Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

a 64. Introd. in Theolog.

Proprias species cognoscant ,

essentia diuina; qμψ' creaturas

332쪽

Liber Tertim. a s s

bonitas, & prouidentia diuina non viderentur, nisi etiam creaturae,ut in Deo existunt, cernerentur. Qiis fit, ut scientia beata, non sit alterius obiecti, quam nostra Theologia. Etenim beatus , per scientiam beatam cognoscit conclusi nes nostrae Theologiae, quod etiam Caietanus fateri debet, ut in materia de videndo Deo latius demonstrabitur. Nam, cum ad beatitudinem pertineat clara notitia eorum, quae hic per fidem credimns, cum in articulis no solum quae ad diuinam naturam pertinent, ut Deum es

unum, omnipotentem, materiae expertem, &C.

sed etiam , quae ad creaturas, ut Christum esse passium, mortuum, sepultum,& huius generis alia,profecto fatendum est, ista etiam per visi neiri beatam in Deo videri: Alias enim, beatus

solum ea cerneret,quae ad unum,Vel alterum a ticulum pertinerent. Quare dicendum est,sciemtiam beatificam continere etiam creaturarum

cognitionem,ut sunt in essentia diuina. Postr mo notandum est, de hac difficultate suisse varias sententias. Aliqui enim existimarunt Theologiam nostram non esse persecte subalternat Theologiae beatorum; & est communior scribentium sententia ; & speciatim AEgi iij, Scoti,M Durandi. Alij vero,inter quos Capreolus,re dominus Caietanus, contra sentiunt,& putantia esse opinionem diui Thomae. Nos his cones

sionibus huic difficultati breuiter respondemus. Prima conclusio: Theologia nostra non est

333쪽

acs Introd. in Theolog.

re,& persecte subalternata Theologiae beatoru. Primu, scientia subalternata debet nabere obi istum distinctum a subalternante: at istae duae Theologiae habent formaliter idem obiectum , ut diximus, & postea clarius docebitur, ergo. Vnde errat Capreolus dicendo,ideo subalternari,quia habent obiecta distinista,scilicet clarum,& obscurum, cum ista conditio non sit ita intrinseca, ut iaciat distinctionem ad stibalteria

tionem necessariam. Deinde, scientiae quarum altera est subalternans, altera stibalternata, tr ctant conclusiones diuersas , ut patet in Geom

tria,& Perspectiva: sed hae duς Theologiae considerant easdem conclusiones: non erit igitur vere & proprie inter eas subalternatio. Praet

rea, sebalternas probat principia subalternatae , ob quam causiam priuatim ponitur substernatio unius scientiae ad alia, quia una recipit principia probata ab alia : at Theologia beatorum non probat per aliquam demonstrationem, &caussam articulos fidei,quae sunt principia Theologiae nostrae; non igitur erit inter eas vera su alternatio. Neque videtur valere hoc refugiu,

si dixeris per accidens est,quod principia dem6-

strentur, quia si subalternans noturooaret illa principia,respectu illorum non esset scientia,sed nabitus principiorum, siue intellectus: intellectus autem, non facit subalternationem. Adde etiam, quod nunquam diuus Thomas dixit esse

proprie subalternatam, sed esse inferiorem, α

334쪽

Liber Tertim. asy

participationem quandam Theologiae beatoru. Secunda conclusio: Theologia beatorum non est proprie superalternata, secundum conditiones allatas Theologiae diuinae. Quoniam hae suae theologiae no habet diuersa obiecta, nec diuersas rationes sor males. Tertia conclusio: nostra Theologia potest aliquo modo dici subalternata Theologiae Dei ,& beatorum, ob has

caussas. Primum, ratione finis e quia nostrae Theologiae cognitio ordinatur ad claram visionem Dei. Deinde, ratione scientis, seu ratione cognitionis principiorum : cum nostra cognitio tandem resoluatur in claram coonitionem bea-

torum: qui se habent tanquam testes oculati, ad eam cognitionem, quae habetur ex auditu e Huc facit illa diuinae scripturae sententia qua dicitur,Nos esse tanquam discipulos Dei: Christus ea nobis manifestauit, quae ipse accepit a Patre. Et ideo Angelicus Doctor hanc subalter- q6.34. de nationem explicauit exemplo a discipuli & magistri doctrina sumpto. Postremo, potest dici subalternata ratione perfectionis, mi sequenti conclusione dicam. Vltima conclusio: Cognitio beatifica est scientia eminenter subalternans, respectu cuiuscunque scientiae naturaliter acquisitae. Nam.omnia omnium scientiaru principia in tali scientia habent rationem superiorem, &manifestiorem , tanquam in suprema scientiata . lAtque de substernatione hactenus.

335쪽

aσδ Introd. in Theolog.

- habitus Theologiae maneat in patri . p. X, OVONIAM 'Nero non semel superius dixia laus,nostram Theologiam eiusdem esse rationisdum ea, quam beati habent ; posset nunc aliquis a nobis illud requirere, an haec nostrata, post hanc vitam sit permansera in patria: ideo hac de re, breuiter tamen, cum haec disputatio non multum emolumenti afferat, in praesentia agemus. Fuerunt autem circa hanc difficult tem duae oppositae doctorum sententiae. Quida animaduertentes huius doctrinς,ut in nobis est, obscuritatem,velim persectionem,existimarunt non manere in patria, cum ibi nihil obscurum& imperseistum sit suturum . ita sensit,quidam modernus diui Thomae interpres in hunc arti- In I.Cori culum:qui in suam sententiam citat Theophilat i ctum,& Capreolum: assirmat tamen cotrariamtihi ' ' ' opinionem esse probabilem. Eandem sententiam libenter amplecterentur,ac amplecti deberent ij,qui dicerent Theologiam non esse scientiam, sed fidem,vel opinionem. Alij vero considerantes obscuritatem &im persectionem non esse intrinsecam huic scientiae contra existim runta . Hanc sententiam secutus est Franciscus Lib.rr.de Victoria, Melchior Cano,&quidam alij:quam 1ος- u ς- nos probabiliorem esse existimamus. At Ver

' dominus Caietanus in hac dissicultate varius

fuit is .

336쪽

Liber Tertim. a sy

suit. Nam,licet aliquando dixisset permanere; tamen exponens illa verba diui Pauli, Cum ve- I.Cor. IInerit quod persectum est, euacirabitur quod ex .

parte est,sententiam mutauit . . Vt autem quid sentiendum sit aperiamus,notandum est primo,

hanc difficultatem non este propria huius scientiae & habitus, sed etiam idem solere quaeri de alijs habitibus scientiarum & virtutum: cum in aliis etiam possit aliquid impersectionis notari.

Causia autem cur aliquis habitus maneat in patria, duplex est: altera, ut ibi exerceatur, sicuti

in via exercetur: quam ob rem caritatis,religionis, & aliarum similium virtutum habitus manebunt : altera,ad ornatum,& ad persectionem; quo modo manebit habitus temperantiae, & fortitudinis,sine ullo actu. Notandum deinde est,mnde tota huius dubitationis resolutio, ni sallor, pendet, si nostra Theologia haberet pro ratione sermali auctoritatem diuinam, ita ut per eam solam crederet, & sola auctoritas dicentis esset ratio assentiendi conclusionibus,& non ratio illa, quae se tenet ex parte obieecti, nimirum Deus, ut Deus est, ut postea dicetur; tunc prinsecto cessare deberet in patria, sicuti & fides, spes cessant: quia quod videtur,& habetur, non Rom. g. creditur, nec speratur. Cum itaque ratio perquam probantur conclusiones sit ipsa diuinitas, Ni infra docebitur, quae ratio perseuerabit etiain alia vita, profecto etiam habitus Theologiae perseuerare debebit. Et ut rem hanc planius ex- ponam s

337쪽

a 7 o Introd. in Theolog.

ponam, si ego noui decem,gratia exempli, veritates de attributis diuinis, quibus discurrendo

assentior, per hanc primam rationem sermale , quae est diuinitas, vel Deus, ut Deus est, quae ratio per accidens nunc mihi est obscura, cur e dem ratione postea clare apparente, non perseuerabit,ac perficietur habitus ὶ inare, sicuti manet eadem caritas, licet hic sit impersecta, cum

eius formalis ratio permaneat, cur non etiam

nostra permanebit Theologia Z Nec eadem est ratio de fide, quoniam fides habet pro medio solam auctoritatem dicentis, & propterea obscuritas est ei intrinseca,quae cum clara visione in nere non potest. His notatis, has statuo conclusiones. Prima conclusio: Qui tenent theologiam habere rationem propriam scientiae, non possisnt, si sibi constare volunt, defendere non manere in alia vita, quae conclusio his rationubus confirmatur. Primum,quoniam secundum

istos, obscuritas se habet per accidens ad habitu theologiae: at sublato eo,quod est per accidens, rei substantia adhuc permanet,igitur. Deinde, isti docent nostram de beatorum Theologiameite eiusdem speciei, ergo utraque poterit est in patria. Secunda concluso: Si dominus Caietanus sibi constare vult, debet fateri Theol giam nostram manere in patria. Quoniam , ut ipse existimauit,abstrahit ab obscuro & euiden-ri, ergo potest esse in patria,ubi erit euidentia, si cuti est in via,in qua est obscuritas. Tertia conclusio:

338쪽

Liber Tertii. o I

clusio: Si Theologia esset opinio, vel fides h

mana, non permaneret in alia vita. Quoniam

hi duo habitus nunquam possunt peruenire ad persectionem seientiae; & dicunt intrinsece imperfectionem,igitur in alia vita,ubi nihil est imperfectum, non manebunt. Quarta conclusior Nostra Theologia perseuerabit in patria: quod his rationibus conlirmatur. Primo auctoritate diui Hieronymi, qui scribens ad Paulinum ait, Talem scientiam discamus in terris, quae nobiscum perseueret in coelis: idem sensit Heinr. de Hassia: quorum auctoritati adde communiorς Theologorum sententiam. Deinde, confirmatur ex ijs,quae diximus in altero notando, & inprobatione primae conclusionis. Postea,a simili de eo,qui haberet scietiam Perspei tuam, qui si acquireret scientiam superiorem per quam, fierent ei principia manifesta, non amitteret Pe spectivae habitum. Ad haec, in patria manentia alia dona Spiritus sancti, quae pertinent ad intellectum, quamuis in hac vita non habeant eui- .dentiam, cum de ipsorum ratione non sit obscuritas,ergo manebit etiam haec doctrina in- 'cha concha so : Theologia nostra manebit in patria,non solum ad ornatum & persectionem, sed etiam ad exercitationem, . Haec concluso ex se manifesta est. Sed,ut quae diximus adhuc magis confirmentur,quas aduersarij pro se ast runt rationes, eas dii tua us. Prima ratio sumitur ex auctoritate Pauli dicentis,quod est im- I. Cor.13 perse-

339쪽

nostra Theologx 'φ' ' ini, unde' immedirute,sed rationi aliquid ratiocinando concludit.-qu

340쪽

. Liber Tertius . a 73

sam est omnino a fide distincta. Itaqtie non reducit suas conclusiones in reuelationem, ut in rationem formalem; per quam suis conclusionibus assensionem praebeat. Tertia ratio,Theo- logia generatur per assensus ineuidentes; ergo non potest esse, ubi est assensus euidens: cum euidens, dc non euidens sint opposita: unde aia' sensus noster ineuidens non poterit fieri euides; scuti opinio non potest fieri scientia. Huic a

gumentationi occurreres, negando consequentiam; quia habitus generatus ex assensibus o scuris potest manere adueniente claritate, qua

non tollitur habitus acquisitus , sed obscuritas assensias. QBre, licet actus quo quis producit inensem non posset fieri clarus ; tamen non valet argumetum ab actu ad habitum: praesertim, cum assensus idem, qui est in hac vita, non per . seuerat in alia. Adde etia, quod idem assensus qui erat obscurus potest fieri clarus, mi si Deus statim infunderet lumen glori ae ei, qui haberetassensum obscurum . arta ratio, quia, communiter docetur, beatis insunduntur habitus omnium scientiarum , ut omnia cognoscant

per proprias species: at si maneret theologia acquisita,frustra essent duae theologiae in eodem subiecto, ergo non debet manere habitus acquisitus. Aliqui negarent dari in beatis theologiam aliquam per se infusam: sed dicerent illam esses, acquisita per proprios actus: ex eo enim, quod vident essentiam diuinam, deducunt conclusi s nes,

SEARCH

MENU NAVIGATION