Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

a 8 Introd. in Theolog.

mare per unam demonstrationem acquiri per . sectam scientiam ; hos vero perplures. Qua tum notandum, Modus intelligendi humani in- Lib. de tellectus, ut nos docuit Philosophus,cognoscen- anima. dus est per analogiam ad modum quo oculus videt: oculus enim & intellectus in operando in aliquibus conueniunt, in aliquibus vero dis serunt. Conueniunt quidem,quod sicuti ad videndum opus est potentia visiva, & specie sen- sibili, qua oculus informatus statim produci misionem; ita,ut mens humana intelligat, eget

intellectilia potentia, & specie intelligibili, qua intellectus possibilis affectus, producit intellectionem . Differunt vero,quod oculus una cum

specie statim producit perfectam uisionem, intellectus autem, ut persecte intelligat, pluribus operationibus, quibus perficiatur, eget. Ratio huius discriminis ea est, quod oculus habet a natura persectam uim ad persecte uidendum; noautem intellectus ad persecte intelligedum, nisi

accedat exercitatio, & usus. Rursus,in eo differunt,quod sensus habet modum certum, & non facile expositum erroribus inoperando; intellectus uero non ita, sed intelligendo facile erran .

Quo fit,ut duplici persectione indiguerit: alis

. ra, qua recte teneret modum,qui necessarius est

ad cognoscendum sne errore, & hac persectionem acquirit per scientiam Dialectices: altera, qua recte res ipsas cognosceret, & hanc persectionem per uarias scientias rtes acquiritia .

352쪽

. Liber Tertim. ast s

Quare, scientia nihil aliud esse uidetur, qiram . quaedam qualitas, siue habitus intellectus quo recte disponitur ad prompte, & delectabilites

intelligendas res. Itaque scientiae essentia coninsistere uidetur in quadam recta dispositione in . tellectus in ordine ad actus suos circa uarias res

cognitas. Et ideo illa scientia dicetur una spe .cie, quae reddit habilem intellectum ad cognoscendum unum obiectum specie & una genere, quae est de uno obiecto genere; quamuis haec etiam specifica uocari possit. Hic habitus, siue thaec qualitas duas operationes intellectus potis simum persecti,apprehensionem, & iudicium. Intellectus enim primum apprehendit res, d inde de illis iudicat, assentiendo, uel dissentiendo . Et si de rebus recte iudicat, erit uerus, si male,erit Elias: uerum tamen est, per scientia priuatim iudicium perfici. Itaque scientia erit habitus intellectus ipsum ad iudicandum de rebus apprehensis perficiens. Notandum quinctum , Ad productionem scientiae tria concur runt; potentia intellectiva, obiectum cum sua specie, & medium, quo conficienda est demonstratio: quod medii , partim se tenet ex parte obiecti, quia debet pertiere ad naturam obiecti; partim uero ex parte intellectus, quia debet

esse coniunctum cum intellectu, ad hoc, ut pro ducatur scientia. Haec autem omnia hoc ordine, & modo concurrunt. Intellectus producit operationem, operatio uero obiectum, pes medium

353쪽

a8s Introd. in Theolog.

medium producunt demonstrationem, qua acquiritur habitus: quo fit, ut demonstrationes quae habent idem medium, producant eundem habitum; quae uero diuersa media,diuersos habitus .iVerbi gratia, si quis primum demonstraret de animali posse augeri, quia habet animam nutritiuam, deinde idem probaret de homine per illud idem medium; tunc non produceretur distinctus habitus: quia eodem habitu scitur

hominem nutriri, & animal. Et quamuis ad producendum actum scientiae requiratur habitus ; tamen, ad producendum actum cognitio

nis simpliciter,non est opus habitu,sed potentiar. Phys. intellectiva & specie. Vnde colligitur habitum c.3- solum requiri ad perseiste intelligendum, Sc i

dicandum. Notandum sextum, habitus & scientiae speciem suam sumunt ab obiecto, non quocunque modo considerdio, sed ab obiecto sub ratione formali cognito. Qina de obiecto materialiter sumpto, possunt esse plures scientiae: Ni de homine, naturalis philosophia , scientia moralis, & medicina: & circa unum pomum, ut est corpus, plures uersantur sensus, sed non sub una eademq; ratione. 'Est autem in aliqua scientia triplex ratio formalis. Prima est illa per quam ris cognoscitur, quae se tenet ex parte scientis, & ista est medium per quod acquiritur cognitio. Ut si quis cognosceret terram ess rotundam perd monstrationem, & fidem ;eadem esset res cognita, sed ratio per quam cogno

. scitur,

354쪽

Liber Tertius . ast I

scitur, esset duplex; nimirum fides, & dem stratio. Alia est ratio sub qua res cognoscitur, ct haec se tenet ex parte scientiae: sub qua rati ne res apprehenditur, de secudum quam passiones in sunt in subiecto, ac etiam varie res deSniuntur. Vt in Physica mobilitas,& in Metaphysica entitas: quia in Physica omnia considera tur ut mobilia sunt; de secundum hanc etiam rationem omnia definiuntur, & probantur in tali scientia. Alia est ratio sermalis, quae se tenet ex parte obiecti, Ut res est, quae terminata. achum intelligendi: ad quam habitus scientiae , tanquam ad rem scitam relationem dicit. Quo fit,ut ubi est diuersus modus obij ciendi, si etiadiuersa ratio obiecti. Vnde, idem color, alio modo sensui, alio modo intellectui, alio modo Noluntati obijcitur: ac proinde variae sunt potentiae quae circa colorem diuerso modo versantur: at diuerse species coloris, uno& eodem modo sese obij ciunt, dc eadem ratione specifica, ideoq; una eademq; potentia percipiunturASimiliter, res vires, & res ut quanta, & res Vt sensibilis, vario modo obijciuntur, tribus scien-lijs,scilicet Metaphysicae, Mathematicae,& Physicae . Declaratur haec doctrina de triplici rati ne formali, hoc exemplo. Cognoscitur hominem esse corruptibilem, quia est compositus ex contrarijs. Haec cognitio est scientiae naturalis quae considerat hominem ut est ens, vel corpulmobile: d haec est ratio sermalis quae se tenet

355쪽

a 8 8 Introd. in Theolog. i

o parte scientiae: Ratio sermalip obiei hi est e, per quam passio ista inest homini, & quae attingitur in obiecto: quod scilicet sit compositus ex

contrariis, unde ipsa oritur corruptio. Ratio perquam cognoscitur,est demostiatio,& medium: quia scilicet constat ex contrarijs. Vbi illud diligenter animaduertendum est, passiones fluere a rerum essentia quodam ordine, ita ut prima stratio secundae,& secunda tertiae,& sic deinceps: dc quamuis omnes demonstrari possint: tamen , praecipua demonstratio est de prima , & de alijs x. Post. in ordinem ad primam. Octauum notandum: ς 7 muis una eademq; scientia varias res consideret: tamen, si istae res diueris aliquem ordinem & aliquam connexionen, inter se habeant, potest ex illis efiici una totalis scientia, ob has rationes. Primo, ratione principiorum : quia, si L. r. post. illae scientuae, ut scripsit Aristoteles, sunt diueris, ης , 3- quae diuersa habent principia, quae iisdem constabunt principi js, erunt lub hac ratione Vna scientia. Secundo,propter ordinem ad eundem finem, ut inter alios doctores adnotauit Richar- Quaest. 3. dus ; & ex Aristotele libro octauo politico capite primo disci rur: ubi ait, cum unus sit finis toti ciuitati,clarum est oportere disciplinam esse quoque Unam. Tertio, propter mutuam do 'pendentiam unius rei cognitae ab alia . Nam, quae in aliqua scientia cognoscuntur, ita se habent, ut cognitio unius pendeat ab altera, & una

praecedat, altera subsequatur ; ita, ut quae sequi-

356쪽

Liber Tertius. a δ'

tur , fiat nota ex antecedenti, de antecedens ex subsequenti magis innotescat. Quarto, ob similem rationem,secundum quam Variς conclu

siones ex ijsdem principijs deducuntur: sicut

multi homines ob unam rationem vivendi dicuntur unum . itaque, sicut in nostro corpore partes diuersis,quia sunt inter se connexae & otadinatae, unum essiciunt compositum, ita plures notitiae multarum rerum , quae continentur sub uno obiecto, unam conficiunt integram scientiam. Vltimum notandum , Scientia, ut communiter scriptores docent, duo includit, videlicet multitudinem specierum intelligibilium inter se subordinatarum, de qualitatem quandam per multos actus acquisitam, per quam prompte de re cognita disputamus. Solet tamen dubitari in quo potissimum scientiae ratio sita sit, an in illa specieru ordinatarum multitudine, an vero in illa qualitate:&sane, si in illo specierum ordine sita est,non effet simplex qualitas. Quare, qui defendunt scientiam etae simplicem habitu, affirmare debent, potius esse illam qualitatem, quam species ; quod doctrinae diui Thomae, quidquid scribat Capreolus, consormius esse . Nidetur. Nam species solum necessariae sunt ad apprehensionem : ratio vera scientiae consistit in iudicio, quo de rebus scitis sertur sententia: erit igitur scientia , habitus siue qualitas, qua de rebus iudicamus. Quod si interdum beatus Thomas ipsas species vocat scientiam,

T id

Caiet.

357쪽

a so Introd. in Theolog.

id non est mirum, cum ad rationem scientiae r quirantur. Atque de his notandis hactenus. Vari s conclusionibita docetur,quid de unitate Theologiasentisndum sit. Cap. XIII. EX ijs quae posuimus sundamentis, facile ,

nunc erit hanc quςstionem de unitate Theologiae varijs conclusionibus explicare. Statuo igitur pro huius quςstionis resolutione has conclusiones. Prima conclusio: Theologia,quantuad entitatem suam est quςdam qualitas , & accidens: & sub hac ratione, ut accidens est, sumite nitatem suam numericam a subiecto, in quo est. Haec conclusio est satis nota: ideo nihil est cur pluribus eam probem. Secunda conclusio: Theologi , ut tale accidens est, id est, quatenus est habitus cognitionis, assignanda est aliqua unitas. Alias enim esset quoddam aggregatum per accidens, quod est in conueniens. Vt autem, quo modo liqc doctrina sit una,intelligatur, per aliquot conclusiones uniuerse demonstrabo,docendo qua ratione scientiae a suis obiectis specificentur. Tertia conclusio: Ratio formalis per quam, quae se tenet ex parte scientis, non facit

proprie distinctionem scientiarum; sed distii

guit scientiam ab alijs habitibus, nimirum a fide,& ab opinione. Nam,ratio formalis per qua acquiritur scientia,est demonstratio: sed in hac.

conueniunt omnes scientiet,ergo per hanc ratio

358쪽

Liber Tertius. a 'I

nem non distinguuntur: singulae enim scientiae demonstratione acquiruntur. Quod autem haec ratio distinguat scientiam ab alijs habitibus, patet, quia paritassensum certum & euidentem qui excludit fidem, & opinionem . Quare, si quis sciret rem per demonstrationem, & fidem, non essent duae scientiae, sed una, de re una: distinguerentur tamen istae duae cognitiones,ut fides, & scientia. Quarta conclusio: Distinctio generica scientiarum speculativaru silmitur ab

obiecto, ut obiectum est, non autem a ratione

formati,quae attingitur in obiecto,id est, a re, ut res est, seu, non a ratione, quae, sed a ratione sub qua , . Primum patet haec conclusio ex Aristo- 6. Mee. tele, qui hac ratione distinxit scientias specula- tex. a. tiuas in naturalem,Mathematicam,& Metaphyscam, quaerens rationes formales obiectorum, quatenus varia ratione immutant intellectum,

ad acquirendos istos habitus, quod faciunt per diuertum modum definiendi, magis vel minus abstrahendo a materia. Deinde, aliquae scientiae considerant unam & eandem rem,quq at timgitur in obiecto: & tamen illae sunt inter se genere distinctae; ergo generica distinctio non lumitur ab ista ratione: consequentia est manifesta: antecedens patet. Nam Astrologus& Phy-scus demonstrant rotunditatem terrae, sed ille per distantiam stellarum, qua aeque distant ab omnibus terrae partibus:hic vero per grauitate. Istae autem scientiae distinguuntur genere, no

359쪽

as a Introd. in Theolog.

per rationem,quq attingitur in obiecto,inim res cognita sit eadem, ergo per rationem sormale,

sub qua: cui rationi varij respondent definiendi modi, & demonstrationes variae. Quincta conclusio: Ratio formalis sub qua non facit distinctionem specificam scientiar,seu scientiae specificae non habent dist in istionem a ratione sor- mali sub qua . Explico , mobilitas, quae esst ratio sub qua omnia tractantur in Physica, non est ratio per quam distinguantur variae species &partes scientiae physicae,exempli gratia, scientia de coelo, a scientia de anima. Ratio huius conclusionis est manifesta: quia specificae scientiae

in illa ratione communi conueniunt, sicuti rationale & brutum in animali; ergo per illam rationem non distinguuntur. Sexta conclusio: Distinctio & unitas specifica scientiarum , non sumitur ab abstractione. Nota, abstractio duplex est: altera realis, secundum quam una res est magis abstracta a materia, quam alia; ut anima sentiens, quam vegetans, & angelus, quam homo: altera quae fit per intellectum,quam imtentionalem vocares: conclusio intelligenda est de utraque abstractione. Quod secunda non

faciat distinctionem scientiarum patet. Primo, quia abstractio, est secunda quaedam intentio , M a re ipsa prorsus extrinseca, ergo non potest esse ratio formalis distinguendi scientiam. Sscudo,ratio formalis debet elle aliquid per quod res quae scitur constituatur in aliqua specie, Se

360쪽

ab alijssecernatur: at id fieri non potest per a stractionem istam, igitur.Tertio,alias duae scien- . . aliae,quae specie disserunt,ut Geometriain Arithmetica non differrent specie: cum habeant eandidem abstractionem, a materia sensibili. Qm,ds dicas, differunt secundum magis & minus, cum una sit magis vel minus abstracta, qua alia: id, nihil est,quoniam magis, dc minus non m tant speciem . Quod autem abstractio realis nosectat distinctionem,ex eo fit perspicuum, quia in phy sica dantur res, quae sunt magis, & minus abstrache, ut patet in gradibus animarum, qua rum una est magis abstracta, quam alia: & tamen ob hanc rationem solam non oritur scientiarum distinctio: & in Metaphysica considerantur Variae res,quae varie abstrahunt: ut Deus,

intelligentiae, transcendentia, & Praedicamenta. Septima conclusio: Distinctio, seu unitas specifica scientiarum, sumitur a re, ut res est, seu a ratione, quae attingitur in obiecto. Probatur ex Lib. t. de doctrina certissima Aristotelis allerentis scien ani. t. 38. tias secari ut res; ergo penes res distinguuntur. Deinde, ex eo sumitur distinctio specifica scientiar; unde sumitur demonstrationis diuersitas: i ci sed haec sumitur a rebus, ut res sunt, igitur. Ma- nior est manifesta, minor probatur. Vnitas, seu 'distinistio demonstrationis sumitur ab unitato&distinctione principiorum : sed haec sumitura sor mali ratione obiecti; quia ratio formalis

SEARCH

MENU NAVIGATION