Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

a Introd. in Theolog.

est, cum aliquid fit euidens per aliquid, quod non sit res ipsa, vel aliquid ipsus: ut ecce ; fingamus Petrum esse veracissimum, & non posse mentiri: & eundem Petrum mihi renunciare reperiri antipodas, quos ego vidi nunquam :tunc erit mihi euidens antipodas reperiri,non per euidentiam rei, sed per aliquid extrinsecum, nimirum quia mihi constat Petrum esse verace,& id mihi ipsum affirmare. Et haec potius dicitur euidendia veritatis, quam rei. Tertium n

tandum, haec duo, aliquid esse verum, & aliquid esse credibile,seu probabile, inter se maxime dia' stant. Verum dicitur id, quod in se est, ut dicitur : credibile est, quod est dignum fide,sue sic verum, siue non. Hinc est, quod credibile, seu

probabile no conuertitur cum vero: immo mulista falsa sunt probabiliora veris. Qu're, probabile id dicitur, quod est dignum approbatione,& credulitate. Sicuti ergo aliud est esse verum, aliud esse credibile ; ira etiam aliud est esse euidenter verum,S aliud euidenter credibile. Euidenter verum est id, quod cognoscitur per aliquam euidentiam ex illis dictis: euidenter probabile,quod habet siissicientes caussas, & motiua , propter quae credi debeat: quibus motiuis L. . e. 11. abundat Christiana fides, ut postea dicemus: cuiusmodi sunt, prophetia , miracula, antiquitas, &c. Sunt autem haec motitia in duplici dis ferentia : quaedam extrinseca, Vt sunt, quae nunc recensuimus: quaedam vero intrinseca, ut pax

conin

312쪽

Liber Tertii. a F

conscientiae, gustus rerum spiritualium, ac Spiritus sancti internus motus. omnia motitia, ex se, no simi apta ad faciendam euidentiam

veritatis,sed credibilitatis solum, ut postea dic tur: quae euidentia in varijs hominibus potestellia maior, vel minor, prout magis,vel minus rationum vis percipitur : quam cu Daemones percipiant , non possunt non credere: sed quia nocessario credunt,eorum fides est quivoce fides. Quartum notandum, duplex lumen reperitur in homine Christianor alterum naturale, alterum fidei: inter quae maximum est discrimen. Nam lumen naturale, cum sit clarum, & valde

intensium, est per se sola caussa sussiciens, v scientiarum principia sint nobis euidentia; itavi non sit opus ad ea credenda aliquo motivorat vero lumen fidei est obscurum, & ideo non facit nobis euidentes articulos fidei,ita ut statim credantur, sine ullis caussis, de motiuis adiuuantibus: propterea dicimur videre per speculur in aenigmate. Et hinc est, quod fides non exclu- Seo. i. S. dit omne dubium: quod factum fuit ad nostru d. 13. q.v. meritum. Hinc etiam fit, cur fidelis non possit conuincere infidelem, quia non habet aliquam rationem a priore eorum,quae credit, sed solum signa quaedam : & rursus, quia lumen, quo ipse credi non potest transsundere in eum, qui non credit r sicut is qui bene videt, noli potest communicare suam vim videndi cum eo,qui parum

videt. Colligitur etiam ex dictis, eas res,quae ad F 'uiis 3 ifidem .

313쪽

a Introd. is Theolog.

fidem pertinent non posse bene intelligi, nisi

prius credantur: quia non determinatur intellectus ad eas cognoscendas, nisi per fidem. vinctum notandum,cum res nostrae fidei, & The logiae principia possint innotescere, tum per lumen fidei, tum per motiva & rationes extrinse-cas,quaerimus modo,an per ista possint esse, aut sint evidentia; & hoc, vel quantum ad euidentia veritatis, vel credibilitatis. Huic euidentiae triplicem possimus assignare gradum: unu,qui fuit in his, qui res diuinas immediate a Deo a . perusivi fuerunt sacri scriptores, & Apostoli:

allu,qui fuit in illis,qui vixerunt in prima Ecclesia,in quaerant motiva miraculo iv, & alia multa , quae nunc non sunt: tertium , qui reperitur in nobis, qui non habemus tam sortia motiva,

ut illi priores habuerunt: quamuis illa ea lenia nobis 'sinti usui. Sed peteret hoc loco quispiam, si fides solum ess cit ut quis credat, est enim lumen quo intellectus iuuatur ad crede lum, quo 2 modo potest etiam parere euidentiam, vel veri-P p . tatis, vel credibilitatis3 cum aliud esse debeat id, per quod credo, & id,quo id, quod a me creditur,est mihi aliqua ratione euidens: sicuti aliud

est id,quo aliquid opinor, & aliud id, per quod scis illud cadere sub opinionem. Responderia ire vera ista duo in exemplo allato sunt diuersa: Verum, cum lumen fidei sit participatio quaedam dii minis gloriar, non solum inclinat ad cre-' riri lini dendum, sed etiam res, quae sub fidςm cadunt illu-

314쪽

Liber Tertius. a I

illustrat, mredibiles iacit, mi statim dicania . Quare, lumen fidei tria nobis praestat: primum inclinat intellechum ad assentiendum : deinde facit, ut intellectus dissentiat rebus contrarijs fidei: postremo efficit euidentiam credibilitatis. Sed peteres, si lumen fidei habet hanc vim,

cur eam non eodem modo in omnibus exercet

Respondetur, id oriri ex eo, quod non omnes eodem pacto hoc lumine utuntur, nec ea adhibent,quae necessaria sunt ad hoc lumen excitandum : cuiusmodi est meditatio, & cogitatio e riim, quae fidem nostram faciunt credibilem . Adde etiam, quod lumen naturale per humanu

discursum, non per se, sed indirecte, redigit adactum istam euidentiam:& quo maius est istud

lumen, eo etiam maior potest esse euidentia , .

Quare, qui melius perciperet vim huius discursus ; in confirmationem nostrae religionis facta sunt miracula, quae a solo Deo fieri possunt; e go religio nostra est vera, maiorem haberet euidentiam, quam alius qui non ita perciperet. Et haec praenotasse volui: quid autem in re propinsita sentiendum sit, sequenti capite aperiania.

Uarsis conclusionibus restondetur ad quaestionem propositam de euidentia principiorum sacrae eologi . Cap. VII. QV A M vi s circa eas,quas hoc capite affer

mus conclusiones, variae sint scriptorum sententiae: tamen nos, tum tres praecipuos di-

315쪽

a 3 Introd. in Theolog.

cendi modos breuiter attingemus: quibus expositis, varijs conclusionibus nostram sententiam explanabimus. In hac igitur difficultate de principiorum Theologiar euidelia,qua quaeritur, an sint, aut aliqua ratione esse possint clara,quidam existimarunt hanc euidentiam haberi posse, & de facto secundum communem Dei moernationem in fidelibus reperiri:ex quo etiainferunt, Theologiam esse proprie & perfecte scientiam: in qua sententia speciatim fuit Hen- Seo. 3. d. ricus. Alij, neque de facto reperiri, neque ali-τε-q. z. quam euidentiam dari posse putarunt: quia de Dur q 3- ratione fidei est obscuritas. Alij, volunt fuisse' euidentiam in illis, quibus facta suit reuelatio: t existimauit Franciscus Mayro, quod alijs non placet. Alij demum, concedunt dari posse aliquam euidentiam; sed negant via ordinaria in fidelibus reperiri. Nos,quid sentiendum sit,

his conclusionibus breuiter decernimus. Prima conclusio: Ratio per quam fidelis omnia credit,est auctoritas diuina: hoc est, quia Deus diai xit: ita ut, haec sit ratio ultima, siue primu principium in religione Claristiana, in quod resoLuuntur omnia credibilia,& per quod omnia creduntur. Itaque non fides humana, non aliquis alius articulus, neq; Ecclesia, est ratio per quam principijs credimus,sed sola Dei dicentis auist

ritas . Verum amen est, quod Ecclesia ratione eorum, quibus non est facta immediate reuel

tio,ia habet tanquam principium proponens, G

316쪽

Liber Tertim. a

ne quo non crederetur: qua de re alias disputabitur fusius: nunc breuiter hanc conclusionem probabimus, quae hoc loco tanquam fundamentum, eorum quae statuenda sunt, a nobis ponitur . Probatur igitur hac unica ratione. Nam , si haec, quam diximus, non est: prima credendi ratio, vel est fides humana, ut aliqui volunt; de

hoc dici non potest; quia sequeretur Christianet fidei posse subesse falsum: Vel est ipse habitus

fidei, ut aliis placet; neque hoc est verum; quinniam, fides innititur auooritati alicuius dicentis, in quo differt ab opinione, & scientia ; ergo habebit pro medio aliqua aut 'ritatem et Tunc sic urgeo, haec auctoritas no 3 est auctoritas E clesiς, siue aliquis alius articulus, puta Ecclesiam

regi a Spiritu sancto,yt quibusdam placuit, qqQniam etiam ista cadunt sub fidem, debent aliquam ratione ita habere, qua credantur: restat igitur, ut nos credamus, quia Deus dixit, ut v Dot docet Scholasticorum opinio: quamuis, Vi diximus, necesse est, ut Ecclesia quae sin credenda proponat: in quam Ecclesiim fit fidei reso. lutio, ut in caussam proponentem . Secunda conclusio: Euidentia principiorum Theologiae ex parte luminis reuelantis, acetiam Dei dicentis , ex se, est multo maior, qu euidentia cuiuscunque scientiet: Hoc est, si stactemus lumen cui innituntur, de unde pendet veritas istorum

principiorum, possunt haec principia esse longe iratior quam quod humano cognoscitur lumia

317쪽

2yb Imrod in Theolog.

ne. Nam cum lumen intelle stus hun iani sic participatio quaedam naturalis, tu minis diuini; multis minus rem aliquam manifestare poterit, qua diuinum supernaturale. Itaque sicuti maior est euidentia luminis primorum principiorum,qua luminis cuiuscunque scientiae; ita longe maior, ex se,est euidentia luminis fidei, quani luminis humanae scientiae . Sed hac de re plura in serius libro quarto capite undecimo,cum de certitudine principiorum sacrae Theologiae susius a nobis disputabitur: cum eadem fere sit quaestio de certitudine, ac de euidentia alicuius habitus , Ascientiae. Tertia conclusio: Nullus fidelis,

ta ordinaria, habet euidentiam veritatis articuloruni fidei, nec in se, nec in alio, nec in via seuersali, nec in particulari. od nos non habeamus euidentiam veritatis in se, patet: quia non videmus,quae credimus: adde etiam, quod ista evidentia excluderet fidem, ut patet in beatis. QDd articilli non sint evidentes in alio, nimirum quia euidens est Deum eos reuelare , iuxta ea, qui in notandis diximus , patet: qu niam , via ordinaria, nemo habet hanc euidentiam, quod Deus dicat, seu revelet, sed id nobis est obscurum. Huc etiam facit,quod cum fidesd beat esse obscura, non fuit necessaria talis euidentiat. Unde colligitur TLeologia mi hon esse euidentem : quia euidentia habetur incipiis sed haec non sunt nobis euiden-,atet ex dictis: &M saulus ait, videmus

318쪽

Liber Tertius. a 1 r

pet speculum in oenigmate, igitur. Quarta conclusio: Non videtur impossibile , quod habe tur euidentia principioni in Theologiae, nonia in seipsis, sed per aliquid extrinsecum : ut si aliis

cui euidens ellat, Deum ea reuela Ile. Potest ita. que Deus alicui facere notum se reuelare, per quod fieret euidens articulorum veritas, non in ' hse, sed in alio,cu Deus mentiri nequeat.Etenim, Θ iasi id fieri non posset, esset ex eo, quia non posset esse euidens, Deum reuelare,& loqui absq; eius

uisione: sed hoc non obstat: quia, nutus propositionis, Deus est,habetur euidentia demonstrationis, & tamen Deus non videtur: ergo similia ter, haeί propositib, Deus haec reuelauit, poterit per aliquod medium ,M lumen esse euidens .

Quare, & si euidens esset Deum dicere, Chrustum esse Deum, re hominem , tamen hoc gu, videretur, sed elset obscurum, dc adhuc rem neret hic ratio fidei, cum euidentia testimonii. Quincta conclusio: De saeto, talis euidenticnon reperitur in nobis; neque in ijs, qui doctrinam reuelatam immediate a Deo acceperunt , fuisse arbitramur. De nobis res est manifesta, quia quisque experitur se talem euidentia non Phabere, ita ut clare videat Deum in se loquente.

De alijs, ut breuiter id nunc dicam , od alibi latius disputari debet, ideo id mihi persiadeo,

quia posita tali euidentia, eorum fides si fides cum tali euidentia esse potest,non fuisset magni meriti,quod tamensalsum est. videtur.: cum in

illis

319쪽

2. Cor. q.

Aug. ad simplic.

illis eiusmodi fierit fides, quae multum mer batur Sexta conclusio: Lumen fidei ex se,suaq; vi,essicit euidentiam credibilitatis in animis fidelium. Quoniam hoc donum,& a sacris literis, & a sanctis scriptoribus, vocatur lumen, dc lux : quare aliquam euidentiani & claritatem , instar luminis, debet producere: sed ut est pro batum, non efiicit euidentiam veritatis; efiiciet igitur euidentiam credibilitatis. Quare, licet intelimus hominis fidelis non videat per hoc lumen principia Theologiae esse euidenter vera; videt tamen esse euidenter credibilia. Propi rea de hoc lumine aliquado haec vaticinatus est Isaias: Surge, illuminare Ierusalem: quia venit lumen tuum,& gloria Domini super te orta est. Quia ecce teneorae operient terram, & caligo populos i super te autem orietur Dominus, &gloria eius in te videbitur . Et ambulabunt gemtes in hamine tuo,& reges in spledore ortus tui. Septima conclusio : Conueniens fuit, ut fideles

haberent aliquam euidentiam rerum reuelatarum. Nam cum Deus sua mysteria reuelauerit hominibus,quos rationis secerat participes, co-gritum sane fuit, ut suaviter adcredendum eos traduceret,ne Viderentur temere credere .: quod factu est,pr bendo aliquam eorum,quae reuolauit,euidentiam . Rationes autem quibus de-mbiistiatur haec euidentia, afferentur postea a nobis infinitiis libro quarto capite duodecimo , Circaea,qitie dicti sunt ciuetunt hoc locod di illi bit

320쪽

bitationes quaedam. Prima, multis in locis duuinae scripturae docetur in fidelibus esse euidentiam; ut cum dicitui,Omnis qui peccat non Vi- I.Ioan. dit eum, nec cognouit eum: Gustate & videte, Psal. 33 quam suauis est Dominus: Sicut audiuimus, si--ε7cut vidimus in ciuitate, &c. Haec & alia id genus loca, intelligenda sent de quadam euidem ria, quae habetur per gustum spiritualem, quam sentiunt viri pij, dc religiosi: vel etiam de euidentia credibilitatis, non autem de ea, quae habetur per discursum. Secunda dubitatio, euia denter demonstratur Deum esse, elle bonum, simplicem,& aeternum, at ista cadunt etiam sub

fidem ; igitur de his quς fidei sunt,haberi potest

euidentia. Haec ratio solum euincit harum rerum haberi euidentiam, prout per demonstrationem sciuntur: non autem, ut probantur ex

principijs reuelatis. Tertia dubitatio, lumen , theologicum maius est, quam lume fidei, quod est in idiota, ergo, licet in idiota non sit euidentia, tamen in Theologo esse debebit, ob maioris luminis vim . Ad hanc dubitationem respondentes,duo dicimus. Primum, lumen fidei esse longe persectius, qua lumen theologicum: primo ex parte caussae essicientis: quia illud est a solo Deo supernaturaliter, hoc vero ab homine naturaliter: deinde, quia theologicum pendet alumine fidei,& illud sapponit: postremo, illud est veluti habitus primorum principiorum, hoc vero est habitus conclusionum: at habitus principio-

SEARCH

MENU NAVIGATION