장음표시 사용
241쪽
ex ipsis scripturis: altero modo ratione externorum, solo naturali lumine. His notatis, prinpositae dubitationi his coclusionibus satisfacio. Prima conclusio: Ex sacris literis potest euidenter ostendi necessariam esse aliquam doctrinam reuelatam. Probatur primo auctoritate Pauli dicetis, sine fide impossibile esse placere Deo: at fides supponit reuelationem cum innitatur Deo dicenti is erit igitur necessaria reuelatio. Deinde, ex Concilio Mileuitano & Arausicano, quibus hoc de fide tenendum decernitur. P stremo, cognitio Christi est necessaria ad salutem ; quia scriptum est, haec est vita aeterna, mi
cognolcant te Deum vivum,& quem misisti Issum Christum,qui est via,veritas,& vita: at cognitio Christi non habetur per naturam , neces, 1ario igitur concluditur ad salutem conseque dam opus esse doctrina reuelata. Secunda comclusio : Potest naturaliter demonstrari, sed uniuerse,& in confuso,humano generi necessariam esse doctrinam reuelatam. Hanc conclusionem probant multae rationes superius capite quarto allatae, propterea breuiter nunc eam confirmabo . Et primum, illud est naturaliter cognoscibile, ac etiam verum, in quo omnes homines
conueniunt: at in hac re conueniunt omnes Iudaei, Saraceni, & Christiani, & ut supra scripsimus,nationes omnes, ergo. Nec obstat, quod nus vel alter hanc veritatem negauerit; quia
etiam stultus dixit in corde sto, Non est Deus,
242쪽
mitti tamen omnes homines, Deum esse existi- Pal. sa. ment. Deinde,cognoscimus naturaliter homi- . . nem non habere tantam de Deo doctrinam, quantam naturali propensione desideret, & ei necessaria est,nec eam naturaliter habere posse; Ergo naturaliter cognoscimus doctrinam reus latam homini necessariam esse. Postremo,mutita in hac vita nobis occurrunt incerta, quae t men . scire debemus, ac scire desideramus, quae Per nos scire nequimus; ergo ne noster appetiatus , & naturae propensio sit vana, necessaria est nobis alia doctrina reuelata. Tertia conclusior Doctrinam aliquam reuelatam reperiri euidenter demostrari potest. Hanc conclusionem com
firmant multa, quae supra scripsimus: ac pr Pterea in praesentia, solum una, eaque firmissuma latione confirmabo: quae ratio a fine homi-
nis, & a medijs ad finem consequendum necessarijs sumitur: qua Scholastici sere omnes uti solent . Verum nos, eam alia ratione,quam ipsi faciunt, proponemus, & explicabimus: ut eius robur longe melius appareat. Hunc igitur in modum ratiocinamur. Quod est re ipsa necessarium,re ipsa datur: at demonstrari potest, do- strinam reuelatam re ipsa necessariam esse, ergo . ista doctrina dabitur. Minorem propositionem hunc in modum demonstro. Homo, sicilii quς-υis alia creatura , habet suum vitimum finem:
sed hic finis est supernaturalis; ergo debet dari doctrina reuelata, qua hunc finem & media ad
243쪽
Q eius consecutionem nccessaria cognoscat, ut in eum suas actiones dirigere, ad eumq; peruenire possit. Maior propositio,quam aduertarius se lasse negaret, hoc modo probatur. Finis hominis , aut est in hac vita, aut in altera: non in hac imita, in altera igitur: si in altera, cum de ea nullam naturalem cognitionem homo habeat, opus erit vide suo fine supernaturalem notitia
habeat. Quod autem finis hominis non sit in hac vita,quod etiam multi philosophi non ignobiles concederent,sic demonstratur. Primum, quia homo in hac vita situm appetitum explere nequit,& propterea affectat quandam qternitatem,& maiora bona,in quibus acquiescat. D
inde, ea selicitas, quae potest homini in hac vita contingere,non est possibilis omnibus, sed pa Ia. Sth. cissimis,cum tamen felicitas,ut philosophus docuit, debeat esse in quodam bono posita, quo
omnes, cum ad beatitudinem sint lacti omnes, potiri queant. Qu9d autem non omnes in hac vita felicitatem assinuantur, patet: quia, Vt melior philosophantium opinio docet, felicitas in
rerum sublimium & primarum caussarum, cognitione posita est ; quam cognitionem pauci LAHλlib. 1imi sunt,qui assinuantur. Praeterea, cum beato. Eth. titudo in praecipua hominis parte,& operatione sita esse debeat, consistet proculdubio in operatione animae,quae est vel intelligere, vel am re et Verum, cum anima sit immortalis, & es
quando recedat ab hac vita, profecto eius finis erit
244쪽
erit in alia vita: tunc, pergo, aut hunc finem sola anima assequetur, aut anima una cum corpore': non sola, tum quia non esset finis hominis de quo fine nos hic loquimur: tum quia idem debet esse finis totius Sc partis adde etiam quoniam ut actiones per quas assinuimur fine lunt suppositi,seu hominis operantis, ita etiam finis
erit totius hominis. re, cum corpus nae cum anima laboret; cum eadem praemiuili adiapisci debebit. Si ergo totus homo beandus est, cum corpus, ut videmus, cadat, quo modo, &quando surget ξ qua iterum ratione cum anima Nnietur 3 & si unientur, quomodo iti' unione . . iista conservabuntur, ne iterum distactentui λ'Si non debent iterum dissectari, quomodo corpus fiet immortale 3 Peto deinde de loco , ubi ham erit 3 num seb coelumi non certe,quia agentibus . naturalibus subuceretur, & pateretur: si supra coelum, quomodo penetrabit, de ubi coelorum erit 3 Cum ergo haec omnia, de alia plura, quae ad finem hominis cognoscendum pertinent,per humanam scientiam cognosci nequeant, dc ta-imeti necessario cognoscenda sint,necessaria prosecho erit scientia reuelata. Nullum aliud videtur hoc loco esse resagium, nisi negare animae immortalitatem, quam tamen omnes sere philosophi cognouerunt, & probarunt. Polles etiahanc argumentationem amplificando,qu reret,
quibus medijs,&vijs ad hunc supernaturalemmiem consequendum homini perueniendu sit.
245쪽
Noys. Themis. in epit. 2. post. Arist. sect.
Quia, si finis naturae vires e cedit,etiam media, quae ad eum perducunt, erunt supra naturae vi. res, cum media fini consentanea esse debeant . Quarta conclusio: Etiam si non possit euiden. ter probari necessariam fuisse reuelationem ratione veritatum naturalium,quae ad finem Comsequendum cognosci debent: tamen demonstrari potest conueniens suisse ista a Deo reuel ri. In hoc rerum genere sunt , animam esse immortalem : hominem esse liberi arbitrij: Deum existere, habere prouidentiam, nostris peccatis offendi, posse bonis operibus placari, a nobis cultum requirere, & id genus alia, quae etsi c gnqsci potiunt; tamen, non facile, non sine alis quo errore, vel saltem sine dubitatione: quod etiam ipsi sapientes fatentur. Ergo euidenter concluditur id congruum suis . Diceret hoc loco philosophus, non oportuisse haec reuelari;
quia cum ista naturaliter a multis cognoscatur, qui cognouerunt,potuerunt alios doceret ita vi sapientes essent tanquam magistri insipientium. Verum, haec responsio non videtur nostram doctrinam euertere . Primum, quia isti sapientes inter se non omnino conueniunt, nec habentia, Omni ex parte harum rerum notitiam indubit tam . Quare, etiam si conuenirent, ut adhuc maior haberetur certitudo de rebus,quae omnibno pro certis haberi debent,cum sint rectae vitae instituendae sundamenta, reuelari debuerunt .
Deinde, non facile idiotae potuerunt discernerea quibus ε
246쪽
a quibus sapietibus harum rerum cognitionem deberent accipere, cum cognoscere, qui sit sapiens, sit eius, qui maxime sapit. Quincta conclusio: Potest homo naturaliter cognoscere doctrinam diuinitus a Deo reuelatam non et apud diuersas nationes §as, quae inter sedillentiunt. Huius conclusionis ratio est aperra : quoniam ij, qui profitentur se habere hanc doctrinairi,ut sunt Christiani, Mahometani, Iudaei, Persiani, & alij, inter se sunt discordes, &contrarii in doctrina: at Deus non est sibi comtrarius,nec etiam eius doctrina: quare do strina a Deo reuelata non poterit esse in sectis inter se pugnantibus. Hanc conclusionem posuerim ad refellendum errorem quorundam imperitorum, licentium,omnes homines saluari in sua secta, seu religione: quod est omnino erroneu : cum ij solum saluentur, qui reuelatam doctrinam habent, quae non est in sectis inter se contrarijs. In hunc errorem olim lapsus suit quidam nomine, Rhetor, & Themistius alias non obscurus philosophus, qui Valenti Imperatori persuadere conatus est, omnes sectas esse Deo gratas. Sexta conclusio: Potest euidenter probari doctrinam reuelatam non reperiri in alia qua secta, seu religione, quae sit legi naturae comtraria . QVoniam cum utraque doctrina, tum naturalis, tum supernaturalis sit a Deo,cuius sapientia est infinita, nihil per unam doctrinam
. dedisset, quod esset alteri contrarium. Ex quo M a inserre
de veritate fidei. Socr. lib. .hist. c.7. Aug. lib. de haeres.
247쪽
,i olo, inserre licet apud eos populos non fuisse, nec es. tibi, se doctrinam reuelatam, qui, legibus naturali lumini contrarijs, usi suerunt, aut utuntur: in quibus Turcae profecto reponendi sunt. Septima conclusio: Non potest ab aliquo euidenter demonstrari in religione Christiana non es doctrinam reuelatam : quod sic probatur. Ve- lrum non potest contrariari vero: sed quae sunt in religione Christiana sunt vera; ergo nulla vora demonstratio contra ea afferri potest: & ideo quae afferuntur, necessario erunt sophismata, quae nihil probant. Maior propositio supponitur tanquam certa: quoniam, quae nostra religio docet, sunt a Deo: & ex eo confirmari potest , quod Christiana doctrina nullam in se na-bet veram contradictionem,nec quicquam Contra bonos mores,rationemve docet. Ex quibus
colligere licet, quam grauiter errent, qui uniuerse hanc propositionem pronuntiant, Nostram religionem cotinere multa contra philosophia: Seg. s. propositio damnata est in Concilio Latera nensi sub Leone X. Cumq;, ait sacrum Concilium, verum vero minime contradicat, omnem alIertionem veritati illuminarae fidei contrariam, omnino salsam esse definimus ; &, aliter dogmatizare non liceat, districtius inhi-.bemus. Octaua conclusio: Non potest etaidenter demonstrari doctrinam, quae est in religione Christiana elle reuelatam. Haec conclusio est manifesta ; quia res est occulta,& sola fide ten
248쪽
tur: non igitur poterit aperte demonstrari. Sed dicat quispiam: du postremae conclusiones inter se pugnare videntur: quoniam si non potest euidenter probari, in nostra religione non essedos 'rinam reuelatam, sequitur euidenter ibi reperiri, cum alibi reperiri non possit . verum, nulla est pugnantia: quia ad demonstrandinia neminem posse probare inrep. Christiana non esse doctrinam reuelatam, satis est ostendere aduersarioruni rationes nihil necellario concludere: Vnde non sequitur euidenter hanc doctrinam in nostra religione esse debere.'Quae dubitatio adhuc planius explicabitur libro quarto capite decimo. Nona conclusio: Potest demonstrati esse euidenter credibile, & rationi consentaneum in religione Christiana esse doctrinam
diuinitus reuelatam . Hanc conclusionem prinbabimus inserius afferendo varias rationes,quae demonstrabunt nihil esse tam credibile, atque hoc est .iDecima conclusio: Qm non recipiunt doctrinam christianam,ctim de ea notitiam habuerint,&eam recipere possunt,peccant,& sunt l. inexcusabiles. Nam, pollunt euidenter cognoscere suam sectam esse falsam , dc norunt dari aliam religionem, quae profitetur se veram doctrinam habere 4 habet rationem euidentem cur credi & recipi debeat: errant igitur non recipiendo: & speciatim Iudaei, & Turcae. Qui
vero non habuerunt notitiam , sunt excusabi- Rom.8.
lς ; quia nemo potest credere sine praedicante .
249쪽
Quare isti damnabuntur propter alia peccata
Contra has conclusiones iunt hae dubitationes, quas breuiter nunc soluam. Prima, illud non potest naturaliter cognosci esse necessarium, quod Deus & natura homini a natiuitate negant: at talis doctrina a natura homini, ut pe bicuum est, denegatur: non igitur poterit naturae vi cognosci, dari doctrinam reuelatam . Maior propositio videtur clara: quia Deus de natura non negant necessaria. Haec ratio dissoluetur manifestando varios sensus, quos minor propositio habet. Primus ergo sensus est, doctrinam reuelatam negari homini ab ipsa natiuitate, de quod ea a natiuitate homini sit nocessaria; & hic sensus est salsus: quia neque humanae scientiae, dantur homini a natura, de tamen naturaliter cognoscimus eas homini ei necessarias: idem dicas de virtutibus. Secundus sensus est, quod homo suis viribus naturalibus possit eam assequi, sicuti assequitur alias doctrinas: neque hoc est necessarium : quoniam homo multis indiget, ut docet Aristoteles, quae suavi assequi nequit. Tertius, quod Deus debuerit aliquo modo eam dare,dc paratum esse ad damdum,cum homines ea indigeant, dc tunc dico, Deum non denegare hanc doctrinam, de par
tum este ad eam dandam, quod etiam philosophi non ignobiles docuerunt. propterea, dic bat Iacobus in sua canonica: Si quis indiget sapientia postulet a Domino. Secunda ratio: ut intellectiis
250쪽
intelledius possibilis, licet philosophus,est aptus Arist. libad recipienda omnia intelligibilia, & hoc nati 3 4ςxaliter, ita intellectus ages naturaliter erit aptus ad sacienda omnia intelligibilia, ut potetiae passiuae in natura respondeat potentia activa .' ergo omnia, quae cognoscentur, naturaliter cognoscentur: ac proinde non poterit naturaliter c6gosci, opus esse doctrina reuelata: aut gratis dicendum erit esse aliqua, quae intellectus agens non potest sacere actu intelligibilia. Respondetur, in primis, naturaliter cognoscimus nos pos.
se plura i ntelligere, quam quae fiunt actu intellia gibilia ab intellectu agente ; ac proinde etiam cognoscimus intelleciam possibilem posse redigi ad actum per species non sormaras ab intellectu agente; quod etiam aliqui philosophi c5-
cessere . Deinde, etiam intellectus aliquo mo- Αuiem. do est causa cognitionis rerum reuelata ru, dum eas apprehendit,& eis assentitur, licet non sino voluntatis concursu . Tertia ratio, viribus naturae cognoscimus intellectum serri in omne verum, tanquam in suum adaequatum obiectum, α hoc naturaliter: ergo naturaliter cbgnoscimus non esse opus aliqua reuelata cognitione:
quod sumitur, patet a simili de sensu, qui naturaliter percipit, quidquiae sub suum obiectum cadit. Haec ratio sic diluitur: Obiectum intellectus dupliciter accipi potest: uno modo pro eo, quod suis viribus potest attingere: & tale
