hac prima , quaestione saepe aequivocatione uteretur ἰ cum modo quaerat de doctrina conclusionum , ut in articulo secundo, ubi disputat,an sit scientia, modo vero de doctrina principiorum, ut in art. n no, ubi quςrit,an conuenienter utatur metaph Oris. Ne igitur tantus doctor videatur aequi uo-Catione uti, dicendum est eum quaerere de quadam doctrina in com muni. Q d non intellia
gatur de doctrina conclusionum, sic probat .
In hoc articulo fit mentio de quadam doctrina, quae est omnibus ad finem consequendii necessaria: at doctrina conclusionum non est necesIaria omnibus ; de aliqua igitur doctrina loquitur,quae ab utraque abstrahit. Contra hanc explicationem has rationes afferre posses. Primo,
diuus Thomas quaerit de quadam doctrina,quq est habitus,quo diuina cognoscimus: hic autem habitus duplex est,alter principiorum, at Ier conclusionum,a quibus non potest alius habitus a strahi: ergo determinate de uno, vel altero quae-
129쪽
rit. Quod autem ab illis duobus habitibus alius
habitus abstrahi nequeat,patet; quia non datur tertius habitus illis duobus communis: sicuti
tribus scientijs humanis,physicie, metaphysica
& mathematicae non datur aliquis alius communis habitus, qui non sit unus ex illis tribus. Licet ergo possit aliqua ratio communis, & c5mune nomen his duobus habitibus animo concipi et tamen re ipsa non datur alius habitus , de quo possit quaeri, an nobis sit necessarius ad salutem. Confirmatur haec ratio : diuus Thomas loquitur de quadam doctrina omnibus a lsalutem necessaria: at ista tertia doctrina nemini est necessaria; quia solus habitus principior inest necestarius: quare non est intelligendus de ista com muni doctrina. Secundo, quando aliquod praedicatum proprie contienit alicui inferiori, non potest attribui superiori, nisi improprie : verbi gratia, quia este risibile proprie conuenit homini, non potest proprie attribui animali , nisi per non repugnantiam , quia animali non repugnat esse risibile: sed quae diuus Thomas dicit de hac doctrina,de qua determinate quςrit, conueniunt doctrinς principiorum, ut esse necellariam ad salutem, Sc ad salutem hominis ; ergo de hac doctrina priuate loquitur . Tertio , aut diuus Thomas sumit, ly doctrina, eodem modo in omnibus articulis, aut diuersa ratione: si hoc dixeris, falsum erit, eum abstr here ab habitu principiorum,& conclusionum et
130쪽
quia in uno articulo determinate sumet pro no habitu, in alio vero pro alio: si primum , concelleris, ne cogaris dicere eum uti quivocatione, profecto assirmare mihi licebit in hoc articulo loqui de doctrina principiorum ; cum certissimum sit in art. s. de hac doctrina verba
facere, cum qu rit,an conuenienter Vtatur metaphoris,& in x. an habeat plures sensus. Quare , si sumit semper eodem modo, in hoc etiam articulo de eadem loquetur doctrina; non autem de quadam doctrina abstracha. Quarto, a beato Thoma concluditur,opus esse ad salutem consequendam doctrina reuelata: at ista est doctrina principiorum : ergo de ista loquitur, &non de quadam alia ab hac seiuncta . Neque
argumenta in contrarium a viro docto allata,
quicquam probant: non primum, quia non est eadem h c quςstio cum illa: quia hoc locoquς-rit an sit necessaria ista doctrina reuelata ; ibi
vero an sit necessarium credere aliquid supern turale ad consequendam salutem. In uno ergo loco qu ritur de necessitate reuelationis, in alio vero de necessitate fidei, quς reuelata credinia. Vocatur autem doctrina reuelata habitus fidei; quia in ijs solis vere reperitur, qui fide eam tonent . Neque secundum urget; quia, ut supra scripsimus, in omni scientia sunt duo habitus, principiorum nimirum, dc conclusonum: cum
ergo in hac quςstione,quq est veluti prooemium ad scientiam de Deo, agatur de natura Theol
