장음표시 사용
461쪽
ra clininorum effectorum : unum genus est, sub quo effecta naturalia continentur, ut sunt quae Deus in mundi creatione, conseruatione, dc gubernatione essicit, ex quorum effeci orum cognitione in aliquam diuinorum attributorum, naturaeq; diuinae notitiam, tanquam aposteriori iit
peruenimus. Itaque uno, vel altero attributo diuino cognito, discurrendo, in aliorum cognitionem, quantum vi naturali conceditur, ascendimus . Alterum genus, est eorum effectorum,
quae pertinent ad ordinem supernaturalem gratiae, secundum quem Deus instaurat, iustificat,&glorificat hominem : S: haec nobis innotescunt per reuelationem supernaturalem luminis fidei; quo longe plura de diuina natura innotescunt,&quae naturaliter cognoscuntur longe melius nobis manifestata sunt . . Vt,diuinitatem est necundam, Deum esse trinum & unum, hum
nam naturam sibi uniuisse, nostram se licitatem positam esse in clara Dei visione, & huius generis multa alia, ex quibus, tanquam ex principijs maioribus, ac clarioribus multo plura, qua per esse stus naturales discurredo, humana Theo logia de Deo cognoscere potuit, & in hanc etia. . At Dei notitiam peruenire, Deum esse, ipsum ens ' per se infinitum ; ex qna ratione, tanquam exr quodam primo principio, hςc scientia suas coni clusiones probat. Quare,ad formam argumen ' rationis respondentes, dicimus,Deum no solumst cadere sub nostram cognitionem secundum a tribui
462쪽
tributa naturaliter cognita, sed etiam secundum hanc dictam rationem, ut est ens per essentiam, unde aliae rationes manant. VII. Sed rursus urgeret aliqriis,& allatam sollitionem, ac etiam opinionem nostram hunc in modum labefacta-Li. i.post. ret. Ex certissima Aristotelis doctrina, cui nemo est, qui non consentiat, ad demonstrandam aliquam rei cuiuspiam proprietatem opus est medio proprio & immediato, definitione nimirum rei illius, cuius proprietas demonstranda
est: atqui, ut omnes philosophi, & sacri D ctores fatentur, quid Deus sit, etiam per lumen fidei cognoscere nequimus: quare nihil de Deo. demonstrare poterimus ; ac proinde Deus non poterit esse huius scientiae obiectum. Si hoc argumetum Vrgereret, primum probaret etia Metaphysicam,secundum aliquam saltem partem, non esse scietiam: cum nec etiam Philosophus,
agens de Deo, quid Deus sit cognoscat. Deinde, solum probat nos non posse aliquid de Deo demonstrare illa potissima demonstratione, quam Aristoteles tradidit,quae etiam in humanis scie-tijs raro reperitur: & in quibusdam reperiri noArist. lib. potest. Postremo, satis est de obiecto iuppone- -post c, I re quid nominis, ad aliquid de eo demonstrandum: quod attinet ad definitionem rei, satis, est habere aliquam descriptionem constatam ex attributis, siue ex effectis,quod etiam in alijsaccidit scientijs: cum rarae sint pexsectae & absolutae rerum definitiones. II X. Quod Deus
463쪽
non habeat proprie passiones,ac propterea non posse esse huius scientiae obiectum, sic demonstratur. Passiones sunt proprietates manantes ab essentia rei, inter se, & ab essentia distinctae: atqui attributa Dei non sunt huiusmodi, quoniam Deus est simplicissimus actus, ut sacra determinant concilia: non sunt igitur in Deo verae passiones, quς probetur, vel per quas aliquid de Deo demonstretur. Attingit haec argumentatio grauem illam dissicultatem, de qua inter se diui Thumae & Scoti sectatores distentire videntur,an attributa diuina distinguantur ex natura rei, an vero per solam rationem, de quare non est nostrum latius hoc loco disserere. O mi Lia igitur hac dissicultate,etiam si cum diuo Thoma dicamus, cuius sententiς omnino subscribe- dum esse arbitramur, attributa diuina nullam a parte rei habere distinctionem ; negamus tame, unum non esse rationem alterius, & unum per
alteru probari non posse: & id sat est, ut aliquid per aliud probari queat, ut ab eo formaliter distinguatur. Quare, licet Deus nullas proprie habeat passiones, & sit actus simplicissimus, ac
propterea unico actu perceptibilis, & penetr bilis, quo modo seipsum cognoscit: tamen,quia vere in se habet rationes varias, ac etiam infinitas attributorum , prout a nobis per varios conceptus cognoscitur , apprehendimus in Deo aliquid tanquam subiectum, & aliquid tanqnam praedicatum, siue attributum, S unum attributum Cap. Fimmiter de
464쪽
tum tanquam rationem alterius. Quod si in
stes, leprincipiis,& partibus, speciebusq; , quae
omnia alicuius scientiae subiectu, habere debet; quid respondendum sit, satis manifestum est ex ijs,que capite vigesimo septimo in primo notando, diximus: Vbi docuimus principia passiones,& partes non eodem modo esse in omni scientia; & in Theologia suo modo haec omnia re. periri. Et quod ad principia attinet, assignamus aliquid loco principi j,scilicet Deum ut Deus,essentiam diuinam ex se consideratam, ens sum mum : unde insertatur omnia Dei attributa,quq vicem passionum habent. Partes autem diceres quodamodo esse personas diuinas,& ipsas cre turas, operaq; diuina, quae omnia dicuntur partes , prout sunt participationes, diuinae naturae.
IX. Subiectum praesupponitur in scientia tanquam notum, cum nihil possit dari notius per quod probetur : at in Theologia probatur Deuesse, ut patet apud omnes Theologos, igitur. Facilis est solutio: primu , si obiectum sit aliqua
ex parte dubium , pollunt afferri rationes ad illius existentiam demonstrandam : & cum communi quadam omnium hominum notione Deum esse existimetur,quaeruntur deinde rationes necessariae ad idem confirmandum. Et hinc
est, quod Theologia humana Deum esse demonstrat. Deinde, in Theologia Christiana,ratione principiorum fidei, Deum esse supponitur: sed quia idem ratione naturali demonstrari potest,
465쪽
ideo per rationes naturales, tanquam quid prae ambulum ad Theologiania , demonstratu π .X. Obiectum debet este aliquid comune, quod praedicetur de omnibus ijs, quae in scientia tractantur: at Deus ratione eorum qu in Theologia docentur no est huiusmodi: quia, licet Deus praedicetur de tribus persbnis diuinis; non tamepraedicatur de Angelis, de homine,de donis diuinitus tacessis,alijsq; similibus, igitur. Hςc ratio, ni fallor, ex i)s,quq adnotata sun satis aperte soluitur e nec enim vi, scriptum est, oportet ut subiectum de omnibus, quae sunt in aliqua scientia in recto,& secundum eandem rationem uni- uocam praedicetur,sed sussicit ut omnia ad illud aliquo pacto ordinentur, mi dicatur esse quid commune,& sic Deus dici potest communis, in Theologia ; cu omnia quae in ea tractantur sint , et ipse Deus, vel sint ex ipso, vel ad ipsum reserantur . Et Angelus S homo, secundum analogia, ut constat ex sacris literis, dicuntur Deus, de dona dicuntur diuina: Sc per donum gratiae, ut diuus Petrus ait, nos facti sumus participes diuinae naturae. XI. Si vera est hςc sententia,necessario ex ea conficitur, Theologiae subiectas esse res omnes,& de omnibus rebus agere, cum omnia sint a Deo,& ad Deum reserantur: quod tame salsum est,cu multa sint de quibus The logia non agit: veluti de elementis, te plantis, leanimalibus, &c. adde etiam,quod aliae scientiae non essent necessariae. Facile conceditavis hanc
466쪽
scientiam omnibus de rebus agere, secundum eam rationem , quae est ei propria; eo modo, quo Metaphy sica agit de rebus omnibus, ut emtia sunt, non autem secudum rationes proprias, aliarum scientiarum. Exempli gratia, Metaphysica agit degeneribus Sc speciebus corporis naturalis, sed non quatenus mobilia sunt,quo modo a physico considerantur. Sic etiam Theol gia, dum de operibus diuinis disputat, ut de rerum productione, ordine, procuratione, administratione, & fine, dicetur agere de rebus omnibus, ut sub suo subiecto formali continentur :quo fili ut verba faciat de coelis,de elementis, le mixtis, alijsq; rebus naturalibus, sed non sub ea ratione, qua considerantur a Physico. Similiter, ijsdem de rebus sermonem habet,cum de mundi fine,atque statu post resurrectionem disterit. Neque hinc sequitur alias scientias non esse rimcessarias, cum non agat de omnibus rebus secudum omnem rationem, nec omnia de quavis redemonstret, quae de ea demonstrari possim t. Sicuti patet in philosophia naturali, quae non agit
de coelo, de homine,&de anima secundum onar nem rationem ; cum his de rebus alij quoque is agant artifices. XII. Deus,ut Deus designat quid infinitum, interminatu, ut nos fatemur ;quo posito, multa sequuntur absurda. Primum
Theologiam elle scientiam quandam infinitam quia scientia adaequat rationem formalem sui, obiecti. Scibile enim,ex Aristotele,est mensura
467쪽
scientiae ; d quantuin est subiectum, ut scibile,
tanta est scientia: at consequens est absurdum , cum mens humana finita non sit capax infinitae scientiae, ergo. Deinde sequeretur Deum a nostra Theologia comprehendi, quod est a Nero penitus alienum : consequentia patet; quia qui dicit, Deus, ut Deus, dicit totum Deum,& totaliter,id est, proponit Deum cognoscibilem secundum omnem ratione,& moduniri quare, si Deus ut Deus, est a nobis cognoscibilis, erit etiam coprehensibilis, quod veritati,& auctoritati patrurepugnat. Praeterea, sequeretur idem elle obiectum nostrae Theologiae, &. scientiae diuinae, cu Deus omnia sub ista communissima ratione cognoscat. Rursus sequeretur necessario Theologiam nos inducere in cognitionem rerum omnium, cum is, qui cognoicit Deum, ut Deus est,
necessario cognoscat omnia . Haec ratio, quae nostram sententiam multum urgere videtur, facile diluiturinam, quod aliqua scientia tanta esse dicatur,quatum est eius obiectum , vel, quod idem est, scientiam adaequari suo subiecto,& subiectum esse mensuram scientiae, bifariam intelligi potest: uno modo ex parte obiecti, S rationis formalis ipsius, &sic verum est scientiania
adaequare obiectum: ut patet in visione, quae tanta esse dicitur,quantum est eius obiectum: abiero modo ex parte subiecti, siue ex parte cognoscentis, ut tanta dicatur, quanta est vis c
gnoscendi, siue intellectuale lumen ipsius :&
468쪽
hoc pacto non est neceste ut scientia tanta sitia, quantum est obiectum : sicuti non est necesse, ut tantam quis habeat videndi facultatem, quatum obiectum quod sub visum cadit,videri potest. Si ergo Theologia sumatur ut est in nobis,non sequitur esse infinitam,neque cognoscere Omnes res, neque aequari scientiae diuinae, aut Deum ipsum comprehendere: sicuti non est necesse, ut is qui cognoscit aliquod principium,cognoscat etiam conclusiones omnes,quae ex illo a quouis intellectu deduci positini: & nullus ita perfectus reperitur artifex, qui omnia cogno-lcat, quae in suae artis principijs continentur. Quare, pro ratione luminis, tum reuelati, tum naturalis & acquisti, & pro ingeni j bonitate plura, vel pauciora sub illa communi ratione, quam Theologiae assignamus, cognoscuntur. XIII. Si verum esset, quod dixit sanctus D ctor, ideo Deum esse obiectum adaequatum tria hac scientia, quod omnia ad Deum reserantur, sequeretur obiectum Metaphysicae esse eudem Deum,eodem modo consideratum: sequela patet , quia etiam Metaphysica principaliter agit de Deo, considerat Deum ut est caussa & sinis rerum omnium,ac proinde reliqua omnia ut ad Deum reseruntur: de ita hae duae scientiae idem haberent obiectum, quod est falsum . Huius rationis sequetia negatur: quoniam Metaphysica primo.& p incipaliter,speculatur ipsum ens, utens est, eiusq; passiones demonstrat, & postea
469쪽
partes entis,scilicet Deum & creaturas: at vero nostra Theologia immediate versatur circa diuinum numen cuius plura attributa, & plura , opera sub alio lumine considerat . Qu are, haeduae scientiae, licet unam dc eandem rem considerent; tamen multis de caussis inter se distant.
Primum, quoniam non habent idem obiectum adaequatum, ut patet ex dictis. Deinde, longe plura,& sub alio lumine, & qui e vi naturali cognosci nequeunt, nostra Theologia cognosci de Deo,quam Metaphysica . Postremo in modo procedendi, quia Metaphysica incipit a notioribus nobis, & per effecta naturalia attributa quaedam de Deo demonstrat: at nostra Theo- logia secundu ordinem naturae, Sc a priori procedit ; dum per hanc primam Dei rationem, scilicet ut est ens per essentiam, omnia considerat. XIll I. Denique, ne plura congeram argumenta, arguunt aliqui diuum Thomam inconstantiae, quod aliter olim senserit in prologo sententiarum,& aliter hoc loco: ac rursus aliter sentire videatur in primo articulo primae quςstionis secandae, secundae. od attinet ad primam huius obiectionis partem,Thom istae varijs respon- Cale
dent modis. Quida dicunt in prologo locutusuisse secundum aliorum Scholasticoru opinionem; dc per modum displitationis,& ideo aliter atque hoc loco sensisse: alij, ibi sermonem habuisse de obiecto adaequato, hic vero de principali: alij, ibi non fuisse locutum de subiecto
470쪽
Theologiae, sed de obiecto in communi, prout quavis ratione potest cadere sub diuinam reuelationem ; hic vero de subiecto pi prio, & per se: ali j idem volunt intelligi per ens diuinum ,& per Deum , ut Deus est. Sed quidquid sit de his solutionibus,quas facile aliquis reiiceret, melius cum alijs dicendum existimo, beatum D etorem quod non semel in semina secit in mutasse hac in re sententiam : quod cum amrmatur,nihil eius diuino ingenio detrahitur; immo aliquid laudis tribuitur, cum videamus n5 suisse in ea opinione, quam semel imbibit, pertinacem,& in dies in rebus examinandis,ac perpendendis maiorem adhibuisse caram r quod omnes, qui cum ratione in scient ijs versantur, facere deberent. Quod vero ad alteram partem huius argumentationis attinet. mox capite sequenti latius dicemus. Explicatur quaedam contradictio, quae in diuo Thoma esse videtur. Cap. XXX. VT igitur alteram ultimae argumentationis partem,S quinctam rationem stiperius allatam explicemus,& apparentem pugnantiam, quae videtur esse interea, quae hoc loco beatus Doctor tradit, S: quae initio secundae secundae docet, q uaedam longius de natura scientiae ac fidei, ab ea tamen re in qua nunc versemur,nullo modo aliena,nobis repetenda sunt. Notandum
