Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Arist. lib. Io. Eth. Lact. Fir. Mars F,

I 1 Introd. in Theolog.

rio ab esse Dei pendet, ita omnis cognitio a cc gnitione pendeat diuina , . VI. Hominis finis ac persectio, ut philosophi docent, est scientia, non cuiuscunque rei, sed diuinarum rerum : a qui hanc scientiam non possunt omnes natur liter acquirere; ergo, ne suo fine frustrarentur , Dei notitia diuinitus danda sui . VII. Vbi Deus cognitus est, debito ac conuenienti cultu colendus est, ut ipsa natura omnes populos, Zeomnes nationes docet: a qua ratione humana imbecillitas possiet cognoscere, quibus rebus, quibus ossicijs , quibusque caeremon ijs diutinum ac aeternum numen recte sit colendum, nusi ipsium per se docuerit t Quo modo potest limmana mens intelligere, quibus rebus Deus is lectetur', quibus offendatur, & placetur, nisi ipsemet ostendata, Quare, si humanum g nus sine religione conseruari nequit, quam ob caussam , cum leges humanae ad retinendam , inter homines concordiam, & iustitiam non sufficerent, religio in ciuitates , ut quidam dixere, introd insta fuit, & si vera religio sine Dei notitia haberi non potest, profecto doctrina diuinitus reuelata necessaria eri . Consi matur haec ratio: Lex humana non perficit hominem , neque ei dat 'tires, ut faciat quae maridat, S: idcirco ea non seruat: danda igitur necessario erit aliqua lex diuina, ut homo per eam perfici queat . Et has ad propositam conclusionem confirmandam rationes attulisse sust

182쪽

Liber Secundus. I I s

ciat ; quam etiam ex ijs, quae posthac scribentur,adhuc magis confirmabimus. Froponuntur, soluuntur nonnulla rationes pugnantes contra ea, quae demonstrata

sunt. Cap. VII LANτ ε QVAM ad alias quaestiones explicandas transitum faciamus, quae contra lania

dicta rationes afferri possunt, eas dissoluere op repretium erit. Prima ratio, si doctrina reus lata esset humano generi necellaria, data fuisset a principio mundi: at non fuit data; quia ut Christiani confitentur, primum per Moysen,&postea per alios tradita fuit: non est igitur necessaria r alias enim illos primos homines Deus re necessaria defraudasIecta. Respondetur: in primis , certissimum est per omnes historicos doctrinam, quam Christiani Deum reuelas Moysi satentur, esse doctrinam antiquissima, qua nulla alia est antiquior: a qua legislatores , philosophi, & alij viri docti, Se maxime poetae multa de mundi creatione, de primo hominum statu,& de multis alijs rebus, quas suis pro sena--t sabulis,acceperunt: in quibus huic Euctorisdem , ut possem Ionga oratione probare .hVbuerunt: at certissimum est hos libros scriptos fuisse diuina reuelatione, cum de mundi creatione, tota humani generis successione inum3,post multos annos a mundi exordi agatur, H 1 nec

183쪽

1 1s Introd. in Theolog.

nec enimina, ab illo homine potuerunt alia rantione cognosci, ergo etiam ethnici aliquam doctrinam reuelatam concedere videntur.Deinde, respondeo ad hanc argumentationem directe, negando non fuisse datam aliquam doctrinam reuelatam a principio mundi: quia, ut in sacra

Genesi legimus, aliquid illis primis patribus a

Deo reuelatum sui . Neque tanta tunc opias suit reuelatione,Vt postea; tum quia rationis lumen non erat multum diminutum: tum etiam, quod c5ueniens erat, ut Deus hominem,qui ob nimiam scientiae appetitionem peccauerax , hac maiore cognitione priuaret: ivt, vel hoc modo, quantum diuino egeret auxilio melius intelligeret. Deinde, negamus Deum destituisse illos homines: quoniam eorum mentes ea maiore notitia,qua ad seipsos & Deum cognoscendum,& salutem consequendam egebant, interne illia-

maxime ob cognitionem tui finis, ut ori es a L firmare videntur Theologi: at haec ratio a fine sumpta non videtur necessario concludere , igitur Omm, vel . loqueris de fine supernatura .lli in alia vita, & hoc nihil est; quia ista ρ gnitio non est necessiria in hac vita, sed in alia di Meinde,siissicit ut cognoscatur in uniuersum dati aliquem alium finem in alia vitae: quod natu'craliter cognosci potest, & philosophi cognou . . runt. Vel loqueris de fine naturali : at hic finis

naturie

184쪽

. Liber Secundi. III

naturae vὶribus cognosci,& acquiri poterit, cum positus sit in ea Dei cognitione, quam naturaliter alsequi possumus; quae licet non sit perfe-eta; tamen tanta est,quantam hic vitae status re quirit: alias enim non diceretur naturalis, io, tur. Quod si diceres, oportere cognoscere viam ad con sequendum finem supernaturalem ; re

ponderet philosophus, hanc viam eme legem

naturalem, quam, ut Paulus docet, gentes natu- Rom. a.

Taliter seruant. Non ergo opus est medijs diui- nitus reuelatis. Et si diceres, requiri ad cognoscenda multa, quae naturaliter de Deo cognosci 'Dequeunt; responderet aduersarius, illam cognitionem non esse necessariam in hac vita. Nulla igitur ratione talis doctrina necessaria videtur. Ad hanc obiectionem dicimus, diuinam reuelationem necessariam esse ad utrunque finem r ad supernaturalem quidem,quoniam in hac etiam . ita cognosci debet, ut in eum actiones nostras dirigamus, & ut sit earum principium,ac regula; cum per eas attingendus st: quare non lo-lum in alia, sed etiam in hac vita cognoseendus erit. Ad naturalem etiam, quoniam cognitio Dei quae per natura habetur, non est omnino .certa, & indubitata, nec facilis omnibus. Nec enim humana sapientia proposuit nobis verum finem praehicum huius vitae, qui est amor Dei diquem sinem humanae vires ex se non attingunt. Fuit etiam necessaria ratione mediorum, cum

185쪽

118 Introd. in Theolog.

ciat ad recte vivendum. Adde, quod multi ea

non norunt, idque ex eo patet, quod multae nationes, multos mores naturali legi cotrarios, habuerunt. Tertia ratio, potentia sensitiva non eget aliquo auxilio supernaturali ad suam Op rationem exercendam; ergo neque intellectiva

egere debet: quia potentia superior non debet esse impersectior; quod contingeret si vi intellectivae extrinseca persectione opus esset: Re-D.Tho. r. spondetur, esto senium non egere aliqua super sent. q. . naturali persectione: tamen negamus intelle- Pr l0ῖ- indigere, cum sit potentia perfectionis etiam supernaturalis capax. Nec propterea sequitur sensum esse persectiorem ; quia comparatio fit inter ea, quae sunt eiusdem generis, o ordinis ; & tunc, si unum aliquo eget, quo ab Ierum non caret, hoc erit utique nobilius illo:

, at sensus& intellectus sunt diuersi ordinis, ut constat, igitur. Adde,quod longe melius est ad nobiliorem finem consequendum pluribus,qua ad ignobiliorem, nulla re indigere. Cum ergo intellectus ad finem altiorem, & digniorem , quam sensus, sit eleuatus, non est mirum si plu-DTho.t. ribus egeat. Deinde,si intellectus ad finem n λ. q. Ios. turalem indigeret auxilio extrinseco, tunc se ar- -ad 3. ignobilior sensu: at vero, non ita est . Etenim si ponas finem naturalem esse Dei c Mitionem per creaturas, dicam, ut tu dicis , nunc naturaliter acquirere: at vero posse etiam finem supra naturam attingere,est maxima pex

186쪽

Liber Secundin. I I '

sectio quamuis alieno auxilio sit opus.Denuam, licet reuelata notitia sit a Deo: tame potest quodam octo dici nostra: quia Deus praesto est ad illam concedendam, cum homo quod etiam ethnici cognouerunt) sit gratus Deo, eique cognatus, & amicus. Quae autem φίλων .id est,per amicos possumus,aut facimus, δι-- ωψ, id est,per nos, auctore Aristotele,qumdam modo sunt . Quarta ratio, si doctrina reuelata est necessaria, maxime, quia finis ad que homo tendit,est res quaedam supernaturalis, ad

quam viribus naturae aspirare nequit: cum non

sit proportionata facultas ei a natura ad supernaturalia tributa : sed hoc non obstat; quia eandem difficultatem facerem, de ista doctrina reuelata, igitur. Nam,aut ista doctrina reuelata est homini naturalis,aut supernaturalis: si naturalis,adhuc ista cognitione accepta, intellectus humanus erit ineptus ad cognoscendum finem sepernaturalem : si supernaturalis, intellectus erit ineptus ad eam recipiendam, & ut recipiat

egebit alio dono supernaturali, quo fiat aptus ad istam doctrinam capescendam: & cum taledonum sit supernaturale, de isto erit eadem dis- ficultas , &ita dabitur progressis in infinitum rergo dicedum est intellectum,ex se, aptum esse ad percipiendum finem sirpernaturalem sine ulla alia reuelata doctrina, Vt hoc argumentum dissoluatur, notandum est,duobus modis posse

187쪽

ra o Introd. in Neologi

ro modo ad agendum, cum scilicet non potest actum elicere circa aliquid; ut calidum remis sum,quod non potest calefacere ferrum : altero modo ad patiendum : vr est serrum, quod a tali calido affici non potest. Et licet hoc calidum sit improportionatum ad calefaciendu hoc fer rum , tamen aptum est,ab aliquo alio magis calido magis calefieri. Ad rem, intellectus ha- manus est quide impotens ad elicie tum actuita supernaturalem, quo cognoscat Deum ut est finis supernaturalis ; non tamen est ineptus actexcipiendum auxilium a Deo, quo adiutus possit talem actum producere: quo fit ut non detur progressius in innnitum: quia, licet doctrina reuelata, vel illud auxilium sit supernatiuale ; ramen mens humana habet naturalem potentiam ad illud recipiendum,ut postea probabitur. Est ergo in argumento fallacia,dum ab impotentia ad agendum transitur ad impotentiam ad rectipiendum. Quia, licet potentia humana non possit attingere finem supernaturalem: potest tamen recipere auxilium, quo roborata, hunCfinem cognoscat. Quincta ratio,potentia quae naturaliter fertur in suum adaequatum obiectu, fertur quoque naturaliter in omnes partes, quae sub tali obiecto continentur: naturale autem ,& adaequatum obiectum intellectus, est ens, ut omnes qui sapiunt, fatentur, sub quo contin tur etiam Deus sub quacunque consideratione,

sub quam cadere potest: poterit igitur intelle-

188쪽

Libis Secundio. I a I

ctus naturaliter Deum cognoscere sub quavis ratione: unde fit, ut doctrinae reuelatae nulla sit necessitas. Posset haec argumentatio explicari exemplo oculi & coloris : oculus sertur in colorem , tanquam in obiectum adaequatum: e go & in omnes coloris species: idem dicimus nos de intellectu, de de ente. Alias enim,si imitellectus non posset ferri in omnes partes entis , ens non esset ipsius obiectum ad quatum,quod est salsuri . Huic argumento satis subtili respondetur hac disti nisi one a subtili Docto

excogitata. Duobus modis aliquid ab intelle. cognoscitur: uno modo motiue, altero te minative . Ea intellectus motiue cognoscit, quorum proprias species recipit, a quibus ad intelligendum excitatur: quo pacto oculus dicitur videre colorem motiue, quia eius species recipit: ea vero terminatiue, quorum species non recipit, nec ab illis mouetur: tamen, per species alterius rei in cognitionem illorum peruenit,suamq; cognitionem in ea terminat . Ut ecce, sensus videt aliquam imaginem motivo per eius speciem: intellectus excitatus a specie imaginis, venit in cognitione rei, cuius est imago, & in hanc rem eius cognitio terminatur: de ita res imagine repraesentata, terminatiue cognosci dicitur. Hac posita distinctione, rursus antimaduertendum est, intellectum nostrum in hac ita solum moueri a rebus sensibilibus: quam

ob causiam dixit aliquando philosophus, nihil

189쪽

I aa Introd. in Theolog.

esse in intellectu, quod prius non fuerit in sensu: res vero,quae per se non cadunt sub sensum, percipit solum terminatiue, per species rerumis sensibilium: dc maxime res ab omni materia

seiunctas: quo fit,ut illas indistincte, & confuse

cognoscat, per suos effectus. His ita notatis , hunc in modum allata soluitur argumentatio . Ens uniuerse sumptum, non est naturale obiectum motivum intellectus: quia, ut patet, non intelligimus res a materia abstractas per se m liuo. Quare, ens, mi abstrahit a motivo determinativo, est adaequatum obiectum intellectus:& ita quod in argumento sumitur, nihil contra nos concludit. Solum enim euincit intellectum posse terminatiue Deum cognoscere

per species aliunde acceptas; sicuti per species

ab ipsis creaturis sumptas naturaliter cognoscitur. Quare,si diuinitus species recipiat, poterit Deum terminatiue, supernaturaliter cognosce-' re. Et haec sunt essicaciora argumenta,quae pos . sent ab aduersarijs nostrae fidei afferri. Nunc. contra eandem doctrinam argumenta quaedam

Theologica afferam, & dissetuan .

uruntur,ac soluuntur argumenta quaedam meo. logica probantia doctrinam reuelatam non esse necessariam. Cap. IX. T: meritas de necessitate doctrinae reuela. V tae,quae est nosti ae religionisfundamentu, adhuc

190쪽

i adhuc confirmetur magis, alias rationes ex ipsii reuelatione depromptas soluere est necesses, . . Posset itaque aliquis Christianus in fauore phii losophi, hunc in modum contra Veritatem ca-i tholicam argumentari . I. Gentes, ut ex Paulo constat cognoscunt Deum per creaturas; dc habent legem scriptam in corde, & naturaliter ea, quae legis sunt faciunt: at factores legis, eodem auctore, iustificantur: ergo ad iustitiam,& beatitudinem acquirendam non est opus aliqua doctrina reuelata: cum per naturam,& finis, id est Deus, de media, id est lex naturalis, habeantur . Huius argumenti, quod non paruam habet dis ficultatem,& maxime propter illud verbum,naturaliter, artae sunt solutiones. Prima,dicuntur gentes naturaliter facere,quae sunt legis,non tamen sine gratia, quae cum perficiat naturam,& homo cum ea a Deo creatus fuerit, naturalis dicitur. Itaque, non sola natura, sed natura

cum gratia, quae haberi sine fide non potest, gentes naturalem legem implebant. Hanc responsionem aliquando attulit Augustinus, qua etiam diuus Thomas approbauit. Secunda ex plicatio : si, naturaliter, sumatur sine gratia, dicendum erigentes ea,quae sunt legis naturaliter facere, sed non omnia, neque meritorie. Neq; enim natura humana per peccatum est ita deprauata, quin possit aliqliod praeceptum legis naturae, solo comuni Dei auxilio, seruare: quod aliqui sine ratione negantia. Seruabat igituWethnicus

Rom. I. Rom. I.

Greg. Ari

min. a. S. d. 17.

sensis. M.

SEARCH

MENU NAVIGATION