Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

sAnsel. hune

- a Q

1a Introd. in Theolog.

ethnicus legem naturalem,sed non omni ex fax te, neque meritorie . Propterea, ut iustificari posset,egebat lumine fidei,& auxilio gratiar; ut in eadem epistola non semel docet Paulus. Si ergo illi homines secissent, quod facere poterant,nec euanuissent in cogitationibus suis, non suillent reprehesibiles,& illos iustificasset Deus. in Tertia expositio, quae est longe melior: in ea epistola Paulus partim Iudaeum, partim Alienigenam reprimit, ut eos inter se conciliet. Iudaeas enim gloriabatur ob legem a Deo acceptam , t Gentes vero suam ostentabant philosophiam :Paulus utrosque reprimendo, docet, nec lege , nec philosopniam iustificasse, ac proinde opus esse nde & gratia ad salutem consequendam . In utrisque ergo tria possunt considerari, fides , gratia,& eorum quae facienda erant, notitia,quet in Iudaeo per legem, in Ethnico per philosophia dc legem naturalem erat. In utrisque ergo Pata. lus requirit,seu supponit fidem & gratiam,quae duo illis erant communia: & ait Iudaeum lac re opera legis,per legem a Deo datam, Alienigenam vero loco legis habuisse notitia seu legem naturalem, & ita solum in lege fit comparatio . Cum ergo ait, Gentes naturaliter facere quae logis sunt, peri naturaliter, intelligit, legem naturalem , sine lege diuinitus data, non tamen sine fide,seu reuelatione, & sne gratia. . Et haec est germana huius loci explicatio. Secunda ratio, ut homo finem suum consequatur, duo requiruntur :

192쪽

Liber Secunduae .. ra s

riantur:: unum ex parte intellectus alterum ex arte voluntatis: ex parte intellectus,ut expau- Cap. II. oepistola ad Hebraeos colligkur, requiritur co.

gnitio de existetia,& prouidentia Dei; quae duo naturaliter cognosci posse, etiam saneti patres

assirmant,hiter quos non uno tantum in loco id

docet Chrysostomus: & in libro sapientiae in Sap. i 3. Mijs scripturae locis, id non obscure docetur .

Rurses,requiritur cognitio eorum, quae agenda sunt. & id,ut ex Paulo loco citato liquet, per i gemanaturalem quae gentibus filii loco legis scriptae scitur. Quare, ex parte intellectus,ut ipsas criptura assirmat, non erat opus aliquo auYRitu summaturali: quae res hac ratione essicaci ser confirmhtu . Nam, si a creatura uuandi in uisibilia Dei cognosciantur, vi Paulus salem, , Rom. I. multo magis,haedual veritates,nimirum Deum . r. IbH esse, Si habere prouidentiam, ac proinde bene -agentes retinerare, Mimprobos punire , quae ἰ .mi pilion siintinuisibilia,suffcienter cognosci potue- - ouis riant. Restat ergo ut probemus non suime opus supernaturali auxilio ratione executionis, quod ex hoc diuinae scripturae iloco facile demonstratui : Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi ho Deut. 3o. die,non supra te est, deque procul pontum, nec . in coelo situm,ut possis dicere, quis nostrum v

llet ad ed tui s de , ut deserat illud ad nos,

. Vt audiamus: Sropere compleam sis Θ &c. Hic . . O . sinentio sit de lege , quam Deus populo Hebraeo -d derat 'ti continet decem. praeceptii, ἡ

ODP praecepta,

193쪽

ras Introd. in Theolog.

Draecepta, ut omnes scribunt, ad legem natur .ii. lem pertinen . Si ergo haec praecepta non sunt

supra nos, si non procul posita, proculdubio

miribus naturae seruari poterunt: alias opus es.set astendere in coetu ad accipiendam notitia qua cognosceretur,dc gratiam,qua seruarentur, . l. t quod scriptura negat. Quod ad priorem huius argumentationis partem attinet: non negamus, quod etiam scriptura ipsa docet, posse Deum per creaturas naturaliter cognosci ; sed dicimus hanc cognitionem non esse talem, ac tantam, Vt homini ad salutem consequendam sussiciat . Qilia, per cognitionem naturalem non habeturea firma, de certa notitia, quae necessaria est , ut tandem Deo cognito , homo ei soli seruiat: Ecideo opus est, ut Deus sito lumine magis homi-Heb. 1 t. nem illustret. Propterea Paulus dicebat, sine

fide impossibile esse placere Deo, id est, sine illo

Caiet. in maiore, ac se pernaturali lumine. Et quod spe. hune I ehat ad cognitionem remunerationis, quo modo cum . aliquis cognoscet Deum esse remuneratorem supernaturaliter λ licet possit cognosci esse remis neratorem aliqua alia rationς per bona temp raliaci Pqtest etiam dici , Paulum haec duo, requirere in eo, qui velit ad Deu accedere, sed nodicit tantum ista duo sussicere. Celetum hac de te inserius statis disputabα Quod vero ad auxilium ad executionem aiecessarium, attinet,

eadem scriptura docet, sine Deo nihiI ncis posse boni,non modo iacere, Mnec cohitare quidea

194쪽

Liber Secunduae . 1 a 7

quod etiamssacra decernunt concilia bi Locus Mileu autem allatus sic accipiendus est, ideo naturalia Ax Rc praecepta dicuntur non esse supra nos, quia sunt proportionata homini in sua integritate eYistenti,quae seruare potuisset sine speciali auxilio, secus dicendum esset de praeceptis supernaturali. bus, quae sine supernaturali gratia seruari non eossunt: homini autem lapso proportionata eL se dicuntur; quia Deus semper adest cum suo speciali auxilio. Tertia ratio, Homo peccator in quocunque statu, & in quacunque horaeum p nituerit potest, ut est apud Ezechielem, iustu Cap. 33. ficari: at si opus esset ista doctrina reuelata, id statim fieri non posset; quia, ut docet Paulus , Rona. s. nemo potest credere sine praedicante, & nemo potest praedicare, nisi mittatur: non est igitur Ionenda ista doctrinae reuelatae necessitas ne ominibus salutis intercludatur via. Huic a fumento in praesentiarum breuiter r spondeo, super quo plura scribere non est huius loci. Dico igitur, Deum nemini deesse, & cum quis, quod in se est, secerit, si tempus & facultas ad Q. iis Drit,Deus mittet doctore, qui instruat, illumunet eum, qui conuerti vult quod non semel factum filisse legimus. Nam Philippus ad Eunu- D.Tho. in chum , Paulus ad Macedones missi fuere : ac

superioribus annis nostrae fidei praedicatores ad iba. i Indos hucusque incognitos,penetrarunt . Si per Act. 8.io. tempus non licebit, aut Deus per se, aut per an- IGgelum eum instrueti :. QDndo autem Paullis dicit,

195쪽

ec . o

ra 8 Introd. in Thesbi

dicit, fidem esse per audiuim, loquitur secundul fiam & prouidentiam Dei ordinariam, secum dum quam homines per praedicatione Gluam

tur. Quarta ratio,omnes Theologi constituunt tres status,nimirum naturae.legis,ec gratiae. Pri-inus, ideo 'ocatur naturae, quia homines vitie bant secundum legem naturae, ergo eo tempore non habueru't doctrinam reuelatam. : Quia

habuissent praecepta supernaturalia de reotas a Deo manifestatis, ut habuerunt postea Hebrari . re ponere necessitatem docti inae reuelatae pro illo tempore, est illum primum statum de struere: quod si in illo statu non suit opus reu latione; emo neoue in alijs, cum sit eadem pro omni statu necessa tatis doctrinae reuelatae ratio. De hoc argumento lon us, postea disputa sue: nunc dico, ideo illum statum suisse appe, latum statuna naturae, quia non fuit data aliqua lex scripta , sed Deus intus illum abat eos, qui se ad diuinum lumen, & auxilium recipieduini,.quod etiam tunc erat necessarium, disponebar. reinde, ut ex scriptura patet, Deus illis primis rentibus aliquid reuelauit,quod per traditimnem ad postmosperueniebat. Postremo, m tra nostram sententiam, est auctoritas quaedam Clementis Alexandrini, qui scri olim reliquit, diryl. Iphilosophiam, aliquando Graecos iustificasse: si e V pex philosophiam, Graeci iustificabantur, proculdubio doctrina reuς lata non . egebant in . inuistoritas haec potestaexponico modo, quoi, primo

196쪽

Liber Secundus. T a '

primo argumento in secunda, & tertia soluti ne locum Pauli exposuimus: quod patet ex veris bis,quae apud Clementem sequuntur: ait enim, sed non ad uniuersam , & generalem iustitiam,

ad quam cooperatrix philosophia nimirum

inuenitur. Iuuat ergo, ut ait doctissimus ille pater, naturalis cognitio ad iustitiam, sed eam, ex se, non pe I ficidia . . ia doctrina reuelata sit homini necessaria ad salutem cons quendam. Cap. X. l

CVM superius dictum a nobis fuerit, ideo

doctrinam reuelatam fuisse nece si ariam, ut per eam homo salutem consequeretur ; ideo nunc speciatim explicandum est, an hanc ob caussam re vera ei necellaria fuerita, . Et ut id, quod in dubitationem vertitur, facilius percipiatur, quaedam praenotanda sunt. Primum notandum est, salutem hominis elle duplicem: alteram , quae consistit in glorificatione, de beatitudine aeterna, quam post hanc vitam homi- Ilat.vlt. nes consequuntur: alteram quae consistit in iustificatione, per quam homo recedens a peccaro,

fit iustus,& amicus Dei: proposita dubitatio de traque salute intelligenda est. Deinde, cum in schola Christiana certum sit, fidem , quae est lumen quoddam diuinum, ad iustitiam acquurendam necessariam esse, quia sne fide, ut ait Apostolus,impossibile est placere Deo: hoc lo- Heb. I r.

197쪽

Introd. in Theolog.

co nos non quaerimus,an ad salutis adeptionem

opus sit aliquid credere, & quid, & quantum credere sit necesse: quia haec disputatio pertinet ad materiam de fide; sed solum demostr

re volumus, an ut homo perueniat ad salutem egeat aliquo lumine reuelato,ita ut non possit a peccato recedere,& beatus fieri, nisi aliquo diuino lumine illustratus fuerit. Postremo notat dum est, tribus modis aliquem actum necella. rium esse ad aliquid consequendum : nimirum necessitate praecepti,necessitate medij, de necessitate utriusque,scilicet medij & praecepti. Illud dicitur necestarium necessitate praecepti, quod, de si sit in praecepto ; tamen si quis impeditus non possit illud seruare, & exsequi, adhuc salutem adipisceretur: qua non potiretur, si se uare posset,& negligeret. Vt ecce; consessio peccatorum apud sacerdotem dicitur necessaria ad salutem consequendam necessitate praecepti: quia, si quis non haberet copiam conseilbris, &doleret de peccato,& confiteretur, si posset; pr culdubio iustificaretur, etiam si re non confiteatur. Illud vero dicitur necessarium ratione medii , sine quo nullo modo finis acquiritur ; siue

illud sit in praecepto, sue non: qua ratione gratia ad salutis consecutionem necessaria censetur: quia sine ea nemo saluus fiet. Ex quibus patet quomodo Eliquid dicatur necessarium ex parte vitiusque. His ita notatis,has statuo conclusiones. Prima conclusio. Multa sunt Deo s

198쪽

Liber Secundi. I I I

Deo, quae humana ratio attingere, vel cognoscere nequit: hoc est, persecta scientia de Deo, per humanam intelligentiam , haberi non potest. Hanc conclusionem etiam ipsi philosophi

non grauate concederent; quae apud nos ita debet esse certa, ut si fide tenenda, quam breuiter α auctoritate, S ratione confirmo. Primum hanc veritate multae scripturae auctoritates probant, ex quibus, unam, vel alteram afferam .

Forsitan, inquit Iobus, vestigia Dei comprehendes , aut omnipotentem usque ad persectum reperies Z Item, Ecce Dominus magnus incens scientiam nostram, i d est plura in se continens, quam quae nos capere nostra scientia possumus. Et David; Mirabilis facta esst scientia tua ex me, hoc est, prae me, id est, maior est, quam quae a me percipi queat: exaltata,vel eleuata est,id est summa, ct immensa est, non potero ad eam , id est,eam attingere,& assequi non valebo. Paulus loquens de beatitudine hominibus a Deo parata, dixit, nec oculum vidisse, nec aurem Vn- quam audiuisse,aut mentem cogitaste, quae bo- Da in ista beatitudine continentur. Idem con- firmatur sanctorum patru auctoritate, qui quo- tiescunque de Deo, & de rebus diuinis loquunt tur, hanc veritatem inculcant, & se non omnia i intelligere aperte fatentur: quorum verba affervem, ni breuitati, in re aperta, studerem . Immo

i ijdem patres fatetur, nec etiam per lumen fidei, i DO omnia percipere: quod manifeste docuit . I 1 Paulus,

c. I.

199쪽

Arist. I. 2.

Lib. I. de

par.anim. c. s. D.Thom. lib. I. contra Gent.

c. I.

13a Introd. in Theolog.

Paulus,cum nos ex parte cognoscere, Mex Pamte prophetare dixit. Huc pertinent haec egregia D. Irenaei verbao: Q dam ergo absoluamus secundum gratiam Dei, quaedam concedamus Deo; non solum in hoc saeculo, sed etiam in suturo : ut semper quidem Deus doceat, homo semper discat. Sic semper fidem seruabimus, sic se in per lcriptura consonans inuenietur. Plato lib. ,. de rep. in fine, assirmat nos non possα habere cognitionem sussicientem de Deo , nisi ipse reuelauerit. Eius discipulus Aristoteles, lixit intellectina nostrum se habere ad diuina , ut oculus Vel pertilionis,ad lumen diei: & alio loco, naturam diuinam nos parum contemplari polle docuit,quod admodum pauca illius, iensibus patent. Confirmatur deinde posita conclusio his rationibus. Prima, intellectus qui cognoscit omnia, quae sunt in aliqua re, illius rei essentiam comprehendit: nihil enim aliud est

comprehendere, quam omnia, quae in re sunt, complecti ac continere: at humana mens non potest essentiam Dei, quae est immensa continere ; non igitur omnia, quae in ea sunt,intelliget. Confirmatur haec ratio: nostra de Deo notitia

acquiritur per effectus, & creaturas: sed nulla singularis creatura, aut omnes simul Dei pers ctiones nobis repraesentant; quoniam Deus poLiat sua omnipotentia longe plures, & perfecti

res creaturas condere: quare ex creaturis notae

potest Deus persecte dc omni ex parte cognosci.

t a. . Secunda,

200쪽

Liber Secundus. III

Secunda, quo umis intellectus est alteio persectior, eo plura cognqscit, ut patet de intellectu iri docti, & idiotae: sed diuinus intellectus est infinitis partibus persectior omni intellectu Creato: quare multo plura intelliget, & capiet, quam intellectus humanus: at ista omnia, quae cognoscit, in sua essentia videt; igitur multa erunt in essentia diuina, quae humana intelligeria percipi non poterunt. Ex quo colligere licet

unum maxime animaduertendum , irridendos esse eos, qui ideo mysteria , quae sunt in nostra religione, non credunt, quod ea non capiunt, non intelligunt: quasi Deus sacere nequeat,quae vim humanae intelligentiae superent: inte, lectus humanus diuinarum rerum regula, &mensura esse debeat . . Quare, non secus errantisti, ac erraret rusticus, qui existimaret solenta esse bipedalem.non crederet Astrologo assi manti esse multis partibus maiorem terra. P strema ratio, non potest humana mens omnes res sensibiles,dc naturales cognoscere, & nulliussere rei estentiam, ne dicam proprietates, intelligit: quomodo igitur, omnia quae in natura diuina sunt, percipiet 3 spiritus,id est,uentus, ubi vult spirat, dicebat Dominus, & vocem eius audis, sed nescis unde veniat, & quo vadat, S c. Si igitur tanta est hominis inscitia, ut ignoret rationem unde aliquis ventus spiret,& quo per gat , quem tamen sensibus percipit ; quomodo poterit in naturam diuinam intrare, M ad eum

, 3 omnino

SEARCH

MENU NAVIGATION