장음표시 사용
341쪽
nes, sicuti & nos iacimus: quo fit ut ista theol gia , non differat specie a nostra: & si est infusa, per accidens est infusa, cum possit alia via acquiri . Sed siue insundatur, siue acquiratur, nox sunt ibi duae theologiae,quia in eo, qui habet noinfunditur, vel acquiritur alia Theologia, sed ea quae acquisita fuit perficitur.
Explicatur doctrina diui Thoma, qua habetur in
articulo tertio, ac etiam non nulla dubitationes soluuntur. Cap. XLOPτiMA methodo sanctus Doctor in explicanda Theologiae natura utitur. Nam,cum
primum probasset, dari aliquam doctrinam rouelatam,& deinde,eius natura quaerendo,scie tiam esse docuisset ; optimo iure tertio loco inuestigat, an sit una scientia. Quoniam ubi d monstratum est aliquam doctrinam esse scientiam, sequitur necessario ut explicetur, an sit , Vna, an Vero plures. Siquidem aliquae dantur scientiae,quae in plures diuiduntur partes, Ut patet de Mathematica, quae in multas secatur species. Quaerit ergo diuus Thomas in articulo tertio, An sacra doctrina sit una scientia. In quo titulo sunt duo termini notandi, scilicet doctriana,& y na . Doctrina, supponit pro tota theologica scientia: una, supponit pro unitate specifica,& specialissima, ut dominus Caietanus ait Ut sit sensus, an Theqlogia sit una scientia spe-
342쪽
He ex parte unius obiecti specifici. Itaque non est hoc loco quςstio de unitate ex parte habitus; an sit simplex habitus,an vero plures,ex quibus, Propter aliquem ordinem, fiat unus. Ex hoc arriculo colliguntur hae conclusiones: Prima, sacra doctrina est una scientia: quae conclusio sic probatur. Primo, quia in libro Sapientiae capi- re decimo, de ea fit mentio, quasi de una scien- tia; cum dicitur : Dedit illi scientiam sane orsi. Secundo, ea doctrina quae habet unam rationesorinale sui obiecti,est una; quia potentiae & habitus per obiecta formalia distinguuntur, &ab eisdem unitatem sumunt, ut visus a colore: sed sacra doctrina habet unicam rationem sorm lem et quia omnia sub hac una ratione sermali, prout a Deo reuelata sunt,cognoscit, ergo. Secunda conclusio : Theologia non agit qualiter de Deo, & de creaturis; sed principaliter de Deo, & de creaturis ut ad Deum, tanquam ad principium & finem, reducuntur. Tertia conclusio: Cum facta doctrina si similitudo quaedam & impressio diuinae scientiae, quae est simplex & una rerum omnium, ad omnia potest se extendere, considerando omnia sub quadam iatione sermali uniuersaliore: sicuti sensus communis considerat obiecta aliorum sensuum . Et haec sunt quae beatus Doctor in hoc articulo docet: ad quorum declarationem duae dubitatio nes explicandae nobis sunt . . Prima dubitatio, diuus Thomas assignans rationem sermalem , .
343쪽
Theologiae, ait esse, reuelabile; sicuti ratio se
malis visus , est coloratum : verum hoc simile midetur salsum: quoniam non eodem modo se habet reuelatio ad Theologiam, scuti color ad visem: quia color ratione visus,est qui videtur: at vero in Theologi reuelatio, non est quae tractatur ; sed Deus ipse, ut articulo septimo doc tur, igitur. Huic dubitationi respondet dominus Caietanus dicendo, in qualibet scientia nos posse duo animaduertere: alterum, est res, quae primo terminat actum scientiae: alterum , est modus cognoscendi rem illam. Explico, id dicitur terminare primo actum scientiae, vel pote tiae, quod primo in scientia attingitur:vt in physicis per speculationem attingitur ens, vel co pus mobile. Modus vero cognoscendi, est ratio quaedam, quae se tenet ex parte intellectus; qui alio modo rem apprehendit, quam in se est: &ita rem singularem apprehendit uniuersaliter: α hic modus alius est in Physica, alius in Metaphysica, alius in Mathematica, secundum di uersas abstractiones. Illud quod primo consideratur,appellat dominus Caietanus ratione formalem quid litatiuam, & rationem obiecti
ut res est: modum vero, quo cognoscitur, ratio
nem sermalem sub qua, vel rationem formalem rei, ut est scibilis . Hac praemissa distincti . ne, dicix unam scienti m distingui ab alia petrationem utriusque, scilicet per rationem obiecti formalis, & obiecti scibilis: sed tamen ma
344쪽
gis per rationem obiecti, ut est scibile: & haec ratio in Theologia, est reuelatio, a qua, unita tem,& distinctionem habet. Diuus ergo Thomas non magis unam, quam alteram rationem
sumpsit, cum utraque unitatem, & distinctione tribuat. Adde etiam , quod non dum egerat de ratione obiecti, ut res est ; quod est Deus, ut is Deus, de qua agit in articulo septimo. Unde colligitur nullam esse in diuo Thoma aequivocationem, quod aliter sumatur ratio sormalis in exemplo de uisu,aliter uero in ipsa propositione quam probat. Secunda dubitatio, non uidetur veru, quod diuus Thomas astirmat,ideo Theologiam esse diuersam scientiam, quia est reuel ta: nam si Deus reuelaret alicui Geometriam, non esset ista scientia distincta specie a Geometria acquisita: sicliti scientia per inuentionem non differt ab ea,quae a magistro traditur. Respondetur, duobus modis diuinum lumen, siue reuelatio potest se habere ad conclusones alicuius scientiet: altero modo essective tantum, pr ducendo cognitionem illam; non secus, ac se habet lumen naturale in scientijs naturalibus:&hoc modo non facit diuersitatem scientiae. Altero uero modo, tanquam medium assentiendi,
ita ut sit ratio per quam aliquid sciatur; & hac ratione lumen reuelatum parit distinctionem scientiar: & hoc reperitur in Theologia, non autem in illa Geometria reuelata, in qua conclusiones non scirentur per lumen, tanquam per
345쪽
medium,sed per suas caussas. At uero in Theologia, reuelatio est medium ultimum assentiendi ; quia assensimus conclusionibus propter articulos ; articulis uero,quia a Deo reuelati sunt .
atrare, cum reuelatio mutet medium cognoscendi, est etiam caussa distinctionis scientiae. Et haec ad explicationem huius articuli dixisi uolui. Nunc, quoniam hanc totam materiam latius explicaturi sumus quid alij de hac re senserint paucis exponamus. Tractant hanc quaestionem Scholastici in prologo sententiarum: Albertus q. I .art. 3 . Ioannes de Bassetis q. 6. C preolus q. 3.Gregorius q. .art. 2. Herueus q. F. Ocanus q. 3. principali, Gabriel q. 8. Henricusari. ,.q. a. ex quibus, alij dicunt esse unam similicem scientiam alij uero docent non esse una cientiam, sed plures, ut postea planius explic bitur . Durandus aiate quaestione prima,& quarta tres habitus Theologiae assignat: quorum primus est, quo assentimus articulis fidei: secundus quo res fidei defenduntur: tertius,quo praetice ex principijs reuelatis conclusones deducuntur: asseritq; hos habitus habere diuersa obiecta, & diuersa media . Primus habitus distinguitur ab alijs, quia est insusus : secundus a tertio,quia per secundum habitum declarantur,& probatur articuli, qui ratione huius habitus, isse habent, ut conclusiones: tettius uero accipit articulos tanquam principia ex illis conclusioncs deducit. At vero Godostedus quodlib. s.
346쪽
q.i .ait Theologiam esse duplicem: alteram practicam, alteram speculatiuam. Dominus Caietatius super hoc articulo tria hac de re doce . . Primum, unitatem scientiar, si de humanis i quamur , sumendam esse ab abstractione a m teria.& quia tres sani abstractiones, una a materia singulari,altera a materia sensibili, tertia ab omni materia,ideo datur tres scientiae, Physica, quae considerat res sensibiles abstractas a materia singulari, Mathematica, quae considerat res quantas non sensibiles, & Metaphysica, quae res sine ulla materia speculatur. A uaria ergo abstra stione semitur scientiarum unitas. inaedoctrina sic explicatur. In obiecto scientiae triata, considerantur: primum, ratio sor malis rei, ut res est,exempli caussa, substantia, ut substantia, corpus, ut corPus: alteru ratio formalis rei, qua res illa cognoscitur, ut in physicis, corpus, uel ens,ut mobile; quae ratio se tenet ex parte obiecti: tertium ratio sub qua res obijcitur intellectui, utputa, quatenus uniuersalis,& abstracta ab hac, uel illa materia. Quare, cum per hanc rationem res sint scibiles, ab hac etiam ratione scientia suam unitatem habet. Et quoniam inhumanis scientijs triplex est abstractio, triplex quoque erit humana scientia. Ait secundo loco, reuelationem in Theologia se habere scuti se habet abstractio in humanis r & ideo, ut haec
dat unitatem scientiae, ita & reuelatio: quare
347쪽
tia. Nam sicuti abstractio est ratio ob quam res de quibus humana habetur scientia, obij cimitur intellectui; ita reuelatio est ratio per quam intellectui obij ciuntur res cliuiuae. .are, icut in Metaphysica est una abstractio secundum speciem,S proinde una est scientia specifica;ita, quia in Theologia una est ratio reuelationis, ipsa quoque erit una scientia specie. Tertio loco ait, habitum huius scientiae esse unum, & simplicem: ut clarius sequenti capite explicabitur. Ponuntur nonnulla fundamenta ad explicandam quaestionem de unitate Theologia. Cap. XII.
AD explicandam hanc quaestionem de unitate Theologiae oportet aliqua, non sine utilitate & necessitate, ex ijs quae docentur in
philosophia repetere, quae quibusdam notandis explicabuntur. Notandum igitur in primis est, id esse unum, quod est indiuisum a se, & diuisum a quocunque alio; & unitatem, secondum quam aliquid dicitur unum , esse indiuisionem a se,& diuisionem a quocunque alio. Est autem unitas triplex: prima generica, in qua multae species inter se differentes conueniunt, ob quam
unitatem diciantur unum genere:quomodo brutum & rationale sunt unum genere in animali. Secunda,est unitas specifica, in qua, quae num
ro sunt diuersa, conueniunt: ut singuli homines
348쪽
nes in una natura humana, quae est una specio . ' Tertia, est unitas numerica, secundum quam , quodcunque individuum dicitur Vnum . cum totidem modis aliqua inter se differant, i iidem etiam modis aliqua dicentur plura et nimirum, numero, specie, & genere. Notandum
secundum, Vnitas aliter sumitur in substantijs, aliter vero in habitibus & scientijs : in substatijssumitur ab eo, quod est in re, & a definitione rei: in habitibus vero, si loquamur de numerica, sumitur ab vilitate subiecti,in quo habitus reperitur: quo fit ut tot sint numero Theologiae, quot sunt Theologi. Si vero loquamur de specifica, vel generica, hae unitates sumuntur ab obiecto, circa quod habitus & scientiae versantur , & quod cognoscunt: & ideo, si obiectum est unum specie,scientia etiam erit una specie, si
vero est unum genere, scientia etiam erit una genere. Priorem ergo unitatem, videlicet numericam, habet scientia, prout quoddam accidens est, a subiecto: quia accidens, ut sic, a subiecto habet quod sit unum numero: posteriores autevnitates habet, ut est tale accidens, quod in ali. qua re externa cognoscenda versatur. Et hinc est,quod scientiς definiuntur per obiecta,&per fines, cum ab his sumant unitatem, & essentia suam, ut talia accidentia sunt. Notandum tertium , duobus modis aliqua scientia potest diciunae altero quidem ratione habitus, cum habitus est una simplex qualitas: altero vero, quod
349쪽
sit una per aggregationem ,& per ordinem ad unum n nem, & ad unum obiectum; licet sita. multiplex ratione habitus, si non sit una simplex qualitas. Quare, quaestio haec de unitate Theologiae, intelligi potest,&de unitate numerica, Mde unitate ex parte obiecti, & de unitate ex parte habitus, an scilicet sit una simplex qualitas.
Ceterum, quod attinet ad unitatem numerica , constat apud omnes, tot esse numero Theol
gias, quot sunt qui tali habitu sunt praediti , sed
dubium est,an sit una specie, vel genere,& an sit unus simplex habitus, an vero multiplex. Ed . quod attinet ad hanc partem sunt duae inter se contrariae sententiae. Nam quidam existimant scientias esse simplices qualitates, quae sententia his dictis explicatur. Primum , Theologia , vel scientia uniuerse sumpta, est simplex qualitas,& habitus. Secundum,hic habitus produciatur per primam demonstrationem, quae fit in scientia. Tertium,aliae demonstrationes sequentes non producunt nouum habitum, sed solum extendunt, & augent illum priorem per prima demonstrationem productum. Nam, licet per primum habitum ita asticiatur intellectus, v possit assentiri omnibus conclusionibus , quae sunt in illa scientia; tamen, quia ultra hunc habitum necessariae sunt species intelligibiles 'rdinatae ad unum obiectum formaleviuς habentur per demonstrationes sequentes; ideo non potest intellectus per habitum illum assentiri alijs
350쪽
conclusionibus,nisi fiant aliae demonstrationes, quibus quodammodo ille habitus redigatur adactum. Hanc doctrinam quidam clarius explicantes dicunt, ad intelligendum duo esse neces.saria: primum requiruntur species intelligibiales ordinatae ad unum obiectum formale: deinde, aliqua qualitas, qua his speciebus aliquis recte utatur ad intelligendum sine errore. Et haec est una scientia specie quando versatur circa mnum obiectum specie in ratione scibilis. Et quia qu libet scientia totalis habet unum obiectum specie, propterea totalis scientia est una , specie. Itaque qui habet habitum unius co
clusionis physica est dispositus ad hoc, ut possitassentiri omnibus conclusionibus phy sicis; quia
ille habitus versatur circa res eandem rationem scibilem habentes. Quartum, per demonstrationes sequentes primus habitus non perficitur intrinsece, sed extrinsece . Quinctum, habitus scientiς per primam demostrationem est intrinsece perfectus. His itaque dictis,prima explicata sit sententia. Alij vero putant singulas demonstrationes generare singulos habitus,& per
unam demonstrationem totam scientiam non
esse perfecte acquisitam, sed per singulas demo strationes,quae in scientia fiunt perfecte acquiri. Ex quibus colligere licet, eos qui sunt in priore sententia affirmare scientias esse simplices qualitates,qui vero sunt in posteriore contra, non
