Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Introd. in Theolog

t.Tim. s. omnino accedere, qui lucem inhabitat inacces Io n. I, sibilem, ad eum, in quam, quem nemo vidit

nquam Vere igitur quidam scriptum reli

quit, maiorem partem eorum, quae scimus, eme minorem partem eorum,quae ignoramus. Haec

conclusio ideo a nobis allata fuit,quod sit ununa ex praecipuis sundamentis, quibus doctrinae re

uelatae necessitas innittitur . Nunc asseramus secundam conclusionem, proxime ad quaesti nem propositam respondentem. Secunda Con

clusio: Semper homini necessaria fuit ad salutem consequendam diuina reuelatio, siue mentis illustratio, vel auxilium aliquod supernaturale ex parte intellectus; ita ut sola cognitione .& lumine naturali, nullam salutem unquam a L sequi potueri . . Haec conclusio intelligenda , est de utraque salute,ut supra explicuimus,& de necessitate med ij, & in omni statu, siue in omni lege: ita ut nullo tempore, ullus homo potuerit, iustitiam,vel beatitudinem consequi sine priuato Dei lumine. Haec conclusio probabitur primum breuiter quibusdam rationibus, quae V leant apud fideles, a quibus haec veritas est cer-λ ta fide tenenda: postea alijs argumentis, quae probent etiam apud alienigenam : cum itaque in schola Christiana sit certissima, paucis con- rentus ero. Prima probatio sumitur ex his scripturae locis. Sapientiae capite nono, in toto ca-

a pite, & in sequentibus agitur de doctrina reus lata, dc inter ilia, duo dicuntur: alterum quod

si ab

202쪽

Liber Secundus. II r

si ab aliquo haec doctrina ab suerit, in nihilum

reputabitur, id est non erit particeps gratiae, α gloriae diuinae,& ita pro ni halo habebitur: alto rum per hanc doctrinam saluatos fuisse quotquot placuerunt Deo ab initio. Psalivo,non gesimo tertio, Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Beatus homo, quem tu erudiueris Domine, & de leoe tua docueris eum. Itaque, nili quis a Deo doceatur, beatus esse non poterit, cum humanae cogitationes sint vanae. Ad Romanos capite octauo: Spicitus adiuuat infirmitatem nostram: nam quid oremus,sicuti oportet, nescimus: de secunda ad C

rinthios capite tertio , Non quod susticientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed susticientia nostra ex Deo est. Denique, inpostolus hanc vetitatem ex profesta epistolae ad Hebraeos longa disputatione confirmat. Secundo probatur ex decretis Conciliorum: & ex multis unum, vel alterum afferam. Concilium Arausicanum capite septimo, Mileuit. capit quarto, ubi dicitur esse donum Dei scire, quid faciamus. Idem in Conc. Tridentino session sexta, sancitum est. Tertio confirmatur patrum auctoritate: Augustinus lib. de praedest. sanctorum capite quin sto: Clemens Alexandrinus locis supra citatis: Lucianus Antiochenus presbyter oratione de Christo, ubi singularibus verbis

hanc veritatem exponit . Et has auctoritates

hoc loco attulisse susiciat. Quarto, corrobo-

Apud

Rus.

203쪽

r Introd. in Neobi

ratur his rationibus. Prima ratio supponit una, de quo non est hic disputandi locus, nimirum , hominem rer iustificationem allequi quendam

gradum , siue statum diuinum &supernatur

tem : in quo statu constituitur per gratiam, qua est donum diuinitus datum, quo homo fit com p s- sors diuinae naturae: de qua re, nos, libro de Vi-Cap- ro iusto, Se de Interiore homine, nonnihil diximus: quae loca consulere lector poterit. Hoc

autem donum, ut melior sentit scribentium opi-D. o m. nio,est in.essentia animae, quae ab hoc dono dei. lib. 3. col. scatur: hoc posito, talis conficitur ratio. Ope-Uς- ς II 4 sequitur esse: sed homo, ut positum est, . per gratiam eleuatur ad este supernaturale ; e operationes huic esse conso Di ΠΥΓ mes, eget auxilio supernaturali. inter alias at rem operationes est cognitio: ergo ut possit iuxta situm esse supernaturale intelligere, egebit . lumine supernaturali. Secunda ratio, non est. Ino minus impotens intellectus circa hominis fine , quam sit voliintas: sed haec eget auxilio supe naturali, ut suum finem velit,&amet,ut constat

Epist. concilijs iam citatis, & ex diuo Augustinosi. multis in locis: igitur intellectus etiam egebit auxilio,seu lumine supernaturali. Idcirco Concilium Mileuitanum parem facit rationem intellectus, & voluntatis, & fidei, atque caritatis. Postremo, homo non potest moueri ad conse- . quendum finem, nisi cognoscat media necessaria, de susscientia ad illum consequendum : sed

204쪽

Liber Secundus. TI

cognosci nequeut sine scietia reuelata:quia ad coniecutionem supernaturalis finis opus est Ex Seor. operibus meritorijs,& Deo gratis: quod autem nostra opera, & quae opera sint Deo grata,natu tali lumine cognoscit nemo: erit igitur opus lumine diuino ad cognoscenda media ad finis adeptionem necessaria. Neque enim actus humani ex sua natura sunt digni aeterna remuneratione, aut Deo grati, nisi ipse eos approbet rquod autem Deus approbare velIt, quis nosceret,nis ipse reuelaret . Nunc breuiter eadem

concluso probanda est aduersus philosophos. Initio,ex his quet hactenus disputata sunt de n

cessitate doctrinae reuelatae, satis euidenter confirmatur : quia, ideo est: necessaria reuelatio, Vt

homo de sito fine, & de medijs ad illum consequendum certior fiat: & ut sciat quae sibi agenda sunt, & quae segienda, ut honeste uiuavia.

Deinde corroboratur ex eo, quod nulla lex humana potuit hominem bonum efficere,& in os- scio continere, & ideo reip. institutores, & imgissatores ad religionem confugerunt. Etenim,

post lege Licinia adhuc fuerunt lucriones: post Iulia, adulteri: de post Calphurniam, ambitiosi

Cives. Proponuntur leges, leguntur de officijs libri, lectitantur sapientium consilia, sententiae, dictata: releguntur Pythagorae, Phocillidis,Is cratis,Catonis,& aliorum sapientium praecepta, sed nihil istorum humanos animos permovet,

in melioremve habitum mutat. Diuiny igitur

205쪽

138 Introd. in Theolog.

egemus gratia , quam solus verus Dei cultus nobis conciliat. Ad haec, ipsos met philosophos intestimonium huius veritatis vocare licet, &ab ipsis petere: An vere id essiciant, quod evicere mellent,& ita uiuant,vi ratio ipsa aliqua ex pa te de ipsorum scholae eos docent: qui proculdubio uno ore dicere debebunt; ni mentiri volui, Videmus meliora, probamusq; , sed deteriora sequimur. Propterea cum hanc impotentiam sentirent, eorum alii dicebant hominem carere libero arbitrio: alij se ab externis rebus trahi : alij hominem esse a natiuitare malum: qu. Eomnia cum ipsa ratione, & natura puUan . Denique, si natura est sibi sitssiciens, si supe naturali non eget auxilio, afferat in medium humana sapientia suos viros iustos,& bonos. Pr

serat igitur illum, quem tanquam sanctum habuit sapientia graeca, Socratem inquam, & qua tem proferet λ ineruditu, plane indoctum, balbutientem , haesitantem, philosophiam naturalem damnantem, puerorum amatorem, bibo. sum, inter cyathos garrulum, iracundum, mulierosiam , fornicatorem, uxores quas habebat duas altercantes risu spectantem, patri inobedientem, & ob impudicam pueritiam male audientem . Haec sere omnia Porphyrius religionis Christianae hostis,& philosophiae amatoride tanto viro scripta reliquit . . O igitur stultum, Apollinem, qui hunc unum esse sapientem cum tamen ipse se nihil scire vere assirmaret, stulte pronuntiasti.

206쪽

Liber Secundus. r 3 9

pronuntiasti . Proferat deinde Pythagoram, quem omnis admirata est antiquitas: & quaenam tantus philosophus nobis dogmata tradit 3 Indicit sine ratione nimis longum discere volentibus silentium i sibi uni dicenti fidem sine

ratione haberi, contra omnem rationem, vult: animarum introducit transmigrationem: ani.

mas ob perpetrata peccata coelo deiectas, & in corpora detrusas esse ait: tandem iste bonus vir ob tyrannidem affectatam , vivus concrematuS fuit. Accedat diuinus,ut Graecia loquitur, Pt to,proseratq; suae diuinitatis dogmata. Animas cum Pythagora e coelis deturbatas esse, in varia animalia migrare affirmat: gastri margia emptus, apud Dionysium tyrannum diu vixit: auaritiae & inuidiae vitio laborasse scribitur: periurium, sicuti S: mendacium interdum licere existimauit: quare mirum videri minime debet, si Socrati praeceptori suo, pro veritate cicuram bibere volenti, fugam persuadere non dubitaui . Foeminas gymnasticam exercere ius sit: puellas & iuuenes a Iudicibus nudos inspici voluit, ut quaenam aetas celebrandis nuptijs sit

apta,videant: non modo rerum communitate, quae omnem cosociationem humanam peruertit, sed etiam mulierum introducit: ubi mares& scemine tempus gignendi excelserint,nullum conceptum sertum diuinus vir praecipit in in i cem edant: quod risia,lacrymis,& igne dignum esse Theodoretus est: masculam venerem se

ctantes Tert. inapol. Arno Petrus

Crin. lib.

Platonis errores late recesee Euseb. li. 3.de praeparat. Theodo.

207쪽

'ctantes beatos iudicat: insontem haberi iubet, qui seruum ne zat . . Prodeat huius boni magistri malus discipulus Aristoteles, cui nunquam praeceptor potuit persuadere animorum immortalitatem: is ingratus, & iniuriosus suo praeceptori suit: prouidentiam Dei solum ad lunam T vsque protraxit: falsus opinionum antiquorum relator: & cum multa de moribus, & politia , scripserit,nunquam de religione, & diuino cultu sermonem habuit: suae uxori mortuae renia,

Theod. diuinam, ut Athenienses Cereri, Lycon Pythagoreus scripsit, facere consueuit: ob avaritiam oleum,quo se perunxisset, vendere solitus erat: abortum quibusdam de causis approbauit: amicis iniurius: singularis Alexandri adulator,&-u, mortis eiusdem , ut quidam scribunt, auctor: .d omnia,quae docet ab alijs accepit, de nemini a cepta refert: tandem ob Euripi ignorantiam , ei: uti i moritur. Omitto Diogenis publicam impudi-- citiam, Speusippi adulterium ob quam causam perijt, Anaxagorae iniustitiam , qui depositum . hostibus denegauit,Hippiae insidias, Lycurgi in seipsum crudelitatem, qui sibi leui de causi mortem consciuit, Epicteti odium, & maledicentiam in Christianos. Et, ut tandem cu du .ohx libus Graecie., & Romanae sanctitatis luminibus finiam, Socrates, & Cato suas cum amicis uxores communicarunt. Exclamat hic Tertullia. nus, O sapientiae Atticae,& Romanae grauitatis

e templum , Leno philosophus, de Censo .a

208쪽

Addere placet ad ea, quae dicta sunt, quod late

Theodoretus demonstrat, omnes istos legis naturae praeceptores in eo peccaste,quod veritatem occultauerint, & maxime ob cicutae timorem, cum tamen, ut Tertullianus scripsit, nihil magis veritas amer,quam ad lucem videri. Non modo priuati homines, sed etiam uniuersae nati nes viiijs, de legibus cum natura pugnantibus, sae sunt. Et ut missam faciam idololatriam , vitium contra maiestatem Dei teterrimum, stultum Sc puerile, quid enim stultius, S magis puerile fieri, aut excogitari potest, quam Deum suis

manibus fabricatum , adorare λ & ab eo auxiliupetere 3 ac etiam Deos omni vitiorum gener insectos introducere, nimirum superbos, iracundos, sanguinarios, libidinosos, adulteros, discordes, invidos, & denique spurcissimos: neq; quispiam sit, qui istam de Diis gentium Theologiam mystice interpretari velit, quoniam id leges Romanorum prohibent: & ideo tanquam violatae religionis reus, cicutam bibet: δ a nostris scriptoribus, ut a Tertulliano,Theodoreto, Cyrillo, Gregorio Nazianzeno, Eusebio, & Arnobio iure optimo irridebitur: quia, ut speciatim Arnobius scribit, iuniores pudore affecti: excogitarunt illam mysticam Theologiam . Vt igitur hoc idololatriae vitium, in quod omnes alienigenae auxilio Dei destitutae, lapis sunt

omittamus, aliquarum nationum breuiternumeremus errata. Thraces,tres, quattuor, & ub

209쪽

Herae. li. de polit. Tertuli. Theod. In Min.

Plut. lib.

Caesar. in

coma

Pamma.

1 a Introd. in Theolog.

ginti etiam habebant uxores, quibus tanquam famulis abutebantur. Persae etiam cum matrI-bus coibant. Apud Graecos & Romanos tanta erat in filios potestas,ut impune eos possent promoluntate,male accipere, ic occidere: Carth sinenses, reserente Platone, filios Saturno litabant . De potestate in seruos nihil dico: quod vitium egregie aliquando apud Arianum damnauit Epictetus. Apud multos populos in more positum erat,vt Diis humanas hostias sacrificarent: ut apud Rhodios, Heliopolim, Lacedemonios, Numantinos, & Graeci ad bellum profecturi,ab humana caede auspicabantur. Apud quasdam ciuitates nationes debitores tradebantur tanquam mancipia,creditoribus,qui eos laniare,& trucidare poterant: quod ideo fortasi se faciebant, quia debitum, putabant primum, delictum. De repudio, de surto, quod apud populos multos pro scelere non est habitum,ac de multis alijs viiijs,cum breuitati studeam, nihil dicam . Iactet nunc ille omnium scelestissimus,Iulianus apostata, Anasarchi sacculum, Epicteti crus, Cleombroti saltum, Socratis cicutam, pueros Laconicos, Scipionis parcisSimum cibit,

& alia id genus praeclare facta, quae & si aliquo

pacto laudanda sint; tamen uniuersam iustitiam non continent. Mimice, ait Tertulianus, philosophi assectabant virtutem,& assectando corruperunt , ut qui gloriam captabant. Propterea

Hieronymus aiebat, Philosophum esse popul

210쪽

Liber Secundiu. I I

ris aurae, atque rumorum venale mancipium.

Quid i quod etiam Epictetus philosophus non Ubi curus, philosophum describens, dixit,esta,

tale animal, quod ab omnibus irrideretur: ita

Arianus scribit: τοῦτο τὸ ζωον,ου πάντες παγελῶσι.

Vt iure optimo Nilus abbas scripserit, eos bac lo, barba, pallioq; tenus philosophatos fuisse . Quare, merito aliquando decretum a quodam philosopho fuit, virtutem doceri nulla ratione posse, sed quadam diuina prouidentia hominibus adlienire . Itaque nisi maior quaedam vis hominum animos in meliorem statum reuocer, nunquam ipsi persea sua sede dimoueri pol runt . Nulla ergo reip. gubernandae ratio, nulla regendae domus disciplina, nulla quorumcunq; sapientium praecepta,nullae denique humanae te ses sine diuino auxilio, quo & intellectus,&voluntas iuuetur humana, hominem omni ex parte iustum efficere poterunt. Quae de phil phorum viiijs, & erroribus a me relata sunt, ne quis ficta esse, & extra rem dicta existimet, sciat me ab auctoribus in marginibus citatos, ea accepisse,& sanctos Patres,ut Cyrillum, Gregorium, & alios, huiusmodi vitia, & errores adprobandum,quod nos hic probamus, attulista . Nec ideo attulimus,ut eorum auctoritati in his, quae recte senserunt aliquid detrahamus, sed ut maximum nostrae religionis sundametum confirmemus. Quia, si humana natura per se suis- Gal. set susiciens, frustra Christus mortuus essed . . Agamus

SEARCH

MENU NAVIGATION