Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Liber Tertius. 3

secundum nos minus certum, quod secundum se certum est: deinde dubitationem quae accidit circa articulos fidei, dicit oriri ob debilitatem intellectus humani: quare affirmare videtur,hanc doctrinam ex parte nostri non esse ce tam: non . erit igitur persectissima scientia ex parte certitudinis. De certitudine huius doctrinae latius a nobis inserius disputabitur, cum de eius principijs agemus: nunc breuiter dicimus, quod postea multis rationibus confirmabitur, hanc doctrinam etiam ratione certitudinis,&ratione nostri superare omnes alias scientias:

quod si in quibusdam talem non producit ess

cium, id est in caussa, quod ij fidei lumine non

utuntur, ut uti deberent: cum ex se sit aptum

ad efficiendam in omnibus huiusmodi certit dinem , ob quam omnis humana ratio, &d monstrationes etiam ipsae,ab ijs, qui huius d minae lumen percipiunt, negliguntur. Nec diuus Thomas hic contrarium docet, sed solum uniuerse ait, ob imbecillitatem intellectus h mani, posse fieri, ut non habeat eam certitudinem , quam ex se habet . Quod autem diuus Thomas contrarium non doceat, patet ex ijs , quae in secunda secundae quaestione quarta,articulo octavo, hac de re ex professio docui

412쪽

Explicatur doctrina articuli sexti diui Thomaragiturq; de nomine , O definitione si Fientia. Cap. XXILHoc grauissimum sapientiet nomen, semper

inter mortales plurimi factu fuit: ac pro . inde eam libenter sectantur, & amplectuntur

facultatem, quae tanto nomine digna esse iudicatur. Quod nomen,cum maximam quandam persectionem,ac dignitatem secum afferat, non est prosecto cuique icientiae, vel arti temere tribuendum. Ideo,quamuis sacra doctrina omnibus scientijs, tum practicis, tum speculatiuis

antecellat; non dum tamen exploratum est, an ei sapientiae nomen & natura conueniat, quod nunc examinandum proponitur, ut huius doctrinae forma magis explicetur. De qua re sam

ctus Dochor,primum quid sit sapiens docecideinde, quot modis quis dicatur sapiens manis stat: postea sapientis actus numerat, postremo propositae quaestioni respondet: cuius doctrinae summa haec est- Sacra doctrina est simpliciter sapientia: cum alias scientias ordinet,& de illis iudicet,vltimumq; finem consideret,& de altissimis caussis agat. Et licet sua principia supponat; non tamen ea ab aliqua scientia humanais

accipit, sed a diuina: Nec eius est aliarum scientiarum probare principia, cum ex alio lumine procedat, sed solum de illis iudicare. Neque est eadem cum sapientia, quae est donum Spiritus

413쪽

Liber Tertiuae. I I

sancti: quia illa iudicat per modum inclinati

nis,haec vero per modum cognitionis. Haec breuiter ex diuo Thoma: quae latius deinceps a nobis explicanda sunt. In hoc autem capite primu quot modis usurpetur hoc nomen, sapiens, aperiemus : deinde varias sapientiae definitiones, & diuisiones afferemus. Sapiens,in primis

dicitur is,qui persectissime cognoscit omnia diuina,& humana,omni modo,quo cognosci possunt: qua ratione solus Deus est sapiens. Ita , sapientis nomen accepit Augustinus libro septimo de Trinitate capite primo, dc Socrates apud Platonem in Phoedro, ubi sic ait; Sapientis nomen ,o Poelidre,magnum, solique Deo conueni re videtur: Philosophi vero,aut similis alicuius Et dial.s.cognomine,cuiusmodi viros, quales modo de- de rep. scripsimus, conuenientius modestitisq; nuncuparemus . Quod Pythagoram fecisse narratur: qui cum a Leonte Phliasiorum principe interro Cie lib. s. garetur,quis nam esset, non se sophon, id est, s Tusc.

pientem sed philosophon,id est, sapientiae amatorem, modestiae caussa, nominaui . Dicitur

deinde sapiens is,qui scit omnia & maxime quς sunt in rerum natura suprema & pr stantissima;&qui de omnibus aliis scientijs per supremas caussas iudicat: dc deniq; is, qui intellectrum primorum principiorum ,& scientiam conclusi num habet: cuiusmodi est Metaphysicus.Hanc sapientis notionem probauit Aristoteles ex H Uero, qui sic cecinit: Is

414쪽

Is nec fossor erat, nec erat robustus arator , ut alia re aliqua sapiens. Eust.iu li. Ac si dixisset,ut Eustratius exponit,non quodam s. Eth. modo, vel aliqua re, ut ij qui artibus excellunt, sed qui omnia nouit. Item,sapiens secundum communem hominum opinionem, is dicitur, qui est in aliqua arte peritissimus: quo pacto Polycletus sapies statuarius nominabatur, quod esset in statuis costandis peritissimus. Et qui hac ratione sapientes nominantur, non sint simpli- citer sapientes,sed ex parte,& in re aliqua Item, sapiens is vocatur, qui aliquam superiorem a tem tenens, artibus inferioribus imperat, easq; ad suos fines ordinat: quo modo artis militaris peritus dicetur sapiens, quia artem equestrem, . l. & alias, quae ad bellum recte gerendum reseru-tur, ordinat, & dirigit. Similiter architectus, qui inferioribus artificibus ad recham domus constructionem utitur, illisq; aliquid praecipit. i. cor. 3. Ad quod alludens Apostolus, dixit: Vt sapiens. architectus sundamentum posui. Hinc fit,ut is etiam,qui prudelia est ornatus, cum omnes suas actiones secundum varias circumstantias in finem honestum ordinet,sapiens appelletur. Huc facit illud Prou. I o. Sapientia est viro prudemtia, id est, prudentia viri est quaedam sapientia, Iab. . de quae longa experientia comparatur. Hoc mo-iς do nomen sapientis accepit Plato, cum arte gubernandi remp.sapientiam appellauit.Quam

opinionem in sexto Ethico resellit Aristoteles :

415쪽

Liber Tertius. 3 '

cuius consutatio vera est, si Plato de sapientia simpliciter locutus est, quod non crediderim . a Praeterea, sapiens is dicitur, qui eloquentia proii fitetur, & sola verborum elegantia delectandi: caussa, delectatur: qui apud Graecos olim s l phista nominabatur: cuius naturam libro doi Oratore eleganter pinxit Cicero. Huc facit ili lud Pauli: Non veni, is , id est, in sa-i pientia sermonis.Denique, sapiens is dicitur,qui ea quae cognouit, ad honeste vivendum tradui cisidi simul est doctus,acst udiosus. Hoc modo, Apollinis iudicio solus Socrates sapiens appel- latus fuit, quod una cum cognitione, rectam i vivendi rationem coniunxerit: quod qui noni secerunt, insipientes & stulti a Paulo sunt appel- latit & hoc modo sapientis nomen passim apud Platonicos usurpatur. Ex his patet, quot etiam i modis sumatur sapientia,& quotuplex sit: quae hunc in modum commode diuidi potest. Sa- pientia,alia diuina, alia humana: illa rursus dus plex, alia aeterna & infinita,ipsa nimirum cognis rio Dei, qua se & alia omnia persectissime co- gnoscit,quae communis est tribus personis diuii nis; sed solet Filio attribui,qui dicitur sapientia, Patris: quia per modum cognitionis a Patre ma3. nat: alia est diuina participata, quam Deus no , bis reuelauit ; quae ab Augustino gretco vocabui lo, θεοσέβι ια, id est, Dei cultus nominatur. Hui mana duplex, altera secundum quid, cognitio

s scilicet persecta alicuiqs artis, altera, simpliciter,

qua Plato in

Theat.

Lege Ii. f. de arte dii cedi disp.,

Lucian. Cicero Rom. I.

Aug. lib.

c. I.

lib. 3. e. 8.

416쪽

s 1 o Introd. in Theolog.

quam statim describemus: quae si cum honesita,

tuendi ratione copuletur , erit sapientia con-: 1 summata, atque perfeci a. Cum ergo sapientiata, varie sumatur, varie etiam definita suit. Vt autem eius vis atque natura sicilius percipiatur,' quas proprietates Aristoteles sapieti et tribuit,eas nunc recensebo. Aristoteles ergo in primo suae Cap. a. sapientiae libro, dixit, sapientiam, seu sapientem debere scire omnia, non ex parte: & cum omnia dixit, exclusit singularia, quae certa cognitione a. 'a nobis comprehendi nequeunt: debet cognost re dissicilia & a sensibus remota, quia cognoscere sensibilia no Est sapientis: habet sapientia maiorem certitudinem eorum, quae nouit, quam habeant aliae scientiar: assignat caussas cuiusliabet quaestionis : est gratia sui,libera: & denique est dignior alijs,& alias ordinat, deq; alijs iudicat . Ex quibus conditionibus talem conflares sapientiae descriptionem. Sapientia est quae omnia dissicilia per caussas etiam altissimas certis-Li. I.Eth. si me tanquam architectonica nouit. Voco a chitectonicam, qua voce demostratur esse caus. sa sui,& alias ordinare, quae duo munera archia p.7. tectonicae arti conueniunt. At ex sexto Ethicol talem licet colligere sapientiae descriptionem . Sapientia est rerum praestantissimarum scientia Libit . de & intellectus. Augustinus hunc in modum s TriR- ς ι. pientiam finiuit . Sapientia est rerum diuin rum, atque humanarum scientiar quam definiationem a Cicerone libro primo de ossicijs acco

417쪽

i pit. Alibi hoc pacto descripsit : Sapientia est Lib.de vuanimae modus , ut neque excurrat in nimium , is beata. neque infra, quam plenum est,coarctetur. Quibus verbis definiuit sapientiam,quae in moribus est sita. Lactantius Firmianus,hac ratione: Sa- Li. 3. e.8. pientia est scientia cum virtute coniuncta. Sed ut adhuc melius sapientiae naturam euoluamus,

quid sapientia ab alijs habitibus cognitionis, qui sunt in intellectu differat, sequenti capi explicabimus. ma ratione scientia Osapientia inter se distinguantur. Cap. XXII LIN humana ratione, ex Aristotelis doctrina iniis

Ethicis, quinque reperiuntur cognitionis ha- e. 3.bitus,quos aliqua ratione inter se differre, cunia tanquam diuersi numerentur, necesse est. Hoc

autem loco nobis speciatim demonstradum est, quonam pacto sapietia ab alijs distinguatur,&maxime a scientia dc intellectu: quae res apud scriptores est valde dubia, atque incerta . Quod distingiti debeant ex eo constat, quod sapientia seorsim ab illis numeratur, & delinitur. Cotravero,quod non debeat distingui, primum patet ex doctrina Aristotelis dicentis sapientiam esse intellectum & scientiam honorabilissimorum in natura: igitur sapientia idem est, quod intellechus de scientia. Deinde, omnis nostra perseel a cognitio, aut per ceria luminis naturalis approhensi

418쪽

3 r a Introd. in Theol .

hensionem, quo modo a nobis cognoscutur pri- ma principia, dc hic est intellectus, vel per demonstrationem,& haec est scientia: ergo sapie tia,non est quid diuersum ab intellectu, & scieti tia, quia clam non sit quid conflatum ex intellectu,& scientia, erit prosecto alterum ex his . F Cap.3. cit etiam hoc loco dubitationem , quod Aristoteles ait , sapientiam,quae est habitus acquisitus per demonstrationem, esse superiorem habitu principiorum,cum nihil eo possit esse superius: quoniam, in primo posteriorum,intellectus diacatur esse quid melius,quam scientia. Circa hac dissicultatem sunt hi dicendi modi. Primus eorum,qui existimant scientiam, proprie loque

Et do, tum includere notitiam coclusionis: intellectum vero cognitionem principiorum, quod vera sint: at vero sapientiam in hoc consistere, ut dicat notitiam, qua cognostitur coclusionem esse veram, propter veritatem principiorum . Itaque, cum ad demonstrationem tres concurrant notitiae inter se sormaliter distincto illa tertia, per quam scimus conclusionem esse verania

propter principia,& quod principia sint conclusionis cau ssa, proprie sapientia nominatur: ut sapientia nihil aliud sit, quam scire, quod princi- tum sit caussa conclusionis. Quidam aliteroquentes eandem inionem introducunt, dicendo sapientiam este scientiam & intellectum materialiter,sormaliter vero distingui,cum non

sit principiorum & conclusiotimii notitia, sed

419쪽

. Liber Tertius. IXI

illa tertia cognitio,qua intelligitur,liosi esse propter illud . Secundus dicendi modus,qui his dictis explicatur . Primum, sapientia dupliciter accipi potest: uno modo,ut est scietia quaedam, quae res considerat per altissimas caussas: altero modo pro quodam habitu perfectissimo, & supremo, qui sub una ratione formali se extendit ad cognitionem, tum principiorum, tum cUnclusionum : qui habitus est eminenter intellectus & scientia. Secundum, si sapientiae nomen sumatur primo modo, sapientia ab alijs scientiis, solum differt secudum persectionem, quasi persectissima scientiae species: qua ratione diceres hominem differre a brutis, tanquam pers ctissimum animal. Tertium , sapientia secum do modo sumpta, differt ab alijs scientijs, tanquam species contenta sub alio diuerso genere: quo fit, ut & specie, dc genere ab alijs differat: quod si esset verum, esset intellectu facile, quomodo sapientia esset quid altius habitu intellectus . Tertius dicendi modus est eorum, qui dicunt scientiam esse genus ad sapientiam, ita Vt sapientia sit species quaedam scientiae: sed i men, quia considerat aliquid speciale, & maximum ideo hoc nomen sortita est. QBrtus,qui assirmat Metaphysicam esse sapientiam, quia

non solum vel satur circa communissima principia scientiar, sed etiam circa prima principia eL 1endi, id est, circa Deum & intelligentias: aliae vero circa principia magis specialia: quae se Z tentia

420쪽

In I. lib.

c. 8.L. I. Met. Domin. Bana

3 1 Introd. in Theolog.

tentia non explicat propositas difficultates, via postea dicam. Quinctus, qui assirmat sapientia non e sse intellectum, vel scientiam : sed ex se, tum comprehendere modum quendam particularem scientiae, quatenus potest particulariter arguere contra negantes principi quod non conuenit intellectui, vel scientiae. Sextus modus domini Caietani, qui explicatur his dictis. Primum , scientia & sapientia dupliciter considerari possunt: primo modo, quatenus sunt ii bitus acquisiti per demonstrationem: altero, ut sunt virtutes quaedam perficientes intellectum, it possit iudicare de rebus. Secundum , si primo modo considerentur, scientia & sapientia non distinguuntur inter se; si autem altero modo distinguuntur: quia alio modo perficitur intellectus iudicando de rebus per caussas altissimas, quod facit per sapientiam; alio modo iudicando per caussas inferiores, quod facit per scientiam. Et hoc pacto considerauit Aristot les scientiam & sapientiam, quando eas inter sedistinxit. Tertium, sapientia differt a scientia, non ut species a specie, sed ut proprium a communi , & sicut persectum ab imperfecta: cum sapientia sit quaedam persectissima scientiae sp cies, quam, regulam, & deam aliarum scientiarum appellat , ristoteles. STtimus modus,qui parum, aut nihil a sexto differt, est eorum qui dicunt, scientiam generatim accipi pro habitu acquisito per demonstrationem: quae deindo diutin

SEARCH

MENU NAVIGATION