Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

s 8 6 Introd. in Theolog.

damnandi ac reij cienda est,quod sine ulla firmaratione sese opponit communi philosophorum,& Theologorum certissimae sententiae, quae cuique arti & scientiae certam tribuit materiam in qua versetur . Et quia in re sumus manifesta, nihil est cur pluribus istam sententia urgeamus. Secunda conclusio : Opus meritorium non est adaequatum & formale Theologiae obiectum :est haec conclusio contra Duradum, quae sic prinbatur . I. Idem est obiectum nostrae Theol giae & beatorum , ut paullo infra demonstrabitur : atqui certissimum est opus meritorium noesse obiectum illius Theologiae, cum beati sin extra statum merendi: quare,nec etia erit obiectum nostrae . II. Ista opinio procedit ex falso fundamento, quia supponit Theoloetiam esse solummodo practicam,cum sit magis speculativa, ut supra probatum fuit: cum igitur falso nitatur fundamento, ruat necesse est. III. Sequitur etiam illud in conueniens ex ista sententia,quod sciet iam nobilissimam de Deo, ignobilem facit, dum cognitionem,quam de Deo habet, ad opus meritorium restringit; ut mittamus multa alia absurda, quae ex ea inferri possent. Ex his confutares etiam opinionem illam, quae obiecti mi facit opus reparationis,seu restaurationis. Te tia conclusio: Obiectum adaequatum & formale Theologiae, non est Christus ut est caput E clesiae. I. Multa tractantur in Theologia, quae non continentur sub isto obiecto, nec ad ipsum

452쪽

. Liber Teresim. 3δ

reuocari possitnt, ut sunt quae de Deo in se, de quae de Trinitate disputantur,non poterit igitur este adaequatum obiectum. II. Christus non est obiectum ad quatum Theologi ς beatorum,

ergo nec nostrae: sumptum est manifestum; quia beati principaliter speculantur, ac vident estentiam diuinam, quae est ratio cognoscendi omnia : consequetia tenet, quoniam, nostra The logia eadem est cum Theologia beatorum , . III. Obiectum debet eile aliquid incomplexum ac simplex: at vero Christus duas includit naturas omnino inter se diuersas, ut sunt natura diuina,& humana,igitur . Ex his colligere licet, huius doctrinae subiectum,non esse res,& signa, ut Magister voluit. Quarta conclusio: obiectu ad aequatum de formale sacrae Theologiae non potest esse Deus sub aliqua limitatione ex parte, psius Dei,vel alicuius attributi, nimirum, Deus ut redemptor, ut glorificator, ut perfectus, &c. Haec concluso reiicit nonnullas ex allatis sente-tijs; quae his rationibus confirmatur. I. Id,

quod probatur in aliqua scientia, non potest esse ratio formalis obiecti,sed potius passio, & praedicatum ipsius: at quodcunque Dei attributum demonstratur in Theologia de Deo, ut quod sit perfectus, glorificator, &c. Quare, per aliquam aliam primam rationem probari debent,quae sit ratio formalis, ac prima obiecti Theologiae. II. Ratio formalis obiecti debet esse adaequata ipsi scientiae,ita ut contineat omnia, quae sunta,

453쪽

Intro in Theolog.

in scientia: sed multa demonstranti ir de Deo in Theologia, quae non dependent ab his attributis , ergo ista non pollunt ullo modo esse ratiosormalis illorum, quod est omnino per se manifestum: quamobre nec esse poterunt adaequa- Aureol. ta huius scientiae ratio. Itaque cum multa probentur in hac doctrina, quae non conueniunt Deo, secundum aliquam ex his limitatis rationibus,rationes istae non possunt formale,& ad quatum , Theologiae obiectum constituere , .

Oean. IlI. Sicuti subiectum supponitur in scientia, ita & eius ratio formalis, perquam subiectum constituitur; ergo, sicuti subiectum demonstrari non potest, ita nec eius ratio: ceterum, si quod Dei attributum rationem sor malem obiecti c5stitueret, iam illud attributum demonstrari noposset; quod est contra rationem scientiae,cuius est passiones de subiecto demonstrare. Quare, esse glorificatorem , gratia exempli, in Theol gia non demonstraretur; & tamen demonstratur. Ex eo enim quod Deus habet prouidentiam, & bonos bonis,& malos malis assicit, optime colligirur esse glorificatorem. IV. Hoc ar-. gumentum speciatim urget eas sententias, quae obiectum Theologiae limitat secudum aliquod attributum Dei relatiuum,ut redemptor,vel gloscot. rificator. Attributum respectivum est posteritis, Ioa. Bassi es ignobilius attributo absoluto,ergo posset do

ε' ri alia prior & nobilior scientia, quam sit Theologia, nimirum scientia de Deo secundum ess

454쪽

Liber Tertisu.

absolutum : cum ista attributa manifestent nobis Deum per relationem rationis ex parte Dei, quae est ad creaturas. Ex his inferre licet, non este veram Alberti opinionem, cum esse principium finem includant relationem, & respe- istum ad creaturas. Qinare Deus non potest esse theologiae obiectum sub ulla ratione ullius attributi, siue absoluti,siue relativi. QSincta conclusio: Fides S: Theologia habent ide obiectum apprehensionis. Hoc est, eadem prorsus , quae fides apprehendit, ut illis allentiatur, apprehendit etiam Theologia, ut illa explicet mel probet. Hanc conclusiotiem capite ultimo inferius planius explicabimus. Sexta conclusio: Fides & Theologia non habent eandem rationem formale per qua, & ideo aliud fidei, aliud

Theologiae assignatur sormale obiectum . Haec concluso pro certissima haberi debet: & patet ex ijs, quae non uno in loco supia scripsimus . Nam fides sub hac consideratione habet primaveritatem; Theologia vero non ita; ut statim dicam . Septima conclusio: Deus, ut Deus,id est, Deus sine ulla limitatione ex parte obiecti ; Vt supra explicuimus, quatenus est ens per se, & a se,& ut includit omnem ationem entis,est obiectum Theologiae. Est haec conclufio pro sententia diui: Thomae, a qua non abhorret Scotus: quae his rationibus confirmatur. I. Ex consu- Ioan. delatione aliarum opinionum : S: ex solutionibus Bass. q. q. rationum, quae fieri contra hanc conclusione

455쪽

3 9 ο Introd. in Theolog.

possunt,quas capite sequentiasseremus. II. Ex ipsa nominis etymologia,quq ratio licet non v

geat: tamen non est contemnenda , . III. Hoc . obiectum continet adaequale omnia, quae tractantur in hac scientia, & ad ipsum omnia reseruntur,& per hanc rationem omnia probantur, quia cognito Deo, ut Deus est,omnia cognoscutu cum ab hac ratione dimanent omnia, & per

hoc obiectu haec facultas ab alijs distinguitur,

ex ante dictis cognoscere' licet, igitu . IV. Scientiae omnium supremae & nobilissimae debetur supremum,& nonilissimum obiectum: at huiusmodi est hoc, quod ei assignamus, nimirum Deus, ut Deus, secundum omnem deitatis rationem, igitur. V. Idem est obiectum principiorum & conclusionum in aliqua scientia, cum idem sit quod cognoscitur in praemissis, dein conclusione : sed obiectum principiorum , Theologiae,scilicet articulorum fidei, est Deus, ut Deus,quia fidei respondet vi sio beata in qua videbimus Deum sicuti est,id est,sectandii quod in se est,sine ulla limitatione,igitur. Confirmatur haec ratio, quia nostra Theologia est participatio quaedam theologiae beatorum : at illa habet pro obiecto, Deum sub hac sermali ratione, igitur . Ex his colligere licet non esse vera eam opinionem, quam olim docuit diuus Thomas , ens diuinum esse obiectu in hac scientia. Octaua conclusio: idem est obiectum sormale theologiae nostrae de beatorum. Primum, quia n stra

456쪽

Liber Tertius . 39 I

stra Theologia est quaedam participatio theol

giae beatorum ; ergo habebunt eadem rationem formalem . Confirmatur a simili de scientia quae est in Magistro, S in discipulo, cum cognoscunt eandem conclusionem, sed ille euidenter, hic vero suboscurae. Nam, sicuti beati cognoscunt Deum esse aeternum, quia ident eum esse independentem, ita S nos idem ob eandem rationem scimus. Deinde, si non essenia

idem obiectum formale, maxime, quia illi vident principia, nos non ita ; illi sub lumine claro , nos sub reuelato: at hoc discrimen non sotenet ex parte obiecti formalis, ut paullo ante dicebam, igitur. Nona conclusio : Deus cum limitatione ex parte cognoscentis est obiectum Theologiae,quatenus est reuelatus, vel ut sub reuelationem cadit . . Declaratur lioec conclusior cum dicimus Deum sub hac ratione esse huius doctrinae obiectum, non assirmamus reuelatio. nem esse additionem aliquam ex parte obiecti,

quasi Deus reuelatus sit id, quod primo consideratur in Theologia; sed reuelatio tenet se ex

parte cognoscentis : qtita in hac doctrina non , cognoscitur Deus, ni si reuelatione suppositata. Itaque, non mutatur ratio formalis ex parte rei, quae est Deus, ut Deus, sed solum explicatur c5ditio sine qua a nobis non cognosceretur. Decima conclusio: Obiectum principale in Theologia est sacratissima Christi humanitas, siue Chri

stus ipse. Siquidem post ipsum Deum, nihil estvb prae

457쪽

3 ya Introd. in Theolog.

praestantius, nihil magis praecipuum, qua Christus Dominus Saluator noster. Huc facit illud:

Haec est autem vita aeterna , ut cognoscant te solum Deum verum,& quem misisti Iesum Christum. Vndecima conclusio: Obiecta partialia in Theologia diuersa sunt in diuersis ipsus motibus,pro diuersitate rerum,quae in ipsa tractantur. Quae autem in particulari ista sint, non est nostrum hoc loco exponer . feruntur ac soluuntur varia argumenta contra ea, quae supra determinata sunt, VLT A sunt argumenta, quae fieri possiunt contra ea, quς proximo capite a nobis definita suere ; quorum alia alias sententias prob

re,alia vero nostram euertere videntur,quae nuchreuiter recensebo, simulq; confutabo. I. Quod non unum sit certum Theologiae subieetiim, ex eo persuaderi potest, quod variae,ac diuersς sunt rationes secundum quas agitur de Deo, ut de Deo in se considerato, de Deo ut est caussa essta ciens omnium, ac denique, ut est finis, secundu quas rationes speciatim diuus Thomas egit de Deo ; quς rationes, i patet, sunt omnino distinctae: non igitur poterit esse unum nostrae The logiae obiectum, sed erunt plura pro diuersitate rationum formalium, sub quibus de Deo agitur. Haec ratio facile soluitur: quia lic t hae duae r . Capia XIX.

458쪽

tiones, quod Deus sit principium & finis, sint

inter se distinctae: tamen reducuntur ad illam primam, qua Deus consideratur in se, & ut estens per essentiam, a qua ratione omnis dimanat ratio. II. Apostolus qui optimus suit Theologus, nihil aliud se scire arbitrabatur, nisi Iesu nata Christum,& hunc crucifixum : & hunc tanqua, huius scientiae subiectum, praedicabat, & docebat , quem alibi finem legis esse aiebat, erit igitur Christus obiectu . Idem confirmatur ex eo, quod bona pars articulorum fidei versantur ci ca humanitatem Christi,sicuti alia pars circa diuinitatem ; ergo cum idem sit principiorum, &conclusionum obiectum,ut nos supra diximus, Christus erit sacrae doctrinae, obiectum . Huic rationi ita satisfaceres: ideo Paulus solum Christum se scire arbitrabatur, eumq; alios docebat, quod sciret se non habere salutem nisi per meritum Christi, quem tanquam propitiatorem a

Deo datum. esse sciebat; cui tandem tanquam primo auctori suam salutem acceptam resere-ibat: & cum scriptura diuina priuatim data sit , ut Christum cognoscamus, ideo dicitur legis Cnis : sed, ut omnia reser utur ad Christum,& nos

etiam sumus Christi, ita Christus est Dei,ut idePaulus scriptum reliquit: quare,etiam Christus

resertur a Deum,qui ut, ait scriptura,omnia pro- 1pter se secit: & Christus in hunc mundum ob Patris gloriam se veniste profitebatur. Qirare, primum diuinae scripturae subiectum non erita, Christus

459쪽

Liber Tertius. 391

non sit genus ad ea, quae tractantur in hac scientia: vel tanquam caussa essiciens, quae suos continet effectus; & hoc etiam non videtur verum, cum haec continentia non sit de ratione obiecti scientiae, cum multa tractentur in scient ijs, quae non sunt effectus ipsius obiecti: vel, ut videtur asserere diuus Thomas, omnia continet, quia omnia dicunt ordine ad Deum ; neq; hoc probatur, quonia sequeretur suprema scientiam inter humanas, continere omnia quae tractantur in alijs scientijs, & ita una esset omnium rerum scientia: sequela patet,quoniam Omnes res creatae ita sunt dispositae, ut una habeat ordinem, Screseratur ad aliam . Cocedimus quidem Deum

non Continere omnia, tanquam quoddam uniuersale in praedicando ; sed negamus non contianere tanquam caussa, vel principium, & origo; siue loquamur de productione quae est ad intra,

ut est processio Fili j & Spiritus sancti, siue de

productione,creaturarum, quae sunt extra, cum omnes effectus,tum gratuiti, tum naturales, sint

a Deo; ad quem,cum sit caussa uniuersalissima, possunt referri omnia : unde non est par ratio,

de Deo, & de alijs obiectis. Adde etiam quod

omnia reseruntur in Deum, ut in commune

omnium rerum finem : & speciatim homo,cuius caussa sunt facta omnia: qui ad Deum resertur, tanqua ad supernaturalem finem. V. Obiectu intellectus est ens sub ratione veri: ut enim voluntas mouetur aratione boni,ita intellectus a ratione

460쪽

3 Introd. in Theolog.

a ratione veri; ergo si Deus est obiectium The logiae,erit sub hac ratione, ut verus est. Huc a cedit, quod sanctus Doctor in secunda secunda quaestione prima articulo primo ait, obiectuna fidei esse primam veritatem ; & in hoc articulo idem facit obiectum fidei, de Theologiae; quare primae scientiae obiectum erit prima veritas. Quod attinet ad illud, quod sanctus Thomas loco citato scribit, capite sequenti latius dicemus. Quod vero pertinet ad primam partem

huius argum etationis de ratione veri,a qua mouetur intellectus ad assentiendum,id facile concedimus : sed tamen id, est comune omni obiecto intellectus: nos autem hic quaerimus rationem primam formalem dc propriam per quam, quae in Theologia probantur, demonstrari possunt,& haec non potest esse Deus, ut verus, quia hoc est quoddam Dei attributum , quod potest probari per aliud, ut manifestum est. VI. Eata, ratione Deus est obiectum Theologiae, qua a

nobis cognoscitur: sed Deus non cognoscitur a nobis,ut Deus est; cognoscitur enim per creaturas, quae solum nobis indicant aliqua Dei attributa,non autem ipsum Deum ut Deus est, cum nulla creatura repraesentet Deum secundum totam ipsius persectionem & essentiam : cadit igitur Deus sub nostram cognitionem solum secudum aliquam limitatam considerationem alicuius attributi. Ad huius argumentationis solutionem animaduertendum est, duo esse gen

SEARCH

MENU NAVIGATION