Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

1 4 Introd. in Theolog.

Agamus ergo fio qui in lege gratiς nati sumus, misericordiae parenti gratias, & cum propheta dicamus: Non secit taliter omni nationi; M iudicia sua non manifestauit eis. Atque de hoc capite satis.

ad salutem confiequendam semper omnibus hominibus necessarium fuerit aliquid supe

naturale cognoscere. Cap. XLVO Ni A M in explicatione sundamenti im a rius Christianae religionis versor, sicuti multa silentio inuoluo, ne longior sim, qua instituti ratio postulat; ita ea, quae necessaria omnino videntur,& difficultatem habent,& ad rem faciunt,intacta relinquere no debeo; cuius modi est id, quod hoc capite tractanduna prinposui: cuius rei explicatio licet ad alium locum pertinere videatur; tamen non est ab hoc in quo versor aliena: cum & ad rem quam tracto, &ad ea,quae hactenus dusta sunt intelligenda ira xime pertineat. Antequam autem quid doctores bac de re sentiant expono, rem ipsam clarius proponam. Diximus proximo capite ad salutem consequendam semper aliqua doctrina reuelata opus suisse: haec autem reuelatio tribus modis intelligi potest: uno modo ex parte rerum reuelatarum, siue ex parte obiecti, & rei cognitae: secundo modo ex parte intellectus,&hominis cognoscentis,qui diuino lumine iuuari debuit,

212쪽

Liber Secundus. r s

ci debuit,ut certissime teneret, quae per lumen rationis alias cognoscere poterat: postremo ex Parte utriusque, rei scilicet cognoscendae, & in--llectus cognoscentis. Peteret modo quispiam de qua reuelatione ea, quae dicta sunt intelligi debeant, an de reuelatione ex parte obiecti, an ex parte hominis cognoscentis,an vero ex parte utriusque. Reuelatio ex parte obiecti est, cum aliquid reuelatur, quod alias nulla ratione cognosci potest, aut si potest, reuelatur antequam Cognoscatur: ut quod Deus sit: quod sit trinus ει unus:& quod esset assumpturus carnem. Reuelatio ex parte subiecti, seu hominis cognoscentis est, cum res alias cognoscitur; sed quia non persecte cognoscitur,opus est maiore lumine,& cognitione, ut firmiter vera credatur: ut si Deus lumine supernaturali illustraret humana mentem,ut firmiter crederet dari diuinam pro- Uidentiam, vel animam esse immortalem. Ex quibus patet, quid sit reuelatio ex parte utriusque, quae esset, cum Deus reuelaret rem non cognitam , & suo lumine mentem ad eam cognoscendam, & firmiter credendam illustraret .

arritur ergo, an homini ad salutem semper

necessaria suerir reuelatio utroque modo: a

vero aliquando suffecerit sola reuelatio ex parte credentis, ita ut satis fuerit cognoscere quae naturali cognitione percipiuntur, sed tamen cum maiore certitudine per diuinum auxilium . Et

praecipua dissicultas est de statu legis naturae, in

213쪽

I 6 Introd. in Theolog.

quo vixerunt gentes usq; ad Christi tempora: & ut haec quaestio facilius percipiatur, hoc modo proponitur: An in lege naturae satis fuerit cognoscere illa duo prima principia, Deum esse ,& remuneratorem esse, quae naturaliter cognosci possunt, an vero opus etiam fuerit cognoscere aliquid, quod naturaliter percipi nequit, ut exempli gratia, Christum esse hominum redemptorem . Ad hanc dissicultatem,de qua possem fongissima disputatione disserere, breuiter per

quasdam conclusiones respondebo, alibi volente Deo,plura dicturus. Prima conclusio: Co. gnitio veri Dei semper fuit ad salutem necessa- tria. Haec conclusio manifesta est: quoniam si non cognosceretur, non possent in eum dirigi actiones,quae non habent vim afferendi salute, nisi sint relatae in Deum. Adde etiam,quoniam nemo euadit iustus sine dilectione Dei, quenta qui non cognoscit non diligit,cum res incognita non ametur. Secunda conclusio: Haeduae meritates, Deum esse, & remuneratorem esse,

seu habere prouidentiam, naturaliter cognosci possiant: seu, per vires naturae tanta habetur Dei cognitio, sine doctrina reuelata, ut qui eum iuxta hanc cognitionem non colunt, sint reprehensone digni, dc damnandi. Hanc conclusionem hae sacrae scripturae auctoritates probant. Paulus di epistola ad Romanos ait, gentes esse inexcus

' biles: & per creaturas inuisibilia Dei posse co-Psal. 13. gnosci affirmat. Regius propheta cecinit, cor. los

214쪽

Ios enarrare gloriam Dei, dies singui os eructare verbum, singula'; noetas indicare scientiam Dei nimirum, neque esse nationem ullam, quς eorum non exaudiat voces; ac si dixisset,per Creaturas, omnes nationes, quae diximus duo, cognoscere potuisse: siquidem coeli, & cunctae creaturae sunt veluti quidam concionatores m testatis diuinae. Et sapiens, hanc rerum Vniuem statem quandam vocalem scientiam habere as. sirmat : & vanos vocat eos homines in quibus non est scientia Dei: quod eum ex his quae videntur, non cognoscant. Idem confimat multorum patrum auctoritas, qui dicunt, Deum

existere,est e quid per se notum, idemq; de pro- Midentia docent, licet quidam scholastici aliter

sentire videantur. Tertia conclusio: Nemo vnquam adeptus est iustitiam sola cognitione naturali,sine reuelatione ex parte cognoscentis: ita

ut nemo sine diuina gratia intellectu illustrante, Vnqua Deo placere potuerit. Est conclusio fide tenenda: dc patet ex supra dictis,& eam ex professis epistola ad Hebraeos probat Apostolus: &multorum conciliorum, ac sanctorum patrum confirmat auctoritas. -rta conclusio: Nemo unquam in quovis statu salute adeptus est, nisi per Christum . Haec etiam conclusio est fide tenenda , . Nam, hic est Agnus, qui occisus est ab origine mundi,qui tollit peccata mundi, qui est propitiatio pro peccatis totius mundi, mediator omnium,in quo omnes iustificantur.

Sap. I. Sap. I 3. Damasc. lib. I. de fide. c. 3

Cyril. li.

3. contra Iul. e. lib. I. de natur. Deorum. Cap. II Araus.

215쪽

. . .

de cin

Epiph.

1 δ Introd. in Theolog.

Quam eonctu sionem innumeris conciliorunia& patrum auctoritatibus, si locus postularet, probare possem . Ex hac conclusione insertur num, neminem unquam potuisse saluari, nisi suisset aliquo modo Christo coniunctus. inimcti conclusio : A principio mundi, & in lege naturae semper Hir aliqua reuelatio rerum, quae naturaliter cognosci non potuerunt, & speci tim reuelatio de suturo Saluatore, ac etiam de sanctissima Trinitate. Nanque, ut multi scri .ptum reliquerunt, Adae sitit reuelatum mysterium incarnationis,quando Deusan eum immust soporem: a quo excitatus, dixit, Nunc os ex ossibus meis,&c. Aliquid etiam reuelatum fuisse scribitur, cum serpenti dictum est: Ipsa, vel ipsam semen , id est, Christus conteret caputta tuum . Rursus, illi primi patres obtulerunt socrificia Christum significantia,ut Melchisedec :& Abraham, desiderauit videre diem incam tionis, sue resurrectionis Christi; vidit,& gauia sus est. De mysterio Trinitatis,patet in primis, ex eo quod legimus, Abraha vidisse tres, de eos tanquam unum adorasse. Deinde, quia cognitio mysterij incarnationis supponit cognitione Trinitatis. De hac re legendus es: Petrus Gal-lesnus in sitis annotationibus in historiam Ssueri Sulpitij,Galatinus,Finus, & alij qui contra Hebraeos scripsete. Immo notitia hortam duorum mysteriorum etiam ad Gentes aliquo p peruinit. Nam haec mysteria, & alia multa

a Sybillis

216쪽

L iber Secun dus I sa Sybillis praedicta fuerunt, quarum scripta ha

buerunt ethnici. Iob etiam rerum supernaturalium notitiam habuit, ut sancti patres docet: incarnationis, resurrectionis,&c. Et Balaam propheta malus ex gentibus, saturam incarnationem praenuntiauita, . Cuius rei memoria remansit apud gentes: & propterea Magi venerunt ad adorandum Christum. Dorotheus Episcopus Tyri, scripsit Ieremiam dedisse signum aEgvpt ijs de aduentu Saluatoris, quod eorum idola in eius aduentu cadere deberent. Trinitatis mysterium sancti patres ex gentium scriptis suadere solent, ut ex Orpheo, Mercurio Tristia egistro , Numento , Platone , Plotino, AE milio, Zoar, Helcana, & alijs. Ideo aliquando scripsit Cyrillus : Veruntamen & in ipsis

Gicecorum sapientibus inuenimus sanctae Trinitatis cognitionem. Neque,cum dico, Gentes horum mysteriorum cognitionem habuisse, as firmo, ea naturaliter cognouisse; sed a nostris acceperunt. Olim, ut ex Plauto, Festo, & Ma-ςrobio colligere licet, Latini lustricum habebat diem,quo infantes mares nono, foeminas Octauo lustrare, eisque nomina imponere solebant. Graeci vero die quincta a partu pro infantibus sacrificabant. Quam conuietudinem per traditionem ab illis primis parentibus, qui fuerunt in lege naturae emanaile censendum est: qui sacrificijs & oblationibus a peecato originali infantes expiabant. Plurimi itaque Graecorum, ut

Cyr. li. . coni. Iul. Aug. lib.

Io.de civ. c. 23.

Plaut. in

Truca

Plat. in

217쪽

rso Introd. in Theolog.

Lib. 8. Nicephorus scribit, multas nouerunt prophe- c. δ'. tias,quae versibus suis, veluti quaedam oracula

incluserunt: quod fieri decebat prouidentiam

diuinam, ut quoque aduenis sensim veritas innotesceret. Fecit itaque Deus perinde atque musicus facit, qui gratum & iucundum decantaturus carmen, superuacaneas quoque plectro percurrit chordas,aut ornatus gratia, supra eas, Ambros. quae ex usu sunt,alias adijcit. Sexta concluso: lib. I. de Gentes non fuerunt a Deo derelictae: ita ut apud νος ς apud populum Hebraeum fuerit Via

aliqua secundum ordinariam Dei prouidentia, qua saluari possent. Hanc doctrinam tradid

runt multi patres contra Gentium calumniam: dicebant enim Deum Hebraeorum, & Christianorum suille inuidum, cum non omnibus nationibus sese manifestaverit: quam certissimam

esse exi stimo, & his rationibus confirmo. Priamum,certa fide tenendum est post primi hominis lapstina,vsq; ad vocationem populi Hebraei, Deum dedisse omnibus hominibus viam, qua o. saluari possent: quς salutis acquirendae ratio, non est sublata per priuatam vocationem populi Hebraei: quia, ut statim dicam, Gentes non erant obligatae ad suscipiendam Iudaeorum legem: ergo apud illas remansit aliqua adipiscendae salutis via , . Confirmat hoc argumentum

luculenta Clementis Alexandrini ratio, ex his Psal. Ia 7. merbis Dauidis sumpta: Non sic, vel taliter focit omni nationi: si non taliter,& non eodem modo

218쪽

Liber Secundus. I s I

modo Deus omnibus nationibus sauit, ut popu- lo Hebreto, cui speciatim iudicia sua reuelauit, ergo aliquo mocio etiam gentibus consuluidia . Deinde, Christus Dominus dicebat se habereia Ioan. Io. alias oues,quae non erant de ovili Hebraeorum ;quas censendum est non reliquisle sine pabulo Rom. I.& curata. Ad haec, Paulus ait Deum manifestasse se gentibus per creaturas,&eos per legem naturalem docuille : non igitur derelictae susrunt. Et diuus Petrus,ut in actis Apostolorum Cap. io. legitur, aiebat, eum, qui timet Deum,& operatur iustitiam esse acceptum illi. Confirmabitur haec concluso ijs quae conclusione octava dicetur . Septima conclusio: Gentes in on erant obiugatae recipere, aut seruare ea, quae Deus priuatim Iudaeis reuelauit,& pr cepit. Quoniam debui siet dare praeceptum Iudaeis, ut illa alijs nuntiarent , sicuti Apostolis dedit de euangelio om- nibus gentibus manifestando: immo eis inte dixit , ne sacram legem cum alijs nationibus

communicarenta . Octaua conclusio: In statu naturae, lege Dei ordinaria, non fuit necessaria.

aliqua doctrina reuelata ex parte obiecti,sed solum ex parte subiecti, ita ut satis fuerit cognitios eorum, quae naturaliter cognosci poterant: i quod Deus esset, & remunerator esset. Itaque: in lege naturali pura, excludendo illos, quibus facta suerat priuate rerum diuinaru reuelatio, i poterant homines salutem consequi sola cognil tione rerum naturalium, cum auxilio diuino,

219쪽

r 1 a Introd. in Theolog.

quo firmissime illa duo principia ,& alia quae

erant cognitu necessaria tenebant: quae cognitio rationem fidei habebat, cum a gratia penderet diuina. Hanc conclusionem , in qua non conueniunt doctores, tanquam probabiliorem pos , set aliquis, his rationibus nixus, probabiliter Rom. r. defendere. Primo auctoritate scripturae. Cum di a. Paulus ad Romanos scribens, dixisset, inuis bilia Dei posse cognosci ex creaturis, & Gentes legis scriptae loco, habere legem naturalem, eas reprehendit,quod Deum non coluerint, ut d bebant : quae reprehensio locum non haberet,si egebant cognitione reru supernaturalium:quo. niam Gentes potuissent se excusare. Dicit etia, Deum se illis manifestasse per creaturas ; ac si dixisset, creaturas fuisse quasi concionatores', per quos Deus,qtiae gentibus cognoscenda erat, manifestabat. Ad Hebraeos capite undecimo,

cum Apostolus dixisset, impossibile esse placere Deo,addidit,accedentem ad Deum, id est, Deo

per iustificationem placere volentem, oportere credere Deum esse,& inquirentibus se,remuneratorem esse: quae duo, ut diximus, idque sancti Patres docent, naturaliter cognoscitntur :quod negare,non videretur mihi tutum,cum &Paulus, ct Sapiens arguant eos, qui ista non C sap. 13. gnouerunt . Quod si non cognoscebantur, ea

certitudine, quam fides requirit, satis suit auxilium Dei iuuantis intellectum ad firmiter credendum, ut diximus. Priore epistola ad Corit

220쪽

LAber Secundus. I X I

thios capite primo, ait Apostolus, quia mundus

non cognouit Deum per sapientiam, Deum Vin

luisse eum saluare per stultitiam praedicationis passionis Christi, quae gentibus videbatur stultiatia . Poterant igitur gentes salutem consequi per sapientiam , non ex parte cognoscentis, Ut est demonstratum, ergo ex parte obiecti: no igitur rerum supernaturalium reuelatione eg

bant . Actuum capite decimoquarto, Paulus Barnabas, respuentes sacrificium, quod eis gentes offerre volebant, & hortantes populum illum ad verum cultum illius Dei, qui fecit omnia, Vt eis ipsorum errorem ostenderent, dix Tun Deum in praeteritis generationibus, id ex ab eo tempore, usque ad prima mundi tempora , sivisse omnes gentes ingredi in vias suas , id est,in lege, & cognitione naturali, eas sine praeceptis diuinitus datis, vivere permisisse. Et ne illi dicerent, ergo iste Deus, quem nobis nunciatis nos, & maiores nostros deseruit, tacitae obiectioni respondentes, subiecerunt: Et quidem non sine testimonio seipsum reliquit, benefaciens de coelo,& dans pluuias, imples cibo, ct laetitia corda eorum. Ecce ergo quomodo Deus gentes illas docuit, per creaturas, & dona naturalia, non per prophetas, non per Angelos. Ad has scripturae auctoritates accedant tarationes . Prima cum Deus ex uno populo, duos Esther

fecit, eligendo sibi priuatim Hebraeos, quos ad

recipiendum Messiam dijoneret ; his dedi

a doctores

SEARCH

MENU NAVIGATION