Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Introd. in Theolog.

cipiorum ex Aristotele,est quid praestantius,qua

habitus conclusionum agitur. Deinde,dicimus lumen theologicum elle quidem maius, & peri sectius, quia est coniunctum cum lumine fidei,& licet habeat maiorem quandam euidentiam credibilitatis, ac etiam plures conclusiones in principijs videat: tamen semper habet obscuritatem, cum etiam theologus videat per speculum in aenigmate. Quarta dubitatio, habitus theologiae manebit in patria , ergo non habet obscuritatem, sed euidentiam: consecutio est

manifesta: quia in patria, quod est obscurum, scuti est fides non manet. Quid de hac re sentiendum sit, dicam infra capite decimo,ubi plene propositae satisfiet dubitationi. , Explicatur ac refellitur opinio quadam de subaltem natione Theologia. Cap. VIII

VM multa, & non satis clare,& fortasse nuad mentem sancti Doctoris, a domino Caietano de subalternatione nostrς Theologiae sub Theologia beatorum , super hoc artichilo disputentur; operae pretium est. duximus, illa planius exponere,ut & quod nos dictivi sumus, &meritas ipsa percipiatur melius. Quae igitur a docto viro hic disputantur, ad tria carita reum

cari possunt. Primum caput, quo astirmat nostram Theologiam esse persecte subalternata Theologiae beatorum,quod sic explanat. Scien-

322쪽

Liber Tertii. a X s

tia discursiua in hoc consistis, ut sit cognitio ali cuius rei manifesta,sed per aliud principium: ac si clare diceres, est cognitio conclusionis habita

per cognitionem claram alicuius principi j noti. Hoc autem bifariam contingere potest : Uno modo, quando illud principium notum cognosci. tur in illa scientia,in qua cognoscitur conclusio: ut accidit in Geometria, quae cognoscit conclusiones per sita principia propria: altero modo, quando illud euidens principium notum est in alia scientia, qua ratione Perspectiva cognoscit conclusiones suas per principia nota in Geomen

tria. Ex hac conclusonum cognoscendarit m varietate oritur duplex scientia, altera subalter nans, altera subalternata: illa reducit suas conclusiones ad sua principia per se nota, propria: haec vero ad principia per se nota, sed non sua, neque nota sibi. Itaque subalternans ex principijs proprijs & eer se notis procedit ad probandas luas conclusiones: ex quibus conclusioni-.bus, subalternata, tanquam ex quibusdam principijs deducit alias particulares conclusiones ;ita ut conclusiones superioris, sint principia inferioris scientiar. Ex hac doctrina tria inferuntur : Primum, cum cognitio conclusionis eatenus sit scientia, quatenus cotinetur in principio per se noto,& ex illo deducitur,fit, ut nunquam scientia subalternata dicatur scientia persecta, quousque coniungatur cum subalternante: quiacu principia subal rernatae fiat conclusiones tu

alte

323쪽

Intro in Theolog.

alternantis, nunquam habebit principia nota, nisi cum illa coniungatur. Opus est igitur, ut subalternata cum subalternante copuletur,s debet esse perfecta scientia. Alterum est,quod ista principia seientiae inferioris duobus modis possunt esse cognita: altero quidem per demonstrationem,per habitum scientiae subalternantis ; &hic est modus per se cognoscendi huiusmodi principia: altero vero per fidem,seu opinionem accipiendo illa a superiore scientia: & hic in dus cognoscendi talia principia est pet accidens,

cum de illis possit haberi scientia. Quo fit, ut

subalternara possit esse simul cum subalternante, immo debeat esse, ratione cognitionis propriae principiorum: ratione vero cognitionis impropriae, non ita: quia non habet fidem, sed demonstrationem , qua adueniente tollitur fides. Tertium quod insertur, est, ad scientiam subauternatam id latum esse necessarium,ut sua principia sint nota in alia scientia ; quod autem demonstrentur, id esse per accidens,& ratione materi , quatenus scilicet demostrari possunt: quods non possent, S tamen essent nota in superiore

scietia, adhuc remaneret subalternationis ratio.

Vt ecce, si Geometria non esset discursu a, sed omnes suas propositiones per se notas haberet, adhuc Perspectiva esset subalternata Geometriae . Et haec de primo capit . Secundum caput,in quo varie diuidit Theologiam. Theologia duplex est: una est Theologia secundum se,

alter

324쪽

altera secundum nos: Theologia secundum se est illa secundum quam Deus cognoscitur,quantum cognosci potest: & haec,est scientia Dei infinita,secundum quam ipse seipsum persecte cognoscit: quo pacto a nullo alio cognoscitur,cum nemo sit,qui Deum c5prehendere possit. The logia vero secundum nos, siue nostra, est participata cognitio Dei, quae reperitur in creaturis:& haec est duplex,altera beatorum,altera viatorum : Illa est 1cientia beatifica, quam habent beati, & speciatim articulorum fidei, quos clare vident in essentia diuina: haec est cognitio comclusionum derivatarum ex articulis ndei, quam

cognitionem nos viatores habemus. Haec rursus duplex est; altera est secundum se, qtiar a strahit ab hoc. quod principia sint, vel clare, vel

. obscure cognita: altera est in viatore, quatenus

procedit ex principijs per fidem cognitis. Itaq;

ex sententia domini Caietani quattuor sunt Theologiae: prima Dei, secunda beatorum, te tia theologia nostra in se, quarta eadem theologia , ut est in nobis. Ait etiam Theologiam n stram, secundum se, esse veram scientiam, cum . sit cognitio conclusionum ex principi js. Assi mat etiam, esse vere subalternatam: cum ipsius principia nota sint in scientia beatorum : non ,

quod in ea demonstrentur: quia, ut dictum est, accidit principiis alicuius scientiae,quod demostrari possint. Vt autem est in nobis,est imperis. ω scientia; cum procedat ex obscuris: est ta-R me

325쪽

us 8 Introd. in Theolog.

naen persecte subalternata, cum eius principi nota sint in theologia beatorum. Denique ait, horum principiorum, per se,esse scientiam be tam : quia scientia beata potest esse cum scientia conclusionum: fides vero est habitus per accidens , ut est dictum in secundo corollario: quo fit ut Theologia,quae est in nobis, sub hac rati

ne, non sit copulata cu Theologia beatorum. In tertio capite conatur dominus Caietanus ostendere tres Theologias,eas nimirum, quae sunt in creaturis,habere tria obiecta diuersa, quod omnino necessarium est ad ostedendum esse varias scientias,& vna subalternari alteri. Ait ergo Deuciare visum este obiectum Theologiae beatoru, Deum obscure visum esse obiectum Theologiae nostrae, ut in nobis est;Deum deniq; reuelatum, abstrahendo ab obscuro & claro, esse obiectum Theologiae nostrae secundum se consideratae. Et licet in omnibus his Theologijs ratio formalis ex parte rei, vel ratio quae attingitur in obiecto, sit Deus,ut Deus: tamen ratio tormalis sub qua,

est diuersa: quia sunt diuersa lumina, sub quibus idem obiectum formale cognoscitur:& h cratio susticit ad distinguendas has scientias, siue has tres Theologias. Et haec ex domino Cai tano. Haec, quae a viro docto disputata sunt, si quis vellet, hunc in modum labe ctare posset. Primum, distinctio illa Theologiae nostrae sec

dum se,& ut est in nobis,non videtur vera: nam

Theologia secundum se, vel procedit ex princ,

326쪽

Liber Tertim. as s

pijs notis secundum se, vel non, sed abstrahita

noto, &obscuro: si primum dixeris, iam non habebis Deum pro obiecto sub lumine abstrahente a claro & reuelato; sed potius obiectum erit Deus clare cognitus: Si vero ex principijs abstrahentibus ab utroque lumine , sequitu Theologiam secundum se consideratam noria esse scientiam persectam ; quia cum abstrahata cognitione clara, abstrahet etiam a scientia perfecta. Rursus,sequeretur hanc Theologiam esse cognitionem quandam superiorem Theologia beatorum, & nostra: quia illi habent scietiam conclusionum claram, & nos obscuram .

re ista Theologia,ut est in nobis, latius pateret, si ab utroque lumine abstraheret. Item, sequeretur Theologiam nostram imperfectam non posse dici scientiam: quia non esset subaurernata scientiae beatoru, qtiae est cognitio primcipiorum. Quod si dominus Caietanus dic rei,Theologiam nostram secundum se, esse es, quam habent beati de conclusionibus, veru diceret, & hoc nos supra diximus, cum docuimus Theologiam secundum se esse scientiam, cum beati conclusiones sciant, & euidentiam principiorum habeant: sed tunc, Theologia si cundum se, non haberet pro obiecto Deum sub lumine abstrahente a claro, Sc obscuro; sed potius Deum clare visum. Rursus,contra eandem Theologiam secundum se consideratam, ita urgeres. Si obiectium huius Theologiae est Deus,

327쪽

a is o Introd. in Theolog.

abstrahit a lumine claro, &obscuro, Theologia consideraret omnia, quae sub isto lumine continentur, cum haec sit eius adaequata ratio: & ita consideraret omnia, quς vel clare, vel obscure cognoscuntur, ac proinde tractaret etiam articulos, quod est falsum. Postremo, talis distinctio, videtur conficta prςter mentem

diui Thomae,qui non loquitur de Theologia secundum se, sed de ea quae est in nobis, & ut est in nobis. Quare, qui vult distinguere Theologiam secundum se, & ut est in nobis, sic debet Theologari. Theologia secundum se, & quae

est persecta scientia,est cognitio conclusionum, quae reperitur in beatis : & distinguitur a scientia beatorum , cum sit tantam cognitio conclusionum articulorum fidei ε, cuius obiectum, est Deus clare visus, mediante lumine principiorum claro,& perfecto. Verum, ut postea latius dicam, non propterea videtur esse alia Theologia a nostra, sicuti cognitio *onclusionum, &principiorum, quae licet duae sint cognitiones ;tamen unam faciunt scientiam. Quod autem spectat ad id, quod dominus Caietanus de vera subalternatione ait,sequenti capite dicemus.

vivi de subasternatione Theologiae sentiendum sit. Cap. IX.

VT quid de sub alternatione nostrae Theologiae ad Theologiam beatorum sentie dum sit, plane explicemus, nonnulla notanda nobis

328쪽

nobis praemittenda sunt. Primum, ex ijs , quae docentur in Logica,notandum est,quattuor esse conditiones, quae ad veram & perfectam subalternationem sunt necessariae,quamuis a quibusdam solum tres numerentur. Prima conditio, ut subalternatae subiectum contineatur subsubiecto subalternantis, cum aliqua additione, aqua contrahatur: Ut in Perspectiva,linea,prout rub visum cadit: quam lineam Geometria sine ulla contractione considera . . Itaque stabalte nans & subalternata diuersa habent obiecta,sed tame ita diuersa, ut unum contineatur sub alio.

Secunda conditio, illa differentia, qtiae superadditur, debet este alteriuueneris a subiecto, cui additur: ob qua a caussam scientia despecto non est diuersa a scientia de genere, sed ambae unam persectam conficium scientiam. Tertia, ista differentia non debet fluere ab ipso subiecto,cui additur: alias enim scientia de passionibus,seu proprietatibus alicuius speciei, censer tur subalternata scientiae de subiecto, a quo illa passio fluit; quod est falsum, cum istae duae notitiae unam & eandem scientiam constituantia.

arta, scientia subalternans debet probare principia stibalternatae; ita ut de illis demostret propter quid sint. Exempli gratia, Perspectivus supponit lineas parallelas non concurrere, quod principium demonstrat Geometra; quo supposito, rationem reddit, cur si a longe spectentur, ii videantur aequaliter distare . Et hae sunt R s com

q. s.

329쪽

assa , Intro in Theolog.

Alber. I. conditiones, quae ad persectam subalternati

PQλς 13 . nem necessariae putantur. Secundum notandum,tria subalternationis genera, si uniuerse loquamur,assignari possunt: unum ratione finis, cum finis unius artis inserioris dirigitur ab arte Arist. li.1 superiore: quo modo ars quae conncit fi na,di- Exh-ς- - rigitur ab equestri, a qua docetur cuiusmodisraena esse debeant. Ad quam subalternationena requiritur, ut utraque ars sit activa: quia si superior esset speculativa, non esset vera stibalternatio: & ita militaris ars non est subalternata scientiae speculatiuae. Alterum ratione principiorum, cum inferioris scientiae principia probantur a priori inscientia superiore. Tertium, ratione obiecti,4 in hoc genere, cum adsunt allatae cωditiones, persecta constituitur subalternationis ratio. Unde colligere licet, luplicem esse subalternationem: alteram persectam, quae habet . conditiones iam dictas: alteram imperfectam , qtiae est, vel ratione directionis quantum ad sinem, vel ratione probationis principiorum,quomodo omnes scienticae humanae subalternantur Metaphysicae,quae omnium scientiarum princia pia probat': vel etiam ratione euidentiae, cum . est una & eadem scientia,sed in uno est obscura, in alio vero clara: ut Geometria in magistro, Min discipulo, cui non essent declarata principiar in quo esset Geometria imperfecta, & obscura fide humana fundata: quo modo nostra The

logia dici potest substernata Theologiae beat

Iunia

330쪽

. Liber Tertim . ac I

rum, cum utriusq; Theologiae eadem sint principia , eaedem conclusiones, de eadem formalis ratio: sed in beatis est clara,in nobis vero obscara . Vel denique imperfecta subalternatio esse potest, ratione perfectionis, ut ea scientia dicatur subalternans, quae est persectior, ad quam,

aliae aliquo modo ordinantur. Tertium notandum , ex doctrina diui Augustini, in beatis duplex est cognitio: altera qui se dicitur vespertina, per qua cognoscunt res secundum proprias species,altera matutina, qua cognoscunt essentiam diuinam,& in ea tanquam in limpidissimo sp culo unico intuitu, sine ullo discursu, & variet te vident creaturas ; in qua cognitione vita be ta sita est: quae scientia est eminentissima, per quam principia Sc conclusiones simul cernutur. Cognitio mespertina duplex est, altera natur iis, per quam cognoscuntur principia quaedam , ex quibus conclusiones colliguntur: quae in beatis permanet, sicut notitia naturalis permansit is in daemonibus: ad quam reduceres eam scie tiam,quae in hac vita acquiritur, dc in alia pers uerabit. Altera est notitia rerum omnium secundum proprias species quam, ut aliqui volunt, Deus infundit omnibus beatis,sicuti Adamo,&Salomoni infudit: quam aliqui non putant pinnendam esse . .,Verum,quidquid de hac re sit, beati lumine gloriae illustrati de corroborati,c gnoscunt quaedam principia supernaturalia in Deo, illis conclusiones deducunt,quas per

Lib. . super Gen. ad lit. c.

SEARCH

MENU NAVIGATION