Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

naturaliter cognosci: ergo naturaliter etiam cognosci poterit eius finem esse Deu elare visum ,& ita non erit opus doctrina reuelata; quod est

contra ea,quae supra docuimus. Huius rationis, maiore propositione concella, negatur minor: quoniam natura animae nostrae no potest perse-- rie a nobis in hac vita cognosci: nec mirum est, cum sit substantia spiritualis, & magna cum intelligetijs assinitatem habeat: quo lit, ut viribus i , naturae, qui sit ultimus finis hominis non cognoscatur, ac proinde opus est reuelatione . Tertia ratio, potentia naturalis debet redigi ad actum

per vires naturales; alias illa potentia esset vana: sed homo per vires naturae non consequitur claram visionem Dei, ergo non habet potentia n

turalem ad videndum Deum. Respondetur,illa potentia dicitur vana, quae nullo modo potest xedigi ad actum: at potentia i sta, ut diximus in. responsione ad primum, potest redigi ad actum per supernaturale Dei auxiliis, quod non est mi-

nus paratum,quam si naturaliter daretur. Deinde, redigitur ad actum aliquo modo, etiam per vires naturae, quia humanae vires concurrunt ad: producedos actus,quibus finis acquiritur. au re,non tenet consequentia, homo habet appeti. tum naturalem ad claram visionem Dei, ergo .eam naturaliter acquirit. Sicuti non valet, ani-ima naturaliter appetit iterum uniri corpori ; eo. Lib. 1. de per Vires naturae Uniri potest. arta ratio,

cil, t. so. 3i esset. inquit Aristoteles, natur te stellis mota

272쪽

Liber Secunduae a t

ueri motu progresJuo, natura tribuisset eis imistrumenta ad istum motum: sed non tribuit,

quia, ut cernimus sunt sphqricae: ergo non mouentur motu progressivo. Eadem argumentandi ratione postiamus nos probare hominem non habere potetiam naturalem ad clare videndum Deum, quia Deus dedisset ei vires, per quas

hunc finem posset attingere. Hoc argumentum luitur ex diistis: quia non est neceste ut omnia redigantur ad actum ex se e dc in natura multae potentiae reducuntur ad actum accedente humana industria, ut supra diximus. Dein de , dedit Deus vires homini, quibus assequer tur hunc finem, intellectum nimirum, & v luntatem , quae potentiae effective, ut docuimus, ad finis consecutionem concurrundis. Quincta

ratio, quidquid est possibile ex parte potentiae

passiuae, est etiam possibile ex parte activae, ut est apud omnes philosophos notum : ergo si in homine est potentia passiua ad clare videndum Deum erit etiam in eodem potetia activa, quod est falsum . Haec etiam ratio soluitur ex dictis: quia datur potentia activa ex parte auxilij diu iani, & ex parte hominis, qui per sitas facultates

active concurrit. Deinde, cum finis, quantum ad consecutionem, sit supernaturalis, bon est mirum, si per potentiam naturalem no attingitur. Sexta ratio, Si Deus de facto non tribueret lim,nini media ad consequendum hunc sinem, qui est clara viso essentiae suet,non iaceret ei iniuria,

quam

273쪽

a Introd. in Theolog.

quam faceret, si homo haberet potentiam naturalem ad istum finem ; ergo dicendu est non habere potentiam naturalem ad hunc finem. Sunt hic qui dicant, Deum sine ulla iniuria possie n gare homini media ad consequendum hunc finem,& finem ipsum: at vero nos, posita prouidentia & ordinatione diuina, dicimus Deum

non posse negare:quia inferret violentiam natu-Guil Par. rae. Sicuti saceret iniuriam homini ex hac vitati cur Dς' recedenti, si ei non daret vitam aeternam. Septia' ma ratio: videtur incontaeniens hominem hab re talem potentiam naturalem,& tamen quamplurimos homines non allequi beatitudinem,&in pluribus talem potentiam frustrari, & speciatim in paruulis recedentibus ex hac vita sine baptismo: qui post hanc vitam tristabuntur, cum

videbunt se suo fine carere: in quibus tamen nulla tristitia est ponenda, cum peccato careant actuali. Respondetur,non elle necessarium, Ut in omnibus talis potentia redigatur ad actum :cum debeat redigi per liberum arbitrium,quod potest a fine,& ab actu deficere. Satis est ergo, Ni redigatur in multis . Quod ad paruulos

attinet,cum hic appetitus sit solum naturalis, 3cnon elicitus, ut dictum est, non erit in illis vlla ob hanc caussam tristitia . Deinde, esto quod hanc beatitudinem actu appeterent: non tamen tristarentur; quia cognoscerent se iusta Dei voluntate tali beatitudine ob peccatum originis privari. Denique, contra ea quae docuimus o

currita

274쪽

currit haec dubitatio. Diximus Deu clare visum esse finem hominis naturalem,quod videtur es se contrarium diuinis literis. Nam Paulus, in letiore epistola ad Corinthios capite secundo,oquens de hominis fine, ait, occulus non mi-dit, neque auris audiuit, neque in cor hominis ascenderunt, quae praeparauit Dominus dilige tibus se: ac si dixisset,id Deum hominibus praeparasse,quod omni ex parte naturam humanam superat . Huc etiam, accedit, quod clara viso promittitur fidelibus tanqua praemium ex gratia praeparatum: & propterea aliquando Pamlus dixit, Gratia Dei vita aeterna: & regius pro' Psal.s,pheta,gratiam & gloriam dabit dominus. Quare Deus clare visus non poterit dici naturalis hominis finis. Verum huiusmodi auctoritates nostram doctrinam non euertunt: nam,quod attinet ad primum locum Pauli, solum probat nos non posse naturaliter cognoscere id, in quo sita est nostra beatitudo ; quod etiam nos concediamus e verum cum id adepti sumus,in eo natur liter quiescimus. Aliae vero auctoritates solum probant, nos ex priuato Dei auxilio ad talenta finem perii enire: quo fit, ut ratione consecutionis,quod etiam nos satemur, dicatur supernaturalis. Et quoniam, si quae sunt alia argumenta ,

ex ijs quae diximus solui facillime possunt , huic dissicultati finem faciemus: si illud prius

adnotauerimus,eos nimis audacter locutos suis. se,qui sententiam , quam nos sequimur, Them

275쪽

logo indignam esse existimarunt ; cum S: rationi s & auctoritatibi is firmissimis innitatur . hique hactenus de secundo libro: in quo bre-9iter, ut istituti nostri ratio postulabat, doctrinam reuelatam dari potuisse,& re ipsa data esse, eiusque congruentiam, utilitatem,necessitatem, ac certitudinem, & quam nos ad eam recipiendam potestatem habeamus, demonstrauimus . βequitur modo,ut tertio libro & de ea doctrina quae ex ista ortum habuit, disieramus.

Libri Secundi Finis.

las ita

276쪽

INTROD VCTIONIS

In Sacrana Theologiam , Liber Tertim:

In quo de forma , d materia sacrae Theologiae agituW.Ῥroponuntur ea, de quibus disputandum est; diui Thomae doctrina, quae habetur in

articulo secundo explicatur. p. I. EMO Ns TRAVI M vs in secundo nostrarum instituti num libro, quae sint prima christianae religionis fund menta, eaq; firma esse docuiamus ; dum de doctrinae reu latae existentia,conuenientia, de necessitate, breuis tamen, quam res tanta dici debuisset, scripsimus. Quo etiam in libro alterius doctrinae, qua illa reuelata explicatur,d

277쪽

aro Introd. in Theolog.

senditur, δc dilatatur necessitatem ostendimus: quae, ut saepe diximus,ex conclusioniblis a rebus per reuelationem acceptis, ratiocinatione ductis, conficitur; & Theologia scholastica nominatur : cuius naturam, diui Thomae, & nobis propositum ordinem sequentes nunc explicaturi sumus : qua de re hac methodo a nobis disputabitur. Primum duas eius potissimas dc intrii secas caussas, formam & materiam explanabimus : deinde de natura ac vi principiorum de conclusionum ex quibus conflatur, disputati nem instituemus: postremo de medijs, siue locis, quibus haec facultas ad ea, quae tractat comprobanda, mittur : & speciatim de loco auctoritatis sacrae scripturae, breuiter pro nostro instituto agemus. Primum igitur aggredientes,antequam ad disputationes accedamus, paucis sancti Doctoris lententiam, quae in s cundo articulo continetur, explanabo. Cum ergo in primo articulo diuus Thomas doctrinam aliquam reuelatam necessaria esse demonstrasset,in secundo ad explicandam naturam nostrae Theologiae, quae ex illa colligitur, quaerit, quae sit eius forma, hanc qu stionem proponendo , An sacra docti ina sit scientia: in qua quaestione duo termini animaduertendi sunt, doctrina, & scientia , . Nomine sacrae doctrinae, hoc loco, designatur ea, quae ex principijs reuelatis colligitur, siue habitus conclusionum, de quo

quaeritur, an scientiae nomen mereatur. Nomi

278쪽

Liber Tertiuae . a I r

ne vero scientiar, intelligitur illa doctrina, ouae habetur per dena onstrationem, de aliqua re persuas 'ustas: vel certe per scientiam intelligitur nitio quaedam certa distincta a fide , & opinione . Mae autem sit scientiae natura, fuse postea a nobis explicabitur. Sed dubitaret hoc loco quispiam, quo nam pacto sanctus Doctor in praesenti articulo quaerit formam Theologici dum proponit quaestionem,an sit scientia Z Haec dubitatio ex ijs, quae secundo capite primi libri scripsimus,facile explicatur: quia, ut ibi ex sententia Averrois docuimus, superiora accidemtium praedicata, eorum serma elIedicuntur.

Cum ergo sacra doctrina sit quaedam qualitas& habitus cognitionis, dum quaeritur,an ei hoc

praedicatum, scientia, conueniat, de eius forma inquiritur. In hoc articulo explicando tria Angelicus doctor praestat: primum simpliciter una conclusione ac quaestionem propositam respondet: deinde proposita & declarata quada scie tiae distinctione, in subalternantem, & subalte

natam, conclusionem allatam exponit, & probat : postremo docet qua ratione sua cognoscat

principia. Distinctio, est haec: scientia duplex est, altera subalternans,& est illa cuiusprincipia sunt per se nota lumine naturali: cuius odi est Geometria, in qua principia, quibus haec doctrina innititur, naturaliter cognoscuntur: altera

subalternata, quae non habet principia quae sint per se nota, de sibi nota, sed cognoscuntur pero 1 sciem

279쪽

Lib. I .de

Trin. c. I.

ar a Introd. in Theolog.

scientiam superiorem cui subijcitur : ut est Perspectiva, ius principia demonstrantur in Geometria . Hac posita distinctione, ex hoc articulo hae colliguntur conclusiones. Prima conclusio, Sacra doctrina est scientiata. Haec conclusio simpliciter posita, non probatur a diuo Thoma in corpore articuli, sed probari potest ex argumento , sed contra,ab Augustini auctoritate sempto. Ait enim Augustinus, hac docuina gigni , nutriri, defendi, Sc roborari fidem : quae profecto munera praestare non posset, nisi ellet scientiata. Secunda conclusio, Sacra doctrina est scientia subalternata scientiae Dei & beat rum . Quia illa doctrina est secalternata scientiae Dei Se beatorum,quae procedit ex principijs notis in eorum scientia : at sacra doctrina procedit ex ijs, quae cognita sunt a Theologia Dei de beatorum, igitur. Tertia conclusio, Scientia procedit ex principijs notis , vel in eaden , scie tia, vel in superiore: ut patet de Musica, quet procedit ex principijs notis in Arithmetica. Quarta conclusio , Particularia in hac doctrina non considerantur per se, sed ut exempla vitae, re ut media per quae principia reuelantur. Socetur qua sint ad scientiam constituendam n

cessaria, o quomodo silantia ides, opinio disserant.. Cap. I LAD quamlibet humanam scientiam conficiendam quattuor necessaria esse videtur:

280쪽

Liber Tertiuae . a II

res quae cognoscitur, modus siue medium quo cognoscitur, actus ipse cognoscendi,& denique is, qui cognoscit, seu se chum cognoscens. Vt autem hςc omnia aliquam constituant scientiam, duo requirunt: primum, claritatem, seu euidentiam: deinde, necessitatem; sed vario de diuerso modo. Claritas requiritur ex parte actus cosnoscendi: quia cognitio per scientiam debet este clara, & manifesta, ita ut intellectus . milia obscuritate offundatur, sed in quadam clara luce id, quod cognoscit, videat. Necessitas vero requiritur ex parte aliorum trium, Via

delicet ex parte obiecti, medij, & subteisti. N cessitas ex parte obiecti in hoc sita est, ut res quae scitur, non possit aliter se habere, atque scutur: ut cum res est necessaria: aut si est contingens,ita scitur,ut est . Nam, si aliter res sese habere posset,daretur scientia de eo, quod non est, quod fieri nequit. Necessitas ex parte modi,vel medii, haec est; ut modus sit talis, ut sub eo non possit esse salsum, sed semper inclinet ad veru . Hic cognoscendi modus reperitur in cogniti ne principiorum , quae per seipsa videntur; in quorum cognitione intellectus decipi non potest: atque etiam in persecta demonstratione, cum rem aliquam per suam propriam caussam cognoscimus. Idem denique contingit in inductione necessaria,& conuenienter sicha, quacialiquid euidenter probatur. Necessitas ex pariste subiecti reperitur in scientia, quando is qui

SEARCH

MENU NAVIGATION