Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3. de ani. Principium demonstrationes, igitur. Praeterea tex.37-α scientia,& scibile, idem sunt ex Aristotele, ergo w-mςx distinctum scibile,erit distincta scientia: ergo distinctio sumitura re scita. Quare scientiam distingui ex obiecto sormali, & ex principijs, idem est: quia principium demonstrationis est definitio, quae est ratio sormalis obiecti. octaua conclusio: Distinctio & unitas scientici

qu. e est unius conclusionis,non sumitur a ratione formali obiecti, sed ab unitate passionis, quae demonstratur. Nam de eodem subiecto sub eadem ratione formali, & per idem medium possunt demonstrari plures passiones: vi de homine per eius definitionem, quod sit risibilis,&disciplinabilis; ergo unitas scientiae unius conclusionis sumetur ab unitate passionis, quae probatur . Nona conclusio: Habitus scientiar, siuest habilitas quaedam intellemis, siue sint species,non videtur elle quid simplex, & unum in

ratione habitus. Priinum,cum aliquis acquisi.,3 lii uit primam demonstrationem, aut acquisiuidia

totam scientiam, aut partem : si partem, ergo habitus non est indivisibilis: si totam, sic arguo :Lib. 1. de Qui habet totum habitum est in potentia pro-ani t. I s. xima, ut docet Aristoteles, ad disputandum de tota scientia: nam potentia proxima est ea, secundum quam agens potest agere quandocun- , que vult, & non eget transmutatione ad agem' dum : ergo si ex prima conclusione habet quis persectum habitum, poterit ex se sine alia disciplina

362쪽

Liber Tertius . a se i

plina ceteras conclusiones cognoscere: quod est contra veritatem δί experientiam. Sed responderet aliquis, ideo polle ceteras conclu siones cognoscere, qu ia eadem est abstractio, Sc ratio QN malis omnium conclusionum dc ita qui cognoscit unam, cognoscit & alteram. Sed contra , nam, si hoc esset verum,qui cognoscit princieia, cognosceret etiam conclusiones, Sc idem esset habitus principiorum , dc conclusionum : patet sequela, quoniam eadem est abstractio principiorum , & conclusionum . Rursus posset aliquis dicere, secundam conclusionem contineri in prima,& ideo cognita prima, potest cognosci etiam secunda: sed contra, quoniam omnes coclusiones continentur in principijs; & tamen qui non acquirit nouum habitum non potest - cognoscere conclusiones. Deinde, scientia est habilitas quaedam intellectus circa res cognitas : sed res cognitae sunt diuersae: ergo etiam habilitates erunt diuersiae; S consequenter etiascientiae diuersae. Confirmatur, in aliqua scientia sunt plura obiecta, plura principia & plures

demonstrationes inter se diuersae; ergo & diuersi habitus. Postremo, in scientia, exempli

gratia, Physica, potest aliquis habere habitum

erroneum, circa scientiam de coelo, & habitum rectum circa scientiam de anima; ergo qui habet habitum bonum de una conclusone, per ibium non est dispositus immediate, circa alias conclusiones. Qirare,diuersi erunt habitus,per

363쪽

Paulus a

ays Introd. in Theolog.

quos diuersa obiecta cognoscuntur. Decim conclusio: Vnus est simplex habitus, quo colloscuntur variae passiones de uno,eodemq; lecto. Nam cum illae plures demonstrationes sint subordinatae, pendent ab uno medio, dcco sequenter ab uno principio. Sed peteres, Cur cognita prima pastione,non cognoscuntur aliς Respondetur, id accidere ob imbecillitatem intellectus nostri, qui non habet tantum luminis, ut possit simul omnes passiones percipere. Vndecima conclusio: Ratio sor malis intrinseca ,

per quam Theologia distinguitur intrinsece ab

alijs scientijs, non est reuelatio, siue ratio reu lationis. Nam , per reuelabile, vel intelligitur lumen diuinum nobis insusum quo reuelanturres diuinae, vel ratio sorinalis sub qua considerantur omnia in theologia, vel denique ratio sormalis per quam assentimus conclusionibus, sed

nullum ex his est caussa, cur Theologia ab alijs scientijs distinguatur , ergo. Nam, si accipias

reuelaoileptimo modo, est ipse habitus fidei: si secundo modo, reuelabilitas, non est ratio sub qua probantur conclusiones in Theologia ; sed Deus ut Deus,ut postea dicetur: si tertio modo, sequeretur Theologiam acquisitam esse forin liter fidem, si ratio assentiendi esset ipsa reuel tio . Quare, ut arbitror, reuelabilitas se habet .

extrinsece ad distinguendam Theologia ab alijs scientijs, sicuti etiam abstrachio in scientijs humanis, quae, ut diximus, non est ratio sermalis

364쪽

Liber Tertius. a s 7

init distinguantur scientiae,sed ratio extrinseca sub qua omnia considerantur in scientia. Q re, ni fallor,reuelatio respectu Theologiae conclusionum,non est ratio intrinseca unitatis & distinctionis, sed est conditio sine qua, multa non probarentur de Deo, a nobis, nisi fuissent aliqua principia reuelata: scuti, non crederemus res fidei,nisi Ecclesia eas proponeret: & non haberemus scientias,nisi fieret uniuersalitas in rebus, quae est ratio quaedam extrinseca,cur res a nobis sciantur. Ex quibus inferre licet, reuelationem non se habere eodem prorsus modo, ut se habet abstractio in scientijs humanis. Quia abstractio nihil manifestat, ut reuelatio, quae aliquas res manifestat, nimirum principia: nec etiam est ratio assentiendi, sicu ti est reuelatio, reseectu principiorum, & remote respectu conclusionu .. Rursus confirmatur, & explicatur haec nostra conclusio. Cum est quaestio, an Theologia sit una, no dubitatur de cognitione principiorum, sed de Theologia conclusionum : at reuelabilitas est ratio, quae dat unitatem rebus creditis, &est caussa per quam reuelata credimus, non autem est ratio formalis obiecti Theologiae, ut in sta docebitur, neque ratio per quam assentimus

Theologicis conclusionibus, igitur. Quod si dicas,quomodo ergo distinguitur a Metaphysica,quq etiam considerat Deum, nisi sermaliter distinguatur per reuelationem t Respondeo, diastingui quidem per reuelationem ratione pri

365쪽

a 98 Introd. m Theolog.

cipiorum,& quasi extrinsece: at vero intrinsecedistinguitur per ratione formalem obiecti, quia considerat Deum sub ratione deitatis, Sc secundum omnia, quae insunt Deo, ut Deus est: & ut est cognoscibilis non solum per creaturas, sed etiam per lumen supernaturale. Duodecima conclutio: Theologia principiorum est una secundum speciem. Nam haec doctrina est idem quod fides: at fides est una secundum speciem, ergo: siquidem scriptum est, unus Deus, una fides, &c. Co firmatur,quia si quis negaret unum

articulum,aut de eo dubitarer, amitteret totam

fidem: quare erit simplex habitus. Quod si peteres,unde habeat hanc unitatem, responderem

in primis, non habere ex obiecto; quia articuli sunt multiplices; sed a ratione formali per quacredimus, quae una est omnium credendorum :auctoritas, scilicet diuina. Habet etiam ex eo,

quod hic habitus est simplicissimus,& persectis simus,ac proinde ipse solus praestat, quod varia

lumina humano discursu acquisita praestarent. Sicuti sol, qui tantum lumen, & multo maius praebet, quam omnia alia sidera praebeant. Ex his quae hactenus decreta sunt, satis euidenter intelligi potest, quomodo Theologia sit una: quia,quae dicta sunt de scientia in communi,facile est applicare cuilibet scientiae in particulari. Decimatertia conclusio: Theologia est una scie-tia propter rationem formalem sui obiecti, ut obiectum est, nimirum, propter rationem, subqua:

366쪽

Liber Tertius. asst

qua: quae autem sit ista ratio, postea dicetur. Itic,& quae sequentur conclusiones, probantur ex ijs, quae dicta sunt: unde non est opus priuara probatione. Decim aquarta conclusio:Theologia non est simplex habitus, sed plures, pro

arietate obiectorum partialium ac medioru . Ultima conclusio: Theologia dicenda est una scientia propter attributionem unius obiecti, propter unum finem, & propter eadem principia, iuxta ea, quae diximus supra in ultimo norando . Et haec pro res 'lutione huius difficult, iis dixisse volui. Refelluntur rationes pugnantes contra ea, qua proximo capite decreta sumta. Cap. XIIII.

NON N ULLAE sunt rationes, quae contra eas conclusiones, quas proximo capite statutimus, fieri possunt; quas nunc afferam & dilibuuam , ut ea quae diximus adhuc corroborentur magis. Prima ratio: illa scientia est una, quae est unius generis, id est unius obiecti, ut Aristoteles docuit: sed Theologia non est de uno rorum genere, cum agat de Deo,& de rebus a Deo factis,& de varijs, ac inter se diuersis creaturis, quae in uno genere non conueniunt ; non moerit una scientia . In primis, negatur non esso scientiam unius generis,cum sit de Deo,ut Deus est,ad quem omnia,quae tractantur in hac scientia

367쪽

oi Introd. in Theolog.

.tia reseruntur. Deinde,non omnia quae tradumetur in scientia debent esse ipsum subiectum; sed sunt, uel principia, uel partes, uel passiones,uel effectus: Quare, licet Theologia agat de multis

rebus, agit tamen principaliter de Deo, & de . alijs, quatenus Deus est ratio cognoscendi illa , Ictui lumen est ratio cognoscendi sensibilia

com munia. Nec propterea,quod considerat albquas creaturas secundum proprias rationes sor- males , per quas differunt a Deo, non erit una,

quia istie rationes secundario pertinent ad eius obiectum. Sicuti uisus non est dicendus multiplex quamuis primum seratur in colorem, tum in uarias species coloris. Secunda ratio, scientiae secantur sicuti res, ut Aristoteles docet: sed Th ologia tractat diuersas res: erunt igitur plures Theologiae. Hoc argumentum pugnat contra eos,qui ponunt unum simplicem Theologi habitum: quod si inferre nullo modo esse una, negatur consequentia: quia debet dici una ob

caussas in extrema conclusione superitis recensitas. Tertia, ratio ser malis obiecti Theologiae, non reperitur in omnibus partibus Theologi , ergo non poterit dici una lcientia ratione principalis obiecti: antecedens patet;quia ratio dei- Iatis,quς est ratio sermalis Theologiς, ut postea dicetur, non reperitur in ijs rebus quq prcte Deum in Theota ia tractantur, ergo. Respon detur, licet ratio sermalis Dei, non reperiatur in 'creaturis ; satis tamen est,ut creaxuret reserat M

368쪽

Liber Tertim IO

ad Deum,ut ad principium, & finem, ut Themlogia possit dici una. Neque enim ex ςquo agit

de Deo, & de creaturis, nec sub eadem ratione uni voce; cum nulla sit formalis ratio, quς aequet conueniat Deo creaturis. Et eadem difficultas posset fieri de Metaphy sica,quq agit de Deo,

angelis, decem categoriis, quibus non est alia qua formalis ratio communis univoca .Quarta, hac quarta ratione de sequentibus probabitur Theologiam esse simplicem habitum. Theologia est una scientia ; ergo est unus habitus: consequentia uidetur manifesta, a specie ad genus vscut si diceres, est unus homo, ergo est unlinia animal. Huius rationis negatur antecedens: non enim est una scientia, sed plures scientiae partiales, ex quibus fit una scientia obiam dictas caussas: neque eodem modo homo dicitur unus, ut Theologia una . Quincta, Scientia sumit suam distinctionem ab obiecto formali: sed hoc in Theologia est unum, ergo ipsa erit . una . Hoc argumentum solum probat est unam generice, propter attributionem unius

obiecti generici: sed est multiplex ratione mulis rorum obiectorum partialium, de quibus habentur specificae scientiae. Sexta, Theologia est persectio intellectus humani t sed intelis eius est unus, ergo etiam ipsa erit una. Si quid

haec argumentatio concluderet, probaret, uniacum esse habitum omnium scientiarum; quod etiam, qui contra sentiunt, negarent . . Licet ergo

369쪽

s Oa Introd. in Theolog.

ergo intellectus sit unus: tamen, quia obiecta sunt varia, circa quae varie per varias demonstrationes intellectus disponitur , ideo mariae sunt dispositiones, habitus. Septima, nicus & umplex habitus fidei , habilitat circa omnia credenda: ergo etiam unus simplex habitus unius scientiae circa omnia scibilia . Respondetur, non est eadem ratio: quia fides non acquiritur per cognitionem diuersorum obi chorum,ut acquiritur scientia : quare,cum uaria Obiecta uarie concurrant ad disponedum intel

lectum , uarij quoque producuntur habitus. Neque existimare debes, quodcunq; obiectum cognitum esse caussam diuersorum habituum ;sed solum illa obiecta, quae uario modo disponunt. Octava, omnis forma existens in anima, est simplex qualitas: sed scientia est quaedanta animae forma ; erit igitur qualitas simplex. Maior propositio est manifesta, quia cum anima si spiritualis,recipiet sermas spirituales,& simplices absque ulla compositione. Respondetur,istiuarii habitus non faciunt ueram coria positione, sed solum rationem dependentiae unius ab alio, ut diximus. Adde,quod eadem difficultas posset fieri de habitibus diuersarum scientiaru, pr

bando animam non esse capacem plurium habituum. Nona, maiorem simplicitatem habent qualitates animae, quam qualitates corporis, ut

exempli gratia,quam caliditas & frigiditas: sed hae sunt 1implices, ergo etiam scientia, quae est

370쪽

Liber Tertius . . 3 o 3

qualitas animae, erit simplex. Facilis est solutio, dicimus ergo satis esse,ut qua libet specialis notitia sit simpliciosiquam qualitas corporalis: sed non est necesse ut totalis habitus sit simplicior. Decima, non sunt minus simplices habitus intellectus, quam habitus uoluntatis: sed hi sunt simplices, uirtutes enim sunt simplices qualita-.tes; ergo etiam habitus intellectus erunt simplices qualitates. Non est par ratio de uirtute, de de scientia: quia ad acquirendam ilirtiuem non cocurrit obiectum cum sua specie,sed sola exercitatio,& actus potentiae. Rursus, stib uno etiagenere uirtutis sunt multi partiales habitus, circa uaria uirtutum obiecta, quae specie differunt. Undecima, diximus scientias naturales non distingui per tres abstractiones, tanquam per rationes formales: at hoc uidetur esse contra Aristotelem libro sexto Metaphysices, ubi doce Tex. esse tres scientias,ob tres diuersas abstractiones, igitur.Respondetur, Aristotelem eo loco, solum ex uario modo definiendi de ex uaria ratione a.

formali colligere uarias scientias, quod nos etiasti pra docuimus. Rursus responderes Philosophum eo loco fotu agere de diuerso modo definiedi & procedendi trium scientiarum, dc nihil, disputare de unitate scientiae. Quare, sicuti esse abstractum a singularibus, non facit unitate . scientiae, quia omnium scibilium una esset scientia; ita abstractio maior uel minor non facit distinctionem scientiarum. Duodecima,habitus

SEARCH

MENU NAVIGATION