장음표시 사용
131쪽
giet,non est mirum si in uno articulo disputat de doctrina principiorum , & in alio de doctrina
conclusionum . . Neque Vlla intercedit verat
aequi uocatio, quia in singulis articulis determia nate loquitur de uno, vel altero habitu et in primo de doctrina principiorum,in secundo de doctrina conclusionum,& sic in alijs. Quare,cuna haec prima expositio non videtur bona. Alii dicunt, beatum Thomam loqui determinate de doctrina conclusionum,quq omnibus est necessaria, si non immediate , saltem mediate: quae explicatio,licet commoda videatur: tamen puto non esse ad mentem diui Thomae, qui loqui tutde ea doctrina, quae Dor se cuilibet est necessaria ad cognoscendum:hnem: at doctrina conclusionum non est necessaria omnibus, ad finem , cognoscendum, ergo. Dicunt postremo alii , eundem elle habitum principiorum, & conclusisnum, & proinde nullam esse in hac quaestione aequivocationem, licet in uno articulo de principiorum ii alio de conclusionum doctrina sermonem habeat. Verum,haec explicatio non placet. Primum certissimum est, ex Aristotele, hos duos habitus esse omnino inter se distinctos. Deinde, habitus principiorum huius doctrinae est infusus, conclusionum vero acquisitus: differunt igitur. Praeterea, quod est causa alterius, & prius illo, non est idem cum illo: at habitus principiorum est causa habitus conclusionum,& est prior ; igitur. Postremo, habitus princi-
132쪽
principiorum est de propositionibus per se notis, quae sine medio cognoscuntui : at habitus conclusionum est de ignotis, &pei demonstra- tionem acquiritur: quare non sunt ijdem habitus. Concludendum ergo est diuum Thomaniloqui de doctrina principiorum, &de doctrina lreuelata: quod ita claret dixit, ut clarius loqui
non potueritia. Haec explicatio ex aliarum ex- plicationum consutatione remanet comprobata . Secunda dubitatio: An doctrina conclusio- et
num possit, formaliter loquendo, appellari do
ctrina reuelata. Dominus Caietanus, ut diximus in explicatione tituli,existimat posse appet lari reuelatam : contra quam sententiam nunc in modum insurgeres. Primum, res, Ut Aristo- x. I r.
teles secundo physico docet, denominantur abaetii; neque enim quod est in potentia lectus, Nocatur lectus, nisi ab arte sormam lecti acco . perit: at Theologia conclusionum non est actu reuelata, sed acquisita: ergo non est, formalitet& simpliciter loquendo, appellanda reuelata, sed acquisita: sicuti semen non potest sormaliarer appellari homo,cum solum potestate sit limin: Deinde, quoniam eadem ratione dicere possemus scientiam esse intellectum: quia scientia continetur in principiis, quonam habemus antellectum. Similiter conclusiones pollent di- ci per se notae,quia principia in quibus continentur, sunt per se nota: S denique omnia, quae
tribuuntur principus de scientia ex principiis E ducta
133쪽
ducta praedicarentur: quod est a ratione alienum. Postremo, id, per quod unum disti*rt balio, non debet tribui illi, ut esse rationale, quo homo differt a bruto, non debet tribui bruto: sed habitus conclusionu differt a doctrina principiorum , quod haec sit reuelata, ille vero non reuelatus, sed acquisitus, non igitur simpliciter erit appellandus reuelatus,sed acquisitus . Tertia dubitatio: An solutio argumenti secundi sit bona t Ar mentum est hoc: Datur Metaphy-sca,quae est Theologia humana, quae nobis Dei cognitionem tradit ; ergo non est opus alia doctrina reuelata,qua Deus cognoscatur. Respondet sanctus Doctor negando consequentiam: & ratio negationis est, quia haec doctrina agit de Deo sub alio lumine,scilicet sub lumine reuela--. Scotus solutionem hanc impugnare conatur ; & ideo ait solum ex ea sequi, theologiam nostram distinctam esse a metaphysica: non autem debere dari aliam doctrinam reuelatam : uare potius negandu m filii antecedens, dicen-O, Metaphysicam non agere de Deo secundum omnia . Dominus Caietanus ut diui Thomae responsionem defendat, multa metaphysice disputat, qtiae sic accipienda sun . in qualibet scientia duo reperiuntur, & res quae consider tur, & modus quo consideratur : illa dicitur rario formalis obiectiva,vel ex parte obiecti, haec ratio sermalis ex parte scientis. Verbi gratia, in Geometria, prima ratio, est quantitas continua ,
134쪽
nua, siue figura circularis,triangularis, &c. alte- ra est,quod ista considerentur, ut abstracta a materia sensibili. Rursus, ratio sorinalis obiecti. duplex est : altera adaequata, altera inadaequata: . aequata est, quae comprehendit omnia, quae sub tali modo conliderant ir ; ut in philosisphia naturali corpus mobile : in adaequata vero quae non complectitur omnia, ut elementa, in naturali scientia . Vbi autem est diuersus modus tractandi est etiam diuersa ratio obiecti aci qua .ra,& contra: non tamen ubi est diuersa ratio
- inadaequara: quia nihil prohibet quod una scien
tia conueniat cum alia in aliqua conclusione, non tamen in omnibus. Nam eandem conclusionem, puta, terram esse rotundam, probant
Astrologus, & Physicus, diuerso tamen medio. Ex quibus colligitur, quod si in una scientia co- sideretur aliquid, quod etiam in alia, diuerso
tamen modo, considerabuntur etiam alia multa, quς in illa scientia non considerantur. Exempli gratia, in Physica multa considerantur, quae non considerantur in Astrologia . quia cum modus sit diuersus, ratio quoque adaequata diuersa erit. Ex his solutionem diui Thomae bonam elle ostenditur. mia,licet nostra Theologia in aliquibus conueniat cum Metaphysica: tamen, quia procedit alio lumine, oportet ut habeat aliam rationem obiectivam adςquatam,& ideo multa alia considerabit, quae non cosiderat Me raphysica . Quare ex modo procedendi insertur E a neces-
135쪽
necessitas alterius scientiae,quae sit ratio adaequata huius modi. Et haec ex domino Caietano. Pollet ad hanc Scoti obiectionem hoc etiam modo facilius responderi. Diuus Thomas, tanquam bonus logicus, voluit potius negare consequentiam , quam antecedens distinguere, &ad id respondere,de quo erat difficultas. Licet ergo istae duae scientiae idem tractent: tamen, quia non eodem lumine, eademq; ratione res diuinas con siderant, non sequitur hanc doctrinam non esse necessariam . Sed dices, adhu et, obiectio viget: quia solum probat huius scientiae distinctionem,non autem necessitatem. R spondeo, non solum distinctionem, sed etiam necessitatem probare: quia, ex eo quod proc dit lumine diuino, sequitur quod sit necellaria: quia cognitio rerum diuinarum per lumen su- pernaturale,est omnibus necessaria: non ita cognitio per lumen naturae. Qiraria dubitatio: ratio qua utitur beatus Thomas ad proba tam necessitatem doctrinς reuelatae, non videtur bona: quia sumenda fuit ex parte ipsius scientiae de probari debuit ipsam esse necessariam,& non rantum ex parte hominis, qui finem suum c gnoscere debet; ex qua parte diuus Thomas probauit. Respondetur, tota necessitas huius doctrinae sumitur ex parte hominis; & propterea ex necessitate,quae cernitur in homine, optiarne probatur hanc doctrinam dari debere. Vias tollatur necessitas ratione hominis, non erita
136쪽
amplius necessaria . Quincta dubitatio: cum diuus Thomas non uno in loco doceat hominem habere naturalem potentiam ad dona supernaturalia recipieda,& ad videndum Deum ;cur in hoc articulo hominis finem, qui est clara id illinae essentiae visio, per naturalem appellat Hac de re inserius late disputabitur: nunc breuiter dico, quosdam male argumentari contrata Seot. sancti Thomς doctrinam,putantes eum hoc loco verba facere de potentia naturali,cum ramen loquatur de actu secundo, & de apprehensione. actuali finis: quam apprehensionem homo non lotest habere sine auxilio doctrinae reuelatς per umen fidei, ratione cuius actus, ut postea clare demonstrabitur,Deus clare visus est finis supernaturalis hominis. Similiter eos errare arbitror, qui videntes sanctum Doctorem assirmare ho- D. Caiet. minis finem esse supernaturalem, dixerunt, ipsum i n ea suisse sententia,ut existimauerit hominem non habere naturalem propensionem ad clare videndum Deum . Quod autem loquatur de actu elicito, & non de naturali appetitu, pater,ex his ipsius verbis: Qui, nimirum finis, comprehensionem rationis excedit: ac si dixis. set, naturaliter apprehendi non potest. Quare ex ditio Thoma, potest stare cum appetitu naturali , finem esse supernaturalem , ratione apprehensionis. Atque haec sunt, quae ad explanationem doctrinae beati Thomae afferre volui: & si
quae supersunt,in ipsis disputationibus sequenti
137쪽
libro afferentur. Habes ergo,sacrae Theolooiae icandidate,breui quadam ac facili propaedia siue prima institutione,quae ad Theologiς naturam cognoscendam pertinet. Quibus rebus a te perceptis , idoneus profecto eris ad intelligendas eas disputationes, quae copiose & subtiliter, de tota theologiae natura ; in ipso huius doctrinae limine, traikari solent. A quibus disputationubus ego auspicari nolui, cum experientia ipsa didicerim, quam parum nouis huius supremae doctrinae auditoribus sese accommodent, S tironum utilitati consulant,ij doctores,qui statim in ipso ingressu eis disputationes, de dissiculta. res ob oculos proponunt. Placuit itaque nobis aliam exordiendi rationem tironum intelligentiae magis,ni fallimur,accomodatam,inire: Cum hanc docendi viam viti docti retinere soleant: ex qua, si quid utilitatis sacrae theologiae studiosi
percipient, Deo opta max. acceptum reseran .
138쪽
In Sacram Theologiam , Liber SecundAs:
In quo de doctrinae reuelatae conuenientia, miselitate,& necessitate disputatuo.
wroponuntur ea de quim agendum est: ct a gumentis quibusdam doctrinam reuela tam dari non posse probatur. p. I. d N I A fere,quq ad sacrς din i
dam pertinet, facili quadam ratione, Christianae Theologiae candidatis accomodata, primo libro explicauimus ;du de eius definitione, caussis principijs,conclusionibus, officio, diuisione,& partibus egimus. Quibus, ni fallor, rebus perceptis,noua in re theologica ingenia, ad gra-
139쪽
uiores disputationes percipiendas, satis instri,cta, & idonea erundia. Nunc quasi a principiuiterum aggredientes, ijsdem de rebus, singulas
diligentius examinando, nobis sermo habendas est. Vt non solum rudi quadam ratione bonias theologus instructus,sed etiam disputatione a r.Peti3. matu de ea,quq in ipso est spe & fide, rationem reddere sit paratus. Et quoniam non solum
scholasti . doctrinae, verum etiam totius religionis christianae,ac humanae salutis sundamentum, est doctrina diuinitus reuelata; propterea
hac de re priore loco a nobis diligenter dispa-tandum erit: ut iacto atque confirmato fundamento,reliquum aedificium firmum, ac stabile , t re vera est,appareat. De hac itaque diuinae doctrinae reuelatione, hςc a nobis,ut summatim Omnia proponamus,disputanda sunt. Primum, demonstrabimus aliquid a Deo reuelari 'nobis potuisIe,& re ipsa iam reuelatum suisse. Deinde explicabimus quam fuerit non modo conueniens, sed etiam necessarium aliquid a Deo nobis reuelari, & quarum rerum facta sit reuelatio. Postremo de certitudine huius veritatis,aCetiam de aptitudine quam homo habet ad doctrinam reuelatam, & ad eum finem, ad que iii per hanc doctrinam ducitur, agemus. inod si in hac materia explicanda paullo fusius visputabimus, id nobis vitio dandum non erit, cum .
nulla disputatio debeat censeri longa, in qua de totius religionis christianet, de doctring The logicae.
140쪽
logicae, ut nunc dicebam, fundamento, agitur. Et, ut iam, quod primo loco propositum suit , quasdam prepona rationes, quas christiani nominis hostes afferrent, ad demonstrandum nihil a Deo nobis reuelari posse . . Nanque, ut praeclare scriptum reliquit Philoso- 3.Metiphus, operareretium est, aliquid facultatis, hoe est aliquam scientiam habere volentibus, bene dubitarer quoniam posterior facultas, solutio
eorum est, quae ante dubitata fuere. Rationes ergo, quae rem propositam in dubium reuocat, sunt sere istae. I. Posmet itaque in primis Philo- Lege Ioa. sophus hunc in modum Theologum urgere: In de Ba caussis naturalibus est ordo estentialis,& intrin--q0 secus, qui in hoc situs est, ut caussa secunda non
agat, nisi moueatur a prima,& prima non agat, . t
nisi per secundam, & alias sequentes usque ad
ullas proximas, quς sunt causis naturales:ergo nullus effectus, acproinde nulla etiam scientia,
poterit dari, quin ut per caussas naturales: cum I.Met. scientia sit effectus quidam maxime naturalis: c. I.& ob id per caussas naturales essici debet. Quod sumptum fuit, non solum est Philosophi multis Met. in locis, sed etiam sacrς scripturς, quq asserit, a Phycomnia facta suisse in numero pondere,& men- sap. ι 1. sura: & sapientiam attingere a fine usque ad fi- sap.7.nem, & disponere omnia suauiter: at non disponerentur omnia suauiter, si caussarum petamutaretur ordo,igitur. Adde,quod omnia quq Rom. 33.
