Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Liber Tertius.

hoc nomen Theologia, significat sermonem de Deo. Deinde illud est obiectum alicuius scientiar, quod primo ab ea conlideratur, dc cuius ratione omnia considerantur: sed Deus in Theologia principaliter consideratur, & alia omnia , ut ad Deum aliquo modo reseruntur, igitur.Postremo,idem est obiectum scientiς & principi rum : at principiorum Theologia', id est articulorum fidei obiectum, est Deus, igitur. Secunda conclusio: licet de Deo nesciamus quid sit : t men ex cognitione tu definitione alicuius attributi ipsius, possumus probare, tanquam per effectum aliquid de Deo. Tertia conclusio: alia , quae tractantur in Theologia praeter Deum, tractantur sub una & eadem ratione sor mali obiecti,& ut ad Deum reseruntur. Et haec sunt quae breuiter docet diuus Thomas. Quod autem , ad opiniones aliorum attinet, primum eas uni uerse recensebo; deinde speciatim explanabo. Quidam ergo ita de obiecto Theologiae senti ut, ut ei nullum certum obieetiam assignent: alij

dicunt esse aliquid creatum, alij increatum, alij quid medium. Ex ijs qui dicunt esse aliquid increatum,nimirum Deum optimum maximum,

alij assignant obiectum cum aliqua limitatione , alij vero sine ulla limitatione a. Denique , quod attinet ad rationem sormalem, alij unam, alij aliam ei tribuunt, ut mox singulas opiniones recensendo, planius dicemus. Fuit igitur prima opinio eorum , qui putarunt hanc sciem

432쪽

s Introd. in Theolog.

tiam non habere num definitum obiectum, sed plura pro varietate, ac diuersitate conclusio. num, quae in hac iacultate demonstrantur ; ita ut tot uni obiecta, quot sunt conclusiones, quae Quaest. s. in ea probantur. In qua sententia suit Gabriel, in prologum primi sententiarum ; quam libem ter ij, quos Nominales vocant, amplectuntur . Huius sententiae fundamentu illud elle videtur, quia scientiarum habitus variantur pro diuers,tate conclusionum, quibus varia respondendia Quaest. s. obiecta . Secunda 1ententia suit Durandi in

eundem prologum; qui, ut alias diximus, tres. distinguit Theologias; quarum una est habitus, quo cognoscuntur ea, quae sunt in sacris literis raltera est habitus,quo declarantur,ac defenduntur quae in sacra scriptura continentur: tertia,est habitus conclusionum elicitarum ex ijs, quae inscriptura habentur. Prima & tertia habent pro obiecto opus meritorium : quoniam in his duabus Theologijs omnia considerantur, quatenus

ordinantur ad opera, quibus meremur: at Vero

secundae Theologiae obiectum est Deus, ut est Iib. I. de saluator. Tertia lententia Hugonis, qui puta--ς ς uit sacrae doctrinae subiectum este opus restaurationis, seu reparationis. Vt autem id melius intelligatur,animaduertendum est, sacros Theologos solere Dei opera in tria genera distribu

re; in quorum primo continentur opera cre

tionis, ut est mundi molitio & gubernatio: in secundo,opera restaurationis, quibus hominem per

433쪽

per peccatum lapsum, instaurauit, ut est verbi incarnatio, passio, & descensus ad inseros r in tertio opera retributionis, ut est glorificatio, & nquae ad beatitudinem pertinent. Vult igitur citatus auctor, secundi generis opera esse sacrae Theologiae obiectum. Quarta opinio Magistri L. I. sent. sententiarum,qui existimauit subiect u in Theologia,esse res & signa, iuxta ea, quae Augustinus libro primo de doctrina Christiana scripta n bis reliquit. Nanque in Theologia , aut agitur

de rebus; visunt Deus, Angeli,virtutes, &c. aut

de signis, ut de sacrametis,& de figuris,quq sunt futuroru signa. mineta, Linconten. qui existimauit, credibile, esse subiectam huic scientiae

materiam : quod in ea omnia considerentur ut sunt credibilia per diuinam reuelationem : sed alij, aliam huic doctori opinionem tribuunta , . Sexta, Alberti,qui ait, si subiectum uniuerse su- I.sen. l. I. matur,esse res & signa,vel credibile, si vero proprie & stricta, esse Deum, ut est principium definis : iuxta illud: Ego sum alpha & omega . Apoc. r. Septima, cuius meminit AEgidius Romanus, quae assirmat ens diuinum elle huius doctrinae subiectam materiam. Est autem ens diuinum quadruplex: unum per essentiam, scilicet Deus ipse: secundum per participationem, Ut sun dona,& virtutes infusae: tertium per unionem, ut est Christus: postremum per significationem, ut sunt sacramenta. Haec igitur omnia,quae aliquid diuinitatis habent, conueniunt in Vnar tione

434쪽

Liber Tertim. 3σst

Decimatertia , doctoris subtilis in eundem Magistri prologum, qui ait Deum esse subiectum,

sed sub ratione infinitatis: cum per Deum, omnes intelligant ens infinitum ; quasi haec sit eius natura,secundum nostrum intelligendi modu. Postrema sententia,omissis alijs, si quae sunt, est diui Thomae,& quorundam aliorum, quae aste- Richar. rit, Deum,ut Dus est, esse sacrae Theologiae obie- Capr. stum. Quid autem per Deum,ut Deus est,intelligere debeamus clare in serius a nobis explicabitur,&haec de opinionibus. implicatur natura, proprietates, ac partes subiicti adaequati alicuius scientia. Cap. XXVLCVM hanc nostram institutionem no solum scribamus ijs, qui in scholis Dialeisticae, de philosophiae sunt valde exercitati ; quibus quae

hoc capite explicanda proposuimus, sicut nonnulla alia superius explicata, nota ac manifesta sunt; sed etiam ijs,qui vel ista alias non audiuerunt, aut non bene perceperunt,aut certe eorum non recte meminerunt, propterea, ne qui minus

in scienti js humanis sunt versati,aliquid a nobis quod sit ad pr posita dissicultatem recte percipiendam necellarium , requirere possint, de rebus propositis ex Dialectica aliqua repetendo,

breuiter tamen agemus. Cum igitur constet,

435쪽

biectum in quo versetur, id varijs nominibus avarijs scriptoribus solet appellari. Primo,diciatur Genus scibile, quo modo aliquando appellauit Aristoteles: ea fortasse de caussa, quia scie-tia considerat species eius rei, quam tractat: ut scientia de animali,animalis species: & ideo res subiecta genus scibile vocatur . Secundo ab Auerroe, dicitur compositum ; ea, ut arbitror

ratione, quia subiectum habet aliquid quod est eluti materia, & aliquid quod est veluti se ma ; ut paullo post dicetur. Tertio, dicitur subiectum, Sc graece το νον, similitudine sumpta ab ijs, quae subi jciuntur artibus : quia, ut gratia exempli, fabro tignario subijcitur lia gnum circa quod versatur, ita id,quod in aliqua scientia consideratur, ei cognoscendum supponitur: vel quia in eo, tanquam in subiecto sunt passiones, quae in scientia probantur. Quarto,

nominatur materia,&subiecta materia, a Graecis υλη: metaphora ducta ab artibus,in quibus est aliqua materia, in qua ars versatur , quam tractat, vel ex qua aliquid essicit. Quincto, vocatur obiectum, trastatione sumpta a sensibus: cum ea,quae sub sensum cadunt,& quae a sensibus percipiuntur, obiecta, quod eis quasi percipienda obij ciantur,ut color visui, dc sonus auditui,nuncupentur: pari ratione,quod in aliqua scientia cognoscendum intellectui proponitur, eius obiectum esse dicitur: qua appellati ne recentiores scriptores passim uti solent. Ex

436쪽

Liber Tertim. 37r

quibus appellationibus tres posteriores sunt usu frequentiores. Sunt etiam, qui finem, ii ueterininum appellent, existimantes idem esse materiam, siue obiectum, & finem in aliqua scientia; ita ut sanitas possit dici obiectum medici nae, sicuti & finis: verum, isti in eo, quod finem cum obiecto scientiae confundunt, grauitere rant , cum ista duo sint valde inter se dissociata, quod etiam quisque facile intelligeret. Solent quidam aliquid discriminis inter subiectum &materiam assignare; sed ista subtilius examina. re,nihil ad nostrum institutum attinet. Concludamus igitur his sere nominibus, id quod in scientia consideratur, appellari. Nunc, quibus modis scientiae subiectum diuidi soleat, doceamus . Scientiae duplex potest assignari subiectu, siue materia: alterum, ut scientia est quoddam accidens, & sic ei assignatur subiectum in quo Supra. E. inest,& cui inhaeret: S: hoc nihil aliud est, quam I .c. a. intellectus in quo insunt scietiaru habitus; sicut potentia videndi est in oculo: alterum, in quo versatur, & quod contemplatur, quod nominibus supra recensitis nominatur: & de subrect o hoc modo sumpto est instituta hoc loco disputatio. Illud primum solet appellari subiectum inli sionis,hoc vero subiectum considerationis, seu attributionis. Subiectum hoc modes sum- Πλη- ptum triplex est in aliqua scientia, adaenuatum , 'lea totyle principale, α partiale. Totale, letiadaequatum obiectum illud est, quo ii adaequale

437쪽

37 a

Introd. in Theolog.

continet ea,quae tractantur in scientia, ita ut nec

excedat, nec deficiat,sed sit penitus scietiae aequalet scuti coloratum est obiectum adaequatum sensus videndi. Rursus obiectum adaequatum, vel,ut alij loquuntur,adaequationis, sic explicari solet: Illud est obiectum ad quatum alicuius scientiae,cuius principia, partes, species, & passiones per se tractantur in scientia, ita ut quidquid tractatur sit aliquid ex dictis, aut ad ista aliqua ratione reseratur: dixi , per se , quoniam si quae in scientia tractantur per accidens, non est opus ut sint aliquid illorum trium: Et tale obiectum nominibus iam explicatis, priuate nominari solet. Principale obiectum in scientia est pars, siue species praecipua, & nobilior illius generis, quod primo consideratur: ut in scientia de animali: ea pars, quae agit de homine :& in scientia de instrumentis sciendi, demonstratio, seu mauis, definitio; & in Meta- physica, substantia erit pars principalior, quam accidens. Partiale obiectum , est aliqua pars obiecti ad aequati, quae consideratur in aliqua

parte scientiae, seu id quod consideratur per se

in scientia, praeter obiectum adaequatum . Vt in physiologia, clementum , seu corpus simplex,

corpus mixtum, anima, &c. Vnde fit, ut omne

obiectum principale, sit etiam partiale, sed non contra . Rursus, subiectum, siue obiectum diuidi solet in obiectum materiale,& in sormale: quae distinctio hoc modo intelligenda est. In

obiecto

438쪽

L iber Tertius. 3 7 I

obiecto cuiuscunq; scientiae duo possumus considerare, alterum , est res ipsa quae cognoscitura scientia, seu ab arte tractatur: alterum est ratio sub qua, vel secundum quam res illa tractatur. Exempli gratia in Medicina, res considerata,est humanum corpus; ratio vero sub qua tale corpus consideratur a medico, est quatenus per artem potest curari: in quo medicus differta philosopho naturali, qui cou siderat corpus humanum, ut est mutationi obnoxium . Id igitur Auer. quod in scientia cognoscitur, & in arte tractatur, dicitur res conside rata, seu obiectum m teriale: ratio vero secundum quam consideratur , dicitur ianodus considerandi, seu ratio se

malis,& obiectum formale: non quod sint duo distincta obiecta, sed in uno persecto obiecto

duo considerantur : alterum quod habet rationem materiae,alterum quod habet rationem sermae: ad similitudinem alicuius corporis naturalis,quod constat ex materia & sorma. Vt enim corpus conflatur ex duplici parte, materiali, &formali; ita obiectum scientiae constat ex re co-

siderata,tanquam ex materia,& ex modo & ratione considerandi, tanquam ex forma: cum res

considerata sit ex se interminata & indifferens, quae possit a diuersis scientijs tractari; modus vero considerandi, tanquam forma quaedam , rem illami determinet ,& ad certam scientiam contrahat. Ex quibus colligitur de una & eadem re materialiter cosiderata, posse esse varias

439쪽

3 7 Introd. in Theolog.

scientias, quae inter se distinguuntur, quod rem illam vario modo considerent. Vt ecce, de homine agunt philosophus moralis, naturalis,m dicus,& Theologus,sed sub diuersa ratione, r- mali : similiter circa coelum versantur Physicus& Astrologus,sed non eodem modo. Quando autem quaeritur de obiecto alicuius scientiae, noquaeritur de materialis quia per illud una scientia non distinguitur ab alia,sed de sormali. Quo fit, ut errent ij, qui in assignando obiecto alicui scientiae, solum assignat materiale,cum debeant assignare formale: ut si quis diceret Medicinae obiectum esse humanum corpus, & nihil aliud adderet. Et cum sit multo difficilius as lignare ser male, quam materiale, hinc est,quod scriptores in 'eo assignando si pe sunt inter se discordes: ut patet in hac qu stione de obiecto Theologiς. illud etiam hoc loco animaduersione dignum

esse videtur, rationem sermalem conuenire priamo de per se,obiecto adaequato scientiae,quae r rio reperitur etiam in partibus ; sed non est nocesse ut in omnibus reperiatur eadem ratione,

ita ut directe in omnibus sit partibus. Exempli gratia, si in philosophia naturali ponatur pro

obiecto adaequato corpus, sub hac ratione se

mas , ut est mobile; eile mobile, conuenit huic obiecto per se directe, & etiam speciebus eius;

non autem necesse est ut conueniat principijs corporis mobilis,ut sunt materia & forma, quia

laus non competit primo , de per se, ac directe,

440쪽

Liber Tertius. I s

esse mobile. Denique, obiectum siue materia solet distingui in materiam proximam &remotam : materia remota est quam ars, velscientia Praesupponit, proxima circa quam versatur: ut in Logica, materia remota sunt res, ens vero rationis,quod fundatur in rebus,materia proxima u.

Et de his obiecti distinctionibus hactenus, de quibus subtilius disserere, non est hic locus-.

Nunc pauca de conditionibus, quas obiectum adaequatum habere debet, licamus. Ad constituendum alicuius scientiae obiectum nonnullas Philosophi,& Dialectici conditiones requirunt, Daho.in quarum prima est, ut omnia contineat, quae in prol. sen. scientia tractantur, vel in recto, ut sunt eius spe- .cies,vel in obliquo ut sunt partes, S principiata. Vnde scientia de animali continet in recto animalis species, de quibus directe praedicatur, ut cum dicitur, Homo est animat: at vero partes, in directe, de quibus in obliquo praedicatur: ut cum dicitur, Animal constat ex corpore. Itaque id, quod primo alicuius scientiae obiectum continet , sunt ipsius partes: & ob hanc conditione obiectum appellatur compositum. Rursus debet continere, aut tractare passiones, seu proprietates illius obiecti; ut scientia de animali, proprietates animalis: ob quam caussam voca- ' Itur, subiectum. Postremo, species, quae appetilantur partes subiectivae, ut patet in allato exemplo, de scientia animalisa & ob hanc conditionem appellatur genus i Illud itaque censetur

SEARCH

MENU NAVIGATION