장음표시 사용
381쪽
dirigente operationem, altero modo pro ipsa operatione,quae dirigitur. Et licet Ioannes Ba-chonus putet praxim esse ipsum actum intellectus dirigentem: tamen potius dicendum est esse ipsam operationem directam: actus mero intellectus dicitur practicus, quia praxim ordinat . Quod si praxis primo modo sumatur, reperitur etiam in intellectu, qui diuiditur in praehicum & speculativum. Si vero altero modo, quo proprie praxis semitur, tunc, actus & habitus voluntatis & aliarum potentiarum dicentur practici, quia ab intellectu diriguntur, de quoad finem, de quoad media . Colligitur etias raxim duobus modis summi posse, uno modo
arge, pro quocunque actu ordinante, vel ordinato, siue sit actus intellectus, sue voluntatis, siue alterius potentiae, dummodo ab alio ordinetur,quo modo Logica,ut dicebamus,potest dici praetica, quia dirigit actus omnium scientiaru,& actus scientiarum practici, quia ab alio ordi- Greg. q. . nantur, sub qua significatione aliqui male accipiunt, praxim: alio modo stricte,pro actu ordinato ab intellectu, ita ut non solum procedat adistincto habitu, sed etiam a distincta potentia. Quare,ea cognitio dicetur praetica, quae ordinat alium actum distinctu ab intellectu & productum a potentia ab eodem intellectu diuersa. Quo etiam loco breuiter admonuerim praehicum no solum dici id,quod fit, sed etiam id, quod actione praetica aliquo modo attingitur.
382쪽
Notandum quartum, in quo explicandum est in quo priuate habitus praeticus,& speculatiuus
dinerant,& conuenian . Conueniunt autem
potissimum in hoc, quod uterq; habitus aliquid
cognoscit: sictui enim speculatiua scientia cognoscit suum obiectum, ita etiam scientia activa, siue ars, suum. Verum hic animaduertendum est, in practica duplicem esse cognitione, alteram speculativam respectu sui obiecti, per
quam eius naturam & proprietates cognoscit: alteram praeticam, quae continet cognitionem praeceptorum, d c mediorum, quibus acquiritur
finis,& haec est ipsa praxis : quae duplex est,altera uniuersalis,ut si in morali philosophia aliquis doceat sortiter agendum esse, ad idq; facienduviam ostendat: altera particularis,cum applic tur praecepta ipsi actioni: ut, cum docetur hoc tempore, & loco, dc modo agendum esse, quae directio potissime ab experientia pendet: & in hoc sita est completa ratio practici, scilicet in ipsa particulari directione operis iaciendi; quae citrectio excludit omnino speculationem: sicuti speculatio formaliter consistit in sola cognitione absque directione, seu ordine ad directione operis. Ex quo inferre licet cognitionem practicam esse duplicem : altera qua cognoscitur obiectum operabile,& modo operabili:alteram qua dirigitur actus ipse quantum ad usum,& circunstantias particulares : & illa prima cognitio, primo facit distinctionem inter cognitionem praeticam
383쪽
cticam & speculatiuam. Quia, si in aliquo esset cognitio de obiecto operabili, quae potest reduci ad praxim, licet is nollet eam ad praxim reducere, adhuc illa cognitio potius censeretur practica, quam speculatiua : etiam si de illo obiecto aliquae haberentur demonstrationes, ut patet in philosophia morali, in qua multae repetiuntur demonstrationes: quae tamen ratione
obiecti & finis est practica. Differunt autem his modis. Primum ex parte obiecti, quia obie- ctum habitus speculatiui non est aliquid opera- Ahist. lib. bile, seu factibile, id est, non est aliqua arte &6. Met. in operatione effectum : vel si esset de aliquo fa- Princ- ctibili, non esset de eo, ut factibile est, sed solum,ut cognoscibile. Vt si quis solam notitiam speculativam de domo haberet; quo etiam modo haberi potest scientia de virtute in philoso-Αrist. 6. phia morali. Differunt etiam ex parte obiecti, Eth.c. s. quia scientia est de obiecto necestario, praxis auctem, seu habitus practicus, est etiam de Lib. 3. de obiecto contingenti. Deinde, ex parte finis, ni '- quia finis habitus speculatiui est sola cognitio, practici praeter cognitionem, est ipsa operatio. o loco animaduertendum est, alium esse finem scientiar, ad quem ipsa per se ordinatur, alium vero scientis, qui lcientiam ad aliquem alium finem sibi propositum ordinare potest: a quo fine non est sumenda scientiae ratio . Daho. I. Differunt praeterea ex modo cognoscendi, & ex Exu iςς 3- modo tractandi,quia scientia practica procedit modo
384쪽
modo compositivo, speculativa vero modo resolutiuo: prachica non solet considerare caus. iam rei. speculatiua maximae: praetica dirigi aistionem, & ideo est actuosa,speculativa solum cognoscit, & nullam actionem dirigitta. Quo fit, ut praetica diuidatur iuxta operationes quas dirigit, speculativa vero iuxta res, quas cogno- scit. Item differunt in hoc, quod habitus praehicus acquiritur, & perficitur actione; speculati-tius sola mentis agitatione. Postremo differunt ratione principiJ, unde originem habent, quod
alio notando planius explicabo. Notanduntaquinctum : ut in homine, ut supra diximus,sunt tria operationum genera, nimirum operatio speculativa, operatio moralis, siue achiva,quq a volutate bene affecta pendet, & operatio effectionis, siue artis; ita tria sunt genera habituum per quos istae operationes diriguntur, & recte exercentur, qui habitus diuerta habent principia .
Nam , principium speculationis sunt res ipsis: quia ab ipsis hauritur cognitio ; quae debet esse
consormis ipsis rebus, quae sunt mensura nostraescientiae. Et propterea veritas quae est in intellectu, dicitur este adaequatio rei & intelleelus. Huc pertinent axiomata illa : Ni res se habet ad Arist.li. a. esse , ita ad cognosci: Ex eo quod res est, et de coel. t. non est, oratio dicitur vera, vel falsa. Quare,
si res non essent, scientiae non existerent. At ve- D Tho tro principium activae, & praeticae operationis est.lec. i est in nobis ; sed differenter. Nam principium .
385쪽
actionis moralis est electio a prudentia regulata: & ita nos sumus principium agibilium,quo rum mensura est recta ratio,seu prudentia:& il. lud dicetur verum & bonu opus morale, quod est recte rationi congruum. Principium aliarulium anarum actionum, quarum perfectio non pendet a voluntate, siue relinquat aliquod opus, liue non , est ars, a qua diriguntur & perficiuntur : quarum persectio pendet a conformitate , quam debent habere cum arte :& ita illa dicetur bona,seu perfecta domus,quae est consormis regulis artis, seu ideae artificis. Et ex his patet disterentia illa vitimo loco posita inter scientia practicam, speculativam ex parte principij. Patet etiam quomodo artes possunt cliuidi iux-ra varia principia, fines, & media . Rursus constat practicam scietiam speciatim esse eam, quae dirigit actiones extra intellectum : quae duplex est: altera practica activa, quae dirigit operationes moris: altera,quae dirigit operationes artis; quae practica essectiva potest appellari. Denique ex his qu. ae notata sunt, possunt colligi hae definitiones praxis. Praxis uniuerse sumpta, est operatio a speculatione distincta : vel est quaelibe . operatio humana apta dirigi secundum ratione, secundum circumstantias, de finem : S: sub hac ratione omnis operatio etiam speculativa potest
diei praxis. Nam speculatio potest fieri in malum finem; ergo potest regulari a recta ratione. Rursus, Praxis est operatio directa a cognitione intel
386쪽
intellectiva . Et sic excluduntur operationes intellectus,& includuntur omnes aliae operationes, etiam quae eliciuntur a voluntate: quod diaxerim cotra Henricum, qui nomine praxis, vult solum contineri actus imperatos a voluntate: quoniam etiam actus a voluntate producti &electiones debent ab intellectu ordinari. Haec autem directio non solum est ratione electionis mediorum,sed etiam ratione finis, quantum ad sum : quod dixerim contra aliquos, qui putant praxim non esse ratione finis. Rursus haec
praxis posset sic describi. Praxis est actus extra intellectum ab ipso quoad specificationem o dinabilis : quae definitio satis patet ex dictis. Itaque,ut hoc caput concludamus,practica scie-tia ea est,quae proxime S per se praxim ordinat& ad praxim resertur: illa vero speculatiua,quς ad speculationem proxime disponit .
variis conclusimnibus docetur, quid in proposita quaestione tenendum sit. Cap. XVII. EX ijs,quae a nobis paullo susius, non tamen
sine necessitate,adnotata sunt, quaestionem alias satis obscuram , facile explicari posse arbitramur : ad cuius maiorem declarationem, nucaliquot conclusiones proponemus, quibus, quid in hac controuersia sentiendum sit,perspicue docebimus. Prima conclusio: Ex tribus potissimum rebus, ex obiecto, fine, & modo cognoscendi,
387쪽
scendi, seu procedendi aliqua scientia dicitur practica, vel speculativa. Ex obiecto quidem,
quoniam reperiuntur obiecta quaedam,quae sola speculatione attinguntur: ut materia prima, coeli, & id genus alia, quorum cognitio non potest ad actionem reserri. Similiter alia sunt obiecta, quae non solum contemplatione, sed etiam operatione, siue elicita, siue a voluntate simperata attinguntur ; ac proinde ratione sciemtiae Practicae constituunt. Ceterum non est necesse, ut quodcunque obiectum sit tantum speculabile , vel tantum practicum : quia dantur obiecta, quae & speculatione, & actione attingi possunt, ut Deus qui fide,spe,&,caritate attingitur. Ex fine vero, quia cum omnis humana operatio sit ad aliquem finem , omnis nostra cognitio inde,vel contemplationis, vel actionis rati nem sumet. Quod etiam sumatur ex modo cognoscendi, patet; quia de re,quae alias sub effectionem caclit, possumus modo speculativo disputare. Ex his, erimum colligere licet, de una Daho.su & eadem re posse esse scientiam practicam,&per Boer. speculativam, siue res sub contemplationem , si-q.s- r- - ue subactionem cadat: praesertim si finem ope- -p'q' θ' & inodum operandi spectemus. Colligi' deinde potest, scientiam de obiecto, quod subactionem, vel effectionem nullo modo cadit, esse solum speculativa, quae Iero est de re action , vel effectioni subiecta elle solum practicam, si tamen modo practico tractetur, id est, si do
388쪽
ceatur qua ratione res illa fieri, debeat. Neque enim si Deus daret nobis facultatem producendi res physicas, ideo physica ellet doctrina praefica. Postremo, colligi potest habitum practicum,& speculatiuum debere esse inter se distinetos secundum entitatem: qua ratione aliqui distinguunt scientiam in practicam de speculatiuam : quς tamen distinctio magis sumenda est ex obiecto, vel ex fine, quam ex eorumentitate. Quoniam, ex Aristotele, potentiae &habitus ex obiecto & fine distinguuntur. Adde etiam,quod cum aliae scientiae distinctiones ab obiectis sumantur, haec etiam inde sumi debet. Secunda conclusio: Finis scientis non facit praehicum,uel sphculatiuum, sed finis scientiae proprius. Siquidem species ab eo, qhod est rei proprium,non ab eo,quod ei conuenit per accidens sumenda est: alias enim si a fine scientis sum retur distinctio, eadem scientia millies in practicam & specillativam conuerteretur. Tertia conclusio: Quod aliqua doctrina dicatur pra- stica, vel speculativa originaliter magis habe ex obiecto,quam ex fine. Quoniam si obiectu ex se cadat sub actionem, non potest non cadere: Sc similiter quod ex se cadit sub speculationem, non potest cadere sub effectionem. rta conclusio: Complete & persecte talis distinctio sumitur ex fine . Quoniam id, quo unum magis distinguitur ab alio est magis distinetivum,& constitutivum illius,qua id,quod X minus:
389쪽
minus . sed scientia magis sumit hanc distincti nem a fine, quam ab obiecto, igitur: minor, patet,quia de una & eadem re potest esse scientia practica & speculativa, ut de triangulo: de quo na scientia solum speculatiue,alia vero practice agitia. Quod si dicas, eam doctrinam quae speculatur triangulum, no considerare triangulum nisi ut sub speculationem cadit; hoc est diacere, no habere pro fine opus, & ideo distinctio . , a fine sumenda erit. Idem patet, ex hac hyp thesi, si quis haberet facultatem producendi rosam, de qua haberet scientiam speculativam, si vellet rosm producere . Quincta conclusior Vt aliqua scientia sit simpliciter, exactissime practica, debet este de re sectibili, & modo factibili, de ad operationem referri. Hoc est debet dare regulas & modum, quo proxime res fiat. Quare, aliquis habitus potest dici practiacus, vel ex obiecto praecise,cum cosideratur modo non factibili, licet sub factionem cadat: vel
ex eo quod consideratur etiam modo operabili, non tamen cum intentione operandi: vel tertio
ex obiecto,& modo operandi,& ex fine, siue ex intentione efiiciendi. Ex his intelligi licet a
moralis philosophia sit practica, vel .eculativa.
, Nam, si spectemus modum agendi, cum agat de Nirtute modo speculativo, nec det regulas proxime ad operandum accommodatas,Vt pr Lib.f. dentia facit,speculativa vocari poterit. Et ideo Etb. Aristoteles inter habitus speculatiuos eam repo
390쪽
suisse videtur. Si vero obiectum, quod est albi quid factibile, & finis spectetur, erit praehica ,.
Sexta conclusio: inter scientiam practicam speculatiuam, non datur alia, quae sit quasi alterum membrum huius diuisionis, ut Alexander& Albertus dicunt, quam scientiam affectivam vocant. Verum tamen est, scientiam practicam posse diuidi in praxim naturalem, & in praxim voluntariam, quae pendet ab electione, vel in praxim supernaturalem, quae pendet a uolunta. te caritate affecta. Septima conclusio: Prob bile est Theologiam, ut est in nobis esse simpliciter practicania. Tum quia argumenta, quς contra afferuntur sacile solui possunt: tum etia, quod maior Theologorum pars videtur id semtire, ut patet ex sententijs supra allatis. Quare, licet in Theologia multet sint conclusiones speculatiuG tamen, mala ad amorem, & actionem ordinantur,dum rumus in hac vita, tota Theologia dicetur simpliciter practica: ut patet etiain philosophia morali in qua, licet sint multet Arist. 1.
demonstrationes: tamen quia ad actionem re- Eth.c.A. seruntur scientia practica nominatur. Octava
conclusio: Theologia non est practica & speculativa eminenter simul & sormaliter. Est haec conclusio contra opinionem domini Caietanit Qui in re dissicili contra opinionem commune, nullo alio usus est argumento, quam exemplo,& quidem falso. Nam existimauit solem esse sermaliter,& eminenter calefactivum, & exsi X a cau-
