Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ar Introd. in neolog.

scii, ita scit, ut existimet rem non aliter sese ii Arist. r. bere Posse,atque ipse scit . Nam, ut philosophus

p λς scripsit, oportet scientem simpliciter,a credulitate impermutabilem esse. Itaque,tunc proprie scimus, cum clare cognoscimus aliquid siue necessarium, siue contingens, quod tamen curri

scitur, necesse est ita se habere, ut scitur, & qui scit existimat ita se habere, & cognoscitur per modum, qui fallere non potest. Neq; hoc loco tu de persecta scientia dem sistrativa verba sei. cimus, sed de scietia uniuerse sumpta, quae tamesit proprie,& vere scientia,a fide,& ab opinione

distincta. Ex desectu autem alicuius conditio, nis, quae ad scientiam eo modo, quem dixim usi conficiendam requiruntur, alij cognitionis habitus emergunt: ut sunt fides catholica,fides h mana,& opinio. Nam, catholica fides, ex parte actus cunoscendi deficit a scientia, quia est: Heb.ii. notitia obsAraiest enim ut ait Apostolus,arguo mentum non apparentium: per quam videmus' tanquam per speculum in aenigmate: habet tamen omnes necessitatis partes. In primis, ex parte rerum est necessaria, quia. quae sub fidem diuinam cadunt,siue sint necessaria, siue contingentia, ita omnino se habent,ut creduntur. Deinde , est etiam necessaria ex parte med ij, quia pro medio habet auctoritatem, Sc reuelationem

diuinam, cui non potest subesse falsum. Deniq; , habet necessitatem ex parte subiecti credentis; quoniam qui per hanc fidem credit, existimata.

282쪽

i Liber Tertius. a I s

Certissime non posse rem aliter sese habere,ac ipse credita, . necessitas tanta est, ut putem Ionge maiorem esse,quam sit ea nccessitas, quae reperitur in eo, qui per potissimam demonstrationem aliquid nouit: quod aliquibus fortasse paradoxum videri posset; sed arbitror esse verissimum, ut alio loco postea demonst rabituW . Lib. Humana vero fides in tribus a vera scientia de- cap. II.ficit. Primum,ratione actus cognoscendi:quia cognitio per fidem humanam, quae est, cum aliquid cre limus,quia ita homines dicunt, est obscura. Deinde,caret necessitate ex parte obiecti; cum ea quae credimus possint aliter se habere, atque nos credimus. Postremo,caret necessit ae medij: quia scimus per medium, & modum cui potest subesse salsum; cum humana auctoritas non sit infallibilis. Habet tamen,ex se,necessitatem ex parte cognoscentis: quonia is qui credit,certus est rem ita sese habere,nec aliter se habere posse, quam credita, . Vt ecce, Ego credo reperiri Indos,& existimo rem non poste alia

ter esse, ac ego credo: tamen ratione modi co-

. gnoscendi decipi possum. Siquidem id credo,

quia homines ita dicunt, qui falli, aut certe me rallere polliunt. At vero opinio, & claritate, &omni necessitate caret. Nam, qui minatur,non midet rem clare, sed obscure: & scit per rationem probabilem, cui potest subesse falsum: &' res quam cognoscit, potest aliter sese habere, ac ' ipse cognoscit: & demum existimat aliter eam

283쪽

ars Introd. in Theolog.

se habere posse, aut saltem non existimat, non

posse aliter se habere: & hoc est opinioni intrin- iecum, in quo a fide, dc a scientia distinguitur. Ob id diuus Thomas aliquando docuit, de e dem re non posse esse simul opinionem,& scientiam,ob repugnantiam ex parte subiecti, vel co .gnoscentis. Verum, hoc loco diligenrer animaduertendum est, cum dicimus fidem humanam, S opinionem non esse necessariam ex pa

te obiecti, vel medii id non est ita accipiendum,

mi nunquam possint ex parte istorum esse necessaria; quia id verum non est. Saepe enim opinamur, aut humana fide credimns aliquid , quod ex se est necessarium,& aliquando per medium necellarium ; cuius tamen necessitas non percipitur. Vt cum cognoscimus aliquid petrationem necessariam, sed vim consequentia non percipimus: quia, tunc generatur opinio. Volumus ergo dicere, opinionem, & fidem ex se, non requirere necessitatem med ij, vel obie.cti. In scientia tamen, & diuina fide utrunque requiritur. Ex his inferre.licet, opinionem in. trinsece differre ab alijs habitibus ex parte subiecti: quia per alios tres habitus rem non alia

ter se habere existimamus. Fides humana differt a scientia ,& fide diuina ex parte modi, Mobiecti: quia sub eius modo,seu medio potest subesse salsum, & obiectum aliter se habere potest. Denique, fides diuina a scientia solum in claritate discrepat. Explicata itaque scientiae,

fidei

284쪽

Liber Tertius. II

fidei humanae & diuinae, atque opinionis natur intelligi poterunt omnes quςstiones, quae super hoc articulo examinandae nobis sunt. V rum,cum Theologia sit habitus conclusionum, nunc exponendum est circa quas conclusiones mersetur, ut intelligi possit, an de illis habeatur scientia. Est igitur animaduertendum conclusones Theologicas esse in duplici differentia taliae sunt,quq certe & manifeste ex principijs reuelatis, vel immediate, vel mediate inseruntur . illae inseruntur immediate, quae primo ex principijs huius scientiae deducuntur: illae mediate, quae inseruntur ex illis,quae primo deduc et fuerunt ..Vt ex hoc, quod Christus erat homo, insertur immediate habuisse voluntatem humanam , &ex hac postea colligitur, fuisse liberi arbitrij. Aliae sunt,quae non necessario,neque m niseste inseruntur : quarum non habetur nisi opinio. Vt, si ex scripturis probares beatitudinem praecipue positam esse in voluntate, vel in intellectu . Nam, sicut in alijs scientijs aliquando ex principijs aliquid necessario conclugitur, aliquando vero solum probabiliter, idem accudit in hac scientia: haec enim est humanae naturae ratio,ut non possit omnia, Ut sunt, Percipere, sed alia clare,alia bbscure videt. Id, si rudi

res intelligerent,non mirarentur, dii inter Theologos de rebus diuinis varias opiniones esse animaduertunt. Rursus,earum conclusionum,quet

manifeste & necessisio ex principus inferuntur,

285쪽

a18 Introd. in Theolog.

aliae sunt iam terminatae ab Ecclesia, ut certa fide teneanturivi, gratia exempli,in Christo suis. se duas voluntates, nos non posse esse certos de gratia, sacramenta esse cauilas gratiae, aliae nondum iunt terminatae. Et quamuis Theologia circa omnia ista conclusionum genera versetur: tamen,proprie circa conclusiones necessarias, de

non dum ab Ecclesia definitas est occupata: dc de his est nostra disputatio intelligenda. An nimirum cognitio istarum conclusionum sit scientia nec ne . Nec enim placet, quod aliquando Dominicus Solo scripsit,Theologiam proprie mersari solum circa conclusiones probabiles:ex qua sententia necessario sequeretur, esse opinionem quandam: quod fallum esse sequenti capite demonstrabitur. His hunc in modum notatis,ad quaestionis propositae resolutionem a

cedamus .

Theologia sit appellanda fides.

Cap. II LQVio in hoc titulo quaeratur, ex iis, quae

proximo capite explicata sent,est omnino petipicuum . Et cum fides duplex sit, altera humana, altera diuina,de hac posteriore proposita quaestio priuate intelligenda est. Quod autem Theologia sit fides diuina, his rationibus persuaderi potest. Primum, Theologica comclusio creditur; igitur theologia erit fides: com

286쪽

Liber Tertim. a Is

sequentia est nota; antecedens probatur: quia conclusio sequitur naturam principiorum: sed ,aec creduntur fide diuina: ergo etiam conclusiones ex illis illatae. Deinde,aut Theologia est opinio,aut scientia, aut fides: non opinio, quia est de rebus certis, & certa: non scientia, quia non habet euidentiam, & ut communiter docetur non habet persectam rationem scientiae; erit igitur fides. Tertio, aut Theologia est habitus conclusionum necessariarum,aut probabilium: si priorum, cum illae manifeste ex principij s in. ferantur, sunt fide tenendae; ac proinde istarum conclusionum erit fides: si vero aliarum, esset . habitus opinionis, quod diceret nemo: erit igitur fides.Postremo, pr ἰpuus locus in hac scientia est auctoritas,vel diuina, vel humana: sed per tale medium non gignitur nis fides: erit igitqr habitus fidei diuinae,vel saltem humanae. In hac Greg. dissicultate suit sententia quorundam existima- Αrim.intium, Theologiam, quae est habitus conclusionum, appellandam esse sormali ter fidem. Sed

contrarium communis docet Theologorii consensus, quorum alij simpliciter scientiam , alij scientiam, sed cum aliqua imperfectione eam, vocant,ut planius postea dicetur. Vt aute quid in hac dissicultare tenendum sit melius intelligatur, quid sit Christiana fides, dc qui ex ea st xerint habitus,breuiter explicandum est. Fides est lumen diuinum a Deo nobis infusum , quores reuelatae,certissime,sed obscure, cognoscum

287쪽

aa o Introd. in Theolog.

tur. Itaq; fides est habitus diuinitus datus, quo

humana mens corroborata,potest praebere assensum rebus reuelatis, propter hac rationem, quia

Deus dicit . . Qui ergo habet hunc actum, quo reuelatis alsentitur propter auctoritatem diuinam, is habitum fidei habere dicitur. Potest a tem esse, ut quis habeat habitum, & nihil cognoscat de rebus reuelatis,ut patet in puero, qui habet fidem sibi in baptismo insusam, sed non dum ei proposita sunt credenda,quibus assentiari queat: & ideo ut fides redigatur ad actum ,

oportet ut aliquis credenda proponat, ut docet Rom. 8. Paulus. Is autem qui proponit,vel est immedi te ipse Deus, vel est alia persona,quae vicem Dei gerat, ut Angelus, vel Ecclesia. Similiter aliquis potest habere notitiam rerum credendarum , Ut infideles, qui inter Christianos versantur ; Sc tamen,quia carent habitu,quo res creduntur, non dicuntur habere fidem. Qui ergo rerum diuii narum a Deo reuelatarum aliquam cognitione per assensum luminis a Deo insu si habet is dici- tur habere cognitionem principiorum Theologia: : quam non habet,qui vel lumine caret, vel nihil adhuc rerum reuelataru cognoscit. Ex hoc habitu quidam alij emanarunt habitus. Primus, qui circa explicationem, & declarationem rerum reuelatarum versatur ; qui continetur arte dc praeceptis, quibus diuina oracula recte explicamur. Et hic habitus reperitur in ijs, qui in interpretatione sacrarum literarum versantur, cuius

288쪽

i Liber Tertim. a a I

cuius habitus doctrinam nos iam quinq; & viginti libris complexi sumus . Secundus, qui

versatur circa cognitionem quarundam conci

sonum practicarum pertinentium ad gubern tionem exteriorem eorum, qui fide Christiana imbuti sunt. Et hic habitus reperitur in his,qui

habent cognitionem constitutionum Ecclesiasticarum, & iuris canonici. Tertius habitus qui ex ista reuelata doctrina fluxit, est is, quo ea cognoscuntur, quae honestatem,aut turpitudinem continent ,& ad vitam,& mores recte instituendos, & corrigendos, pertinent, qui in religione Christiana est maxime necessarius: quo habitu praediti sunt , qui casus conscientiae norundia.

Quartus ac postremus habitus est,qui methodo quadam philosophica,ex coclusionibus,ex principijs reuelatis deductis,conficitur: quem habitum ij habent,qui Scholastici vocantur. Omnes hi sere habitus,qui ab una doctrina reuelata fluxerunt, inter se aliquo pacto diuersi sunt, cum priuatos habeant fines, & obiecta, ac unus sine alio haberi queat. Ex quibus omnibus habitibus una conficitur integra Theologia. Et quamuis de singulis quaeri posset, in quo genere habitus reponendi sint: tamen,nos de posteriore potissimum in praesentia loquemur . verum, Ut

existimo, is qui Theologus absolutus vocari vellet , omnibus his habitibus praedictus esse deberet. Nam,qui scripturas explicare nescit, & in illis versatias non fuerit, non video quomodo

possit

289쪽

aea Introd. in Theolog.

possit ex principijs conclusiones recte deducere, cum ipsa principia cognita,atque perspecta non

habeat. Similiter,cum conclusiones non modo

speculatiuae sed etiam practicae ad hanc The logicam facultatem pertineant, qui casus conscietiae, & decreta Conciliorum & Pontificum, in quibus huius facultatis, no modo conclusiones, sed etiam principia continentur nescit, non poterit omni ex parte Theologi personam sustibnere. Ex quibus colligere licet,inter humanas, es diuinas scientias esse proportionem quanda.

Nam scuti circa res naturales,& principia naturali lumine cognita, varie facultates Versantur ,

vel principia declarando, et conclusiones specti latiuas, vel praeticas, tum ad rem p. gerendam, tum ad mores informandos, deducendo ; ita circa principia a Deo reuelata & lumine fidei cognita, quattuor,quos diximus,versantur habutus . His hunc in modum expositis, ad propositam dissicultatem his conclusionibus respodeo. Prima conclusio: Falsum est, eas solum conci siones proprie pertinere ad Theologiam, quae probabiliter ex principijs deducuntur: quae v ro necessario,ad fidem. Est contra opinionem Soti, quae sic imposnatur. Primo, ii vera esset Soti opinio, necessario sequeretur Theologiam esse opinionem,quod est contra diuum Thoma& contra communem sententiam: consequemtia est manifesta; quia ex principiis quantumuis certis,si consequentia est probabilis, solum giagnitur

290쪽

Liber Tertius. a a I

gnitur opinio. Deinde, quia non est verum,

quod ipse ait, has duas propositiones, Christus est homo,& Christus est risibilis, eodem modo cadere sub fidem: ouoniam si quis diceret Christum non esse risibilem, putans risibilitatem noesse de persectione hominis, non censeretur hae reticus, cu id non sit ab Ecclesia sancitum ; sicut determinatum est, esse hominem: sed eius sententia inter erroneas rei j ceretur. Quare, hςc propositio, Christus est risibilis, quaelest necessaria, cum sub fidem non cadat, pertinebit ad Theologiam . Secunda conclusio : Cognitio rerum reuelatarum per assensum supernaturalem ob auctoritatem diuinam, est habitus principioru Theologiae, & fides diuina. Est concluso apud omnes certissima,& probatione non eget. Quare,qui nouit quae sunt in scriptura, & quae ad fidem Christianam aliquo modo pertinent, & ea credit, quia Deus dixit,is habitum fidei, suo principiorum habere dicitur. Tertia conclusio: Haec doctrina non est fides humana. Principio, quoniam fides humana non habet necessitatem ci certitudinem ex parte obiecti,id est, ex parte

rerum, quas credit: quia contingentia, quae subeam cadunt, non sunt certa, Vt quando cadunt

sub fidem diuinam. Deinde, humana fides non habet certitudinem medij, per quod credi v ex dictis patet: haec vero doctrina habet euidentiam consequentiae, qua aliquid ex reuelatis

deducitur: & quantum ad principia habet diuti

SEARCH

MENU NAVIGATION