Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

1 Introd. in Theolog.

inter persectibile, & perficiens sit aliqua pro- iportio: quae non reperitur, ubi est sola poten- itia obedientiae. Et sane, quis non existimare magis inclinatam esse naturam rationalem ad

videndum intelligendum Deum, quam gratia exempli , aquam ad lauandam animam, &solem ad quiescendum 3 Quare, si illa dicuntur esse in potentia obedientiar ; homo ad beati.

tudinem quocunque modo consideratam , aliquam maiorem habebit potentiam . VII. Si voluntati humanae proponatur tale bonum, potest illud cum auxilio Dei appetere, ergo est naturaliter inclinata ad tale bonum : alias enim ex se non concurreret ad talem actum : quod si concurrit,non erit in pura potentia obedientiae. Ambros. IIX Peccatum auertit hominem ab incom-

lib. I. de mutabili bono,& ab ipsa vera, & singulari bea- svoca ς' ' titudine: ergo homo erit naturaliter inclinatus ad beatitudinem : alias enim non auerteretur: quia non auertimur, nisi ab eo, ad quod sumus, aliqua ratione conuers. IX. Deus, etiam ct

re visus, continetur sub obiecto intellectus, qui pro obiecto adaequato habet omne ens: ergo intellectus humanus habet mim naturalem intelligendi Deum quacunque ratione sibi propositum: consequentia patet ; quia, si non haberet hanc vim, Deus esset extra obiectum intellectus, ac proinde nunquam humana mens posset eleuari ad ipsiam intelligendum : sicuti oculus . . corporeuS non potest eleuari ad videndam ea ,

262쪽

Liber SecunduN. Is 3

quae mole carent . . X. Probabitur denique haec doctrina ex ijs, quae dicemus in conclusi ne tertia. Tertia conclusio: Deus clare visus est finis naturalis hominis. Est haec conclusio Contra eos, qui concedunt hominem habere P entiam naturalem, ad videndum Deum, negant tamen Deum clare visum esse eius finem naturalem. Neque hoc loco loquimur de fine quantum ad consecutionem, quia certum est hominem viribus naturae non posse hunc finem

consequi, sed sermo est de fine, ut est terminus .

Ec perfectio humanae mentis; ita ut homo in . - . nulla alia re naturaliter conquiescat, nisi in cla .ra cognitione Dei. Hanc conclusionem sic breuiter demonstro . I. Ex illis diui Augustini

merbis, quibus ait, Fecisti nos ad te, ecce natu . Lib.. r. csiralem hominis terminum, & inquietum est cor sesc. I. nostrum donec perueniat ad te, tanquam ad n

turalem finem,ad quem sumus facti. Huc pertinent etiam illa Dauidis verba: Satiabor cum Psal. 16. apparuerit gloria tua, id est, nunquam conqui scam nisi in te: id autem in quo homo conqui scit, est eius naturalis finis. I I. Hanc conclusionem probant omnes rationes allatae pro secunda: quia si homo est naturaliter inclinatus ad videndum Deum; Dei visio erit terminus naturalis huius inclinationis. Solent aliqui hic

ita respondere, finem naturalem esse eum,quem

homo naturaliter attingit: sed haec euasio est extra rem . Nam, in primis,nos non loquimur N a de

263쪽

Aristot.2. Phys. 8. Met.

Ips Introd. in Theolog.

de sine quantum ad consecutionem , sed de fine ut est ultimus terminus, & vltima persectio. Deinde, id quod homo naturaliter consequitur, non potest appellari finis hominis: quia illud est finis, quod est summum bonum,& id ire quo res conquiescit, & nihil amplius deside. rat, cuiusmodi est sola Dei viso: ergo haec sola est appellanda finis: cum unius rei unus tantum finis . III. Quaelibet res naturalis habet omnes caussas naturales: ergo cum homo ait ens naturale, habebit omnes s uas caussas na. aurales, & consequenter aliquem naturalem fi- .nem. Hic autem finis, aut est clara Dei visio,

S. sic habeo intentum : aut est aliquid aliud, deponamus exempli gratia esse ipsam virtutem ttunc, sic arguo: Aut homo adepto hoc sine quiescit, aut non: si in isto quiescit, nullus alius ei assignandus est sinis, quod est falsum : si non quiescit, ergo nullum alium naturalem habebit finem, nis claram visionem Dei. Huic argumento no video qua ratione responderi posilit: modo intelligatur, quid nomine finis signi- sicetur, id scilicet, quo reseruntur omnia , de ipsum non resertur alio. IV. Et est argumen aum ex philosophia depromptum ; quando h caeria, terminus, motus ad terminum, de inclinasio ad eundem terminum ita se habent, ut unum sit naturale, reliqua etiam sunt naturalia: v

exempli gratia, si inclinatio lapidis ad centriin

est naturalis, motus ad centrum erit naturalis;

264쪽

d entrum erit naturalis terminus: at inclina tio ad videndum Deum,ut est probatum, est naturalis , ergo cetera erunt naturalia, alias inter

ista non daretur debita, quae dari debet, proportio. Et quod motus sit naturalis, liquet ex r. Eth. eo, quod Omnes homines appetunt beatitudi- c. I. nem : id autem, quod omnibus conuenit, ex Aristotele, naturale est. Respondent hoc loco, qui contra sentiunt, dicentes , duobus modis posse appeti beatitudinem: uno modo inconfuso, non appetendo hoc, vel illud ; & hoc modo omnes naturaliter beatitudinem appetunt: altero modo determinate, ponendo beatitudinem in re certa, & hoc modo non omnes appetunt beatitudinem, quia nesciunt in quo sita tsit. Verum haec responsio non videtur vim a gumenti euacuar . Nam, homo naturaliter

appetit id, quod est ipsa beatitudo, & ipsum sum mu m bonum,quod est sussiciens satiare ap-eetitum, & non est opus, ut illud in quo sita est

summa beatitudo, determinate sciat,aut nominet. Illud autem quod appetitum explet, ni-

hil aliud est, quam ipsa Dei visio. od etiam

terminus debeat dici naturalis, patet: quia est persectio &actus potentiae naturalis. U. Id, line quo natura hominis non potest esse pers Eta, ut talis natura est, est ei naturale, & est perfectio naturalis: sed clara Dei visio est huiusmodi: erit igitur homini naturalis . QDrta cynclusio :. Vt homo habet naturalem poteris ala N 3 tram

265쪽

r s 8 Introd. in Theolog.

tiam ad midendum Deum; ita etiam ad rectipiendos habitus diuinitus infusos de ad producendos alios actus supernaturales ; ut sunt Credere , sperare, de amare Deum super omnia , . Est haec concluso contra doctrinam Scoti asserentis animam ad hos actus esse in potentia neutra , . Nam quidquid sit de ista potentia neutra, sicut etiam de obedientiali, quas ambas posset aliquis cum ratione non admittere, sciiti anima ad amorem, quo amabit Deum in patria, in quo sita est secundum Scotum sor- malis beatitudo, habet naturalem potentiam ;ita etiam ad amorem in via, cum hi duo amo. res sint eiusdem rationis: si quidem caritas , uti Coria 3. ait Apostolus, non excidit; ergo. Quincta conclusio : Homo appetitu, seu desiderio naturali appetit claram visionem Dei, & dona supernaturalia , . Haec conclusio necessario colligitur ex superioribus: quia, si habet potentiam naturalem ad ista, habebit etiam appetitum naturalem , cum Vnum necessario sequatur alterum. Lib. I.em Hanc veritatem confirmant illa diui Augustini DLς- - verba , Et inquietum est cor nostrum donec Psal. 16. perueniat ad te. Et illud regij prophetae, Satiabor clim apparuerit gloria tua , . Est etiam

expressa doctrina diui Thomae in prima parte quaestione duodecima articiato primo: ubi hacvnica essicacissima ratione probat Deum a nobis clare videri posse, quia alias naturale de taderium esset frustrG. Idem ex eodem colligis

266쪽

Liber Secundi. I

tur libro tertio contra Gentes, & super Boetio uaestione ultima, & quaestione decima quartae veritare articulo decimo. Neque hoc loco aliquid contrarium assirmat, ut ex articuli explicatione supra a nobis allata, satis aperte constat: quia hoc loco sermonem habet de actu elicito, & de apprehensione per intellectum , ratione cuius Deus est finis supernaturalis, rmox dicemus. Videant ergo aliqui Thom istae quid secundum sanctum Doctorem sentire debeant . Sexta concha sio: Deus clare visus, ratione appetitus eliciti, est finis hominis supernaturalis. Hoc est, in hac vita non possumus appetitu elicito desiderare clare videre Deum, nec in patria videre, nisi per auxilium supernaturale, nimirum per lumen fidei, & gloriae. Et hac ratione intelligendus est diuus Thomas in hoc articulo. Haec conclusio, ut supra non semel diximus, est fide tenenda , . Quoniam si non potest naturaliter cognosci Deum sub hac ratione esse finem hominis, ut patet ex scriptura,non poterit naturaliter appeti. Quare, qua tum ad actualem appetitionem , & consecuti nem Deus est finis lupernaturalis hominis: qu tum vero ad potentiam & inclinationem n turae, est naturalis finis . Septima conclusio: Actus eliciti, ut sunt credere, amare, dc clare videre Deum , partim sunt naturales, partim supernaturales , ted magis superna turales. Sunt naturales, quia ad eos natura humana est ii-- N Α-raliter

267쪽

a oo Intro in Theolog.

raliter propensa, ad eos'; producendos effecti-ue concurrit: sunt supernaturales, quoniam non sine auxilio supernaturali eos producit: sunt magis supernaturales; quia Deus & adiuuando potentiam humanam, S reuelando magis quam homo ad eos concurrit, cum sint actus quidam superioris ordinis . . Octaua conclusio: Homo per vires naturae potest appetere appetitu elicito videre Deum, ut est prima caussa, deprimum principium . Est docirina diui Thmmae quibusdam in locis supra citatis: & in prima secundae quaestione tertia articulo ochauo. Ratio huius conclusionis est manifesta: quia cognita existentia alicuius causae desideramus cognoscere quid litatem , & attributa illius : at Deum esse, naturaliter cognoscitur; ergo naturaliter appetere possumus cognitionem quorundam attributorum Dei. Itaque ut Deus cognoscitur ita appeti potest quia imperfecte c

gnoscitur, ideo etiam impersecte appetitur . At vero Deus, ut nobis a fide proponitur, nonia potest naturaliter appeti, ut diximus. Nona conclusio : Potest naturaliter demonstrari finem hominis non solum non esse in creaturis,

sed etiam esse in cognitione Dei, ut est primumens, & prima caussa. Est communis doctrina, de qua legendus est , idius libro de influentia Dei in beatos, & diuus Thomas libro tertio contra Gentes, Augustinus libro undecimo de ψuitate. & octauo de Trinitate , Theodoretua

i libro

268쪽

Liber Secundus la o I

libro octauo de curandis oraecanicis affectioni-

bus. Ego autem in probatione huius veritatis immorari nolo; quando eam experientia ipsata satis aperte demonstrat, cum in nullius rei possessione homo acquiescat . Ad quod accedit,

quod, vel ipse homo sibi ipsi , vel aliqua alia

creatura, quae esset homine inserior, esset eius finis, quod esse non potest, cum de at habere pro fine aliquid ipso praestantius: ni velis dicere, eius finem esse intelligentiarum cogniti nem, de quibus potest este eadem dissicultas, quae est de homin . QVod si illarum finis est Dei contemplatio, idem erit hominis finis,cum etiam homo sit thtelligentiae particeps, ut Angeli sunt. Adde, quod omnes meliores phil sophi id docuisse videntur, ut patet de omni bus Platonicis, & Aristo elicis, de speciatim de Alexandro, & Averroe . Decima conclusio :Non potest naturaliter cognosci felicitatem horminis positam esse in tali cognitione Dei, quaesit clara vi sio essentiae ipsus. Est conci usio m nisesta ex dictis, & ex probatione minoris pro positionis diui Thomae hoc primo articulo eqscriptura desumpta. Undecima concluso: Si homo, vel Angelus cognosceret pei secte suani naturam, cognosceret etsam finem suum vitimum positum esse in clara visione Dei . Haec conclusio euidenter demonstfatur ex his quae diximus in probatione secundae, & tertiae eo

elusionis. inia, si homo habet naturalem mi

i j tentiam,

269쪽

a o a Introd. in Theolog.

tentiam, clare videndi Deum, de Deus clare visus est finis naturalis hominis, ut explicuimus, profecto, si homo se persecte cognosceret,& omnes suas caussas intelligeret,videret Deum clare visum esse suum finem. Et per has conclusiones satis propositae difficultati factum esse arbitror . Restat, ut rationes, quae nostram sententiam labefactare possent,afferamus,& dissoluamus. tantur varia argumenta pugnantia contra ea, quae proximo capite decreta suntla.

p. XVI I. VT quae supra docuimus adhuc confirm

mus magis,quas qui contra sentiunt pro se rationes habent,eas dis Ibluere necesse est. Afferunt igitur,aduersarij, pro sua sententia, has rationes. Prima ratio,cum media ad aliquem fine consequendum sunt supernaturalia,etia finis est supernaturalis: at media ad clare videndum Deum,ut est fide tenedum,sunt supernaturalia, nimirum fides,spes,caritas,&actus supernaturales; ergo finis est supernaturalis. Huius argumentationis facilis est solutio: quia solum probat finem esse supernaturalem, quantu ad co secutionem,quod nos fatemur. Veru, remanet

hic scrupulus quidam. Nam,si finis & potentia

sunt naturalia,cur etiam media,& actus ad fine, non dicuntur,& sunt,naturalia 3 Adde,quod videretur esse desectus quidam in natur quae n

270쪽

Liber Secundi. aos

posset assequi per media naturalia finem sibi naturale, ad quem naturalem habet inclinatione: hic scrupulus, hoc modo remoueri potest. Primum, hoc non est nouu in natura, in qua multa habent appetitum ad aliquem finem, quem tamen sine alieno auxilio assequi non queunt. Vt ecce, multa semina possunt producere fructus, sed non sine cultura humana: lapis potest descedere deorsum, sed ex se no potest remouere impedimentu.Homines habent appetitum ad mul Arist. li rra etia naturalia, quae sine alieno auxilio non as- Polit. sequuntur. Pari ratione, licet homo habeat appetitum clare videndi Deum: tamen,non implicat,quod ex se id consequi non possit, modo aliqua alia via possit: & quoniam id potest per auxiliu supernaturale,ideo media dicuntur supe naturalia. Deinde, ut etiam supra scripsimus, cuauxiliu Dei praesto sit,& Deus sit amicus noster, affirmare licet, homine posse beatitudinem con D. o.Lsequi:quia,quod per amicos possiimus, per nosipsos possumus. Neq; hoc in natura humana im' 'persectionem aliquam arguit, sed potius pers ctionem,& excellentiam . Siquidem esse νtum ad eam persectionem, ad quam obtinenda opus si auxilio diuino,est maximum persectionis a gumentu. Secunda ratio,si homo haberet nat ratem potentiam ad clare videndum Deum, se-qψφIςtur, quod is, qui perfecte essentia hominis cognoscerer, cognosceret etiam Deum clare uti iaspinesse suu finem: sed hominis essentia potest 2 naturaliter

SEARCH

MENU NAVIGATION