Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

ne argumentetur, docueritia. Quam rem nos etiam siletio praeteriremus,nisi nostrorum temporum haeretici, hac in parte, nobis negocium facerent, atque rem luce meridiana clariorem, suis tenebris obscurare non tentarent. Ut igitur

propositae dissicultati satisfaciamus, quasdam afferemus conclusiones, quas, ut introductionis ratio exposcit, breuiter confirmabimus: si illud prius monuerimus hanc dissicultatem intelligi pollie,tum de ipsa sacra scriptura,tum de docti ina, qua diuinae literae explicantur, & defenduntur . Prima concluso: Sacra scriptura est argumentativa, hoc est, in ipsam et scriptura sunt a gumentationes,probationes, consutationes, sicuti etiam sunt in humanis scientijs. Huicco clusioni facile etiam aduersarius haereticus su scriberet ; cum haec veritas nulla ratione negari

possit. Nam, si quis sumat librum Iobi,qui omnium libroru antiquissimus esse putatur, eumq; intelligenter legat, videbit profecto totum seret ibi una in disputatione versari. Ibi orationes integrς cum suis argumentationibus S responsi nibus habentur: ibi omnes Dialecticorum , de Rhetorum loci attinguntur, dum de diuina prouidentia disi itur, S: Iobus suam innocentiam tuetur. In psalmis saepe reperies orationes integras suis locis confirmatas; & ut unus sit loco omnium, accipe psalmum quinquagesimum ubi odio, aut nouem rationibus perpetrati criminis veniam a Deo artificiosus vates obtinere D d conatur.

482쪽

Luc. 2.

13 Introd. in Theolog.

conatur. Omnes Pauli epistolae disputationes continent,& aliquid argumentando, vel confirmant , vel re sellunt. Idem de alijs epistolis c non icis dicas,quarum singulae aliquod dogmata disputando pertinctant. Et Ioannis Euangeliu, ad demonstrandam Christi diuinitatem adue sus haereticos, postremo loco suit conscriptum. Sed ne rem claram argumentorum multitudine obscurare velle videamur, haec pauca in huius conclusionis confirmationem dixisse sus5-ciat: quae ex ijs, quae statim subij ciemus adhuc manifestior fiet: & integro libro, alio in loco, fauente Deo, totam rationem topicam in sacris literis reperiri dem sistrabo. Secunda conclusio: Sacra Theologia est argumentativa. Hac conclusione affirmare volumus contra haereticos, eam doctrinam , quae diuinas scripturas deci rasi dogmata defendit, res fidei amplificat, &exponit, atque ex reuelatis nouas conclusiones deducit, posse, ac debere uti argumentatione rita ut res diuinae sine ullo sacrilegio, argumentando examinari possint. Harc veritas, quae est fide tenenda, his rationibus confirmatur. I. Exsuperiore conclusione; quoniam si ipsemet diauina scriptura ratiocinatione utitur, cur etiam

Theologia,quae ex illa proficiscitur, quς illi innititur, qu et est illius participatio quaedam, quae

illam explicat, ratiocinatione uti non poterit, aut non debebit, ut eam defendat, explanet, Mamplificet λ II. Exemplo Christi, qui, usque a

483쪽

puero,de antiqua lege, re de ijs, quς ad mysteriorum notitiam pertinebant, s*pe cum Iud is disputauit: nec unquam eos redarguit, quod de rebus diuinis dissererent ; sed solu m quod sua , prauitate eas male intelligerent, & male intelligendo corrumperet.'Disputauit cu eis de Mes Dar diuinitate, te mortuorum resurret 'ione , decensus solutione: & usus est rationibus Rc locis dialecticis; quod qui non videt,is prorsus ignarus litterarum est. Apostolus in omnibus suis epistolis, ex diuinis literis ducendo argumenta, disputat; &speciatim in ea quae est ad Rom nos, & in ea, quam scripsit ad Hebr os . Reps

ries in Paulo omnes arguine torum formas,omnes locos topicos,& schemata oratorum omnia.

Disputauit in Areopago contra gentiles, saepissime in synagogis contra Hebraeos. Christi apostoli, cum inter ipsos oriebantur dubitationes, magistrum consulebant,& nunquam eos hac de re redargutile legimus . Qti id igitur id sine ratione nunc damnatur, quod Christus & Apostoli fecerunt, S faciendum prςceperunt 3 Scrutamini scripturas Christus dixit Iud is: & beatus Petrus vult nos esse paratos ad reddendami rationem de ea, quς in nobis est fide,&spci . Denique, ne sine necessitate longior in hac rei sim, Christi Apostoli non sine inquisitione de-: creta qu dam ad religionem spectantia , ut exl eorum Actis cognoscitur, statuerunt . III. Idem, confirmatur auctoritate Conciliorum,quς nun- . . Dd a quam

Sedul.

484쪽

a o Introd. in Theolog.

quam de rebus ad fidem & mores pertinenti. bus, quicquam sine discussione, & disputatione

decreuerunt, ut ex ipsis concilijs, &ex historijs ecclesiasticis cognoscere licet: ex quibus multa numerarem, si instituti nostri ratio id pateretur.

Legat, si quis velit praeambulum Concilij Chal

cedonensis, ubi narratur de Theophilo presbytero, & Mena, qui fuerunt missi ad vocandum Euthychetem,qui statim atque eos vidit, disputare coepit: sed illi, non ad hoc venimus,responderunt. verum ille procax coepit dicere coram alijs, In qua scriptura iacent duae naturae Z Deinde,quis sanctorum exposuit, Deum Verbum limbere duas naturas λ Ad haec illi, Et tu ostende

nobis, ubi contineatur homousion, id est, eiusdesubstantiae: aut quae scriptura hoc dicit Z Respodit Euthychetes, Non continetur in scripturis, in expositione vero patrum iacet. Ad haec Menas, Eo modo quo homouson in sanctis scripturis non iacet, sed a sanctis patribus expositu est, ita& de duabus naturis sancti patres exposuere . In eodem Concilio actione quarta , habetur Marcianum Imperatorem fecisse edictum contra populares, & indoctos, ne de fide disputarent. Ex quibus,contra hqreticos,hςc colligeres : primum, licere disputare de rebus diuinis, cum ipsi mei sint si pe in caussa cur catholici sacra mysteria disputando tractent: qui, si h ςretiaci tacerent, multa silentio prςterirent. Deinde, non licere cuique de plebe homini, ut ipsi vo-

485쪽

De cons. d. q. eau.

lunt,res diuinas tractare. dc exponere. Posteaci non omnia haberi expresse in verbo diuino, id est,in diuinis scripturis, ut peruerse miseri haeretici arbitrantur. Denique, sanctorum patrum auctoritates non else spernendas,sed sequendas. Adde Concilium Florentinum de unione Graecorum & Armenorum, ubi de modo, quo patres illi de rebus diuinis disputare deberent,agitur. IV. Confirmatur Romanorum Pontilicum auctoritate; qui passim in suis epistolis decretalibus,dum de rebus fidei Ecclesia instruut, disputatione utuntur . Et speciatim Leo doctrina de sanctitate Magnus, epistola xxxij. consul tus de rebus fidei, ait, se dubitationem quadam 'sibi propositam diligetius discuti, & pro uniuscuiusque sensu solicita voluisse ratione tractari. V. Accedat auctoritas omnium antiquorum patrum,qui exponendo scripturas, agedo cum aduersari is, dubitarunt, disputarunt, qinaestiones proposuerunt, ac soluerunt: ut Clemens Alex drinus, Origenes, Athanasius, Cyrillus, Iustinus, Hieronymus, Augustinus, Hilarius, Tertulianus, Cyprianus, i alij omnes,ut ex ipsorum monumentis apertissime constat . VI. Confirmatur praeterea haec concluso ex natura ipsius

diuinae scripturae, qua posteriore epistola ad Timotheu nouis exposuit Apostolus. Omnis scriptura, sacra,ait Chrysostomus) diuinitus inspi-xata utilis est ad docendu,eos nimirum,qui sunt doctrinae capaces; quod munus nemo recte exe-

. . V d 3 quetur,

486쪽

a a a Intro in Theolog.

quetur, nisi obscura illustrare, implicita enod re,contradictiones tollere, de veritates cofirm re poterit A. Est utilis praeterea ad arguendum eos videlicet,qui hanc doctrinam damnant, 'et aliqua salsa sunt opinione imbuti ; at sine ratiocinatione,& argumentatione hoc munus nemo praestabit unquam . Accipiatur,ut rem hancci Ioan . rius explicemus, illud scripturς dictum, Ego de Pater unum sumus: Arrius suo modo haec verba exponat, Sabellius suo: Quomodo istos C tholicus, veram huius loci sententiam demo strando, sine argumentatione redarguetr Ethu-t . --- ius generis sexcenta afferres exempla. Rursus, utilis est ad corripiendum: & cum nulla sere contingat correctio sine corrigentis & correcti dissentione, S contradictione, dubitation eve;

cum aliter sentiat qui peccat, & aliter, qui corrigit, quo nam pacto hoc ossicio in Ecclesia Dei maxime necessario, fungetur is, cuius est corrigere,nisi poterit disserendo errantis opinionem resellere,& rationes dissbluereZ Sit corrigendus is, qui non vult petenti reconciliationem signata, Lege lib. dimissi odij praebere, qui ad sua falsam persua-dς P-tis sionem tuendam,& auctoritates, Sc rationes adducet, quas, si qui corrigit non valet diluere, susceptam abijciat prouinciam. Denique, utilis est ad erudiendum, simpliciores nimirum, in iustitia: at is male de sine fructu erudit,qui nequit cum ratione,facilitate, & distinctione docere,&quae docet confirmare o. Patet igitur inutilem l nobis

487쪽

nobis esse doctrinam reuelatam, saltem uniuerse loquendo, ni ea examinare de ratiocinatione tractare liceat: quod esticere munus est sacrae Theologiae ; per quam fides gignitur, nutritur, defenditur, S roboratur. Et quemadmodum, ait Clemens Alexandrinus, loquens de doctote catholico, erit adhuc trapezita , qui non potest probare & discernere probum numum a falso , α adulterino λ Nominum autem & rerum distinctio, in ipsis quoque scripturis lucem assert

animis. VII. Scriptura diuinitus data est, nosolum ad docendum mites, & eos qui dictis a quiescunt, sed etiam ad conuincendos rebelles& proteritos, ut idololatras, contra quos acriter Sapiens disputat, & alios omnis generis peccatores, quos passim prophetae grauissimis argumentis vrgent, S premunt: ergo idem scriptu-rς exemplo edocti, eius doctores ellicere debe-bur. Quare rationibus,& argumentis eos armatos esse oportet, qui lectulum Salomonis ambire,&custodire debent. II X. Inter alias cauusas, cur Deus voluit sacras literas esse obscuras, ea fuit , ut homo in earum intelligentia labor, ret, & in eis meditaretur die ac nocte, & beatos eos vocari voluit qui eas elucidant: at res obscurae sine distinctionibus,& disputationibus elucidari nequeunt: non erit ergo alienum ab ossicio eius qui scripturas tractat, & exponit, si x tiocinationibus utatur. Vt optime mihi sensisse videaetur Petrus Damianus, qui scriptum reli-

Aug. li. . de Trin.

Epist. s.

488쪽

a introd. in Theolog.

quit, Ignorantiam Dialecticae perturbare puritatem ecclesiasticae disciplinae. IX. Postremo, certissimum est gratiam no destruere naturam , sed eam perficere, & iuuare: at innatum est hu

manae naturae, ut ratione Utatur,& Vt una re con

cessa,siue cognita aliquid aliud inde sua vi, educat, & unum ex alio colligat ; ergo qui volunt hominem in rerum diuinarum tractatione, ubi de eius aeterna beatitudine a itur, sensu, rati neq; priuare, sine ratione id faciunt, & cum n tura pugnant. Sed, ne absque necessitate hanc doctrinam pluribus confirmemus, aliquot caussas,ciir vir catholicus soleat de rebus diuinis disserere,& qua ratione eas probare debeat, sequeti capite exponamus.

Cur res diuinas dissutatione tractare liceat, . CV. II L NE ICI As non imus, immo libenter satemur I res diuinas i sacro quodam silentio veneradas esse: verum illud etiam affirmamus, nonnullis

de caussis eas discussione,& disputatione trach re interdum oportere ; quarum aliquot nunc. breuiter recensebimus. Primum, quoniam videtur esse contra hominis naturam, ut alicui reiis Eced.

ad crededum propositae, sine ulla probabili persuasione temere assentiatur, praesertim ea in re, in qua de salute,ac felicitate agitur. Nam,ut ait Sapiens, qui cito credit, leuis est corde: & ideo i Dominus

489쪽

. Liber Mas

Dominus monebat Iudaeos, ut scrutarentur scri- Ioan. pturas, Ut per eas viderent, se non inconsiderate ei fidem habere . . Huc faciunt haec, quae libro primo Stromatum scripta reliquit Clemens . Itaque veri amator Plato, veluti a Deo incitatus

dicit, Ego vero sum huiusmodi, ut nulli alij

credam , quam rationi, quae mihi considerami optima visa fuerit. m Platonis auctorit, Cicero. tem ideo, hic sanistus Pater attulit, ut ostenderet stultum esse sine aliqua probabili ratione, qui quam credere; ut ex ijs quae postea subiecit is bis, satis aperte constat. Ex quo colligere pros cho licet, vel ob hanc unicam rationem Turcarum religionem, vel potius superstitionem, tanquam naturae humanae contrariam,reij ciendam esse, quod sine ratione eam suscipi, ac retineri volunt. Vt ergo is, qui nostram religionem suscepturus est,non temere & incosiderate credat,& susceptae fidei aliquam probabilem rationem reddere possit, licebit prosecto rerum , quae subsidem cadunt, aliquam rationem quaerere. Deinde, ea de caussa vir Christianus quae credit disputatione examinat, ut videat quid aduersarii cotra afferat, aut afferre possint; ut quam semel suscepit fidem perpetuo retineat,& ut ab ea, hostium fallaciae eum diuellere nunquam possint. Quis ergo erit adeo rationis expers, mi Veli

Christianum hominem ita stultum & stupidum esse, ut religionem pro qua retinenda sanguine debet profundere , ratione ei tueri non liceata.

490쪽

a s Introd. in Theolog.

Omnes scientiae, omnes artes, disciplinae deniq; omnes,suos habebunt defensores,& sola religio Christiana,quae sola vera est, sine patrocinio deserta,& destituta iacebit Aggrediantur lupi rapaces ovile Christi, canes vero,iaceant, & fortes Cant. 3. qui Salomonis lectulum custodiunt abij ciant . arma : non sint qui vulpeculas vineam deuastates insequantur, & capiant. Sancta quippe r . Prodem. sticitas, ait Hieronymus, solum sibi prodest : Min GςΠ- quantum aedificat vitae merito Ecclesiam Christi; tantum noceat, si destruentibus non resistat. Sit igitur, ut Paulus docet, Christianus doctor potens ad arguendum eos, qui contradicunt . t. r. Postea, ipsimet haeretici, & improbi homines sunt in caussa cur vir catholicus diuina myste. ria,quq alias sacro quodam silentio veneraretur,

tractet, & examinet. Si Arrius, si Sabellius, si Dioscorus, si Pelagius, si alij sacrorum mysteriorum violatores tacuissent, non tam multa de sacratissimo mysterio Trinitatis, Incarnationis,

dc praedestinationis, Athanasius, Cyrillus, Augustinus, Hilarius, & alij patres disputassent . . In li.The Hoc eleganter aliquando docuit Cyrillus, Ale.

Dur. xandrinus, qui verba seciens, de eo,quod haeretici petebant, An Pater volens genuerit, hςc literis consignauit. Non ignoro, hςc non inuestigari absque periculo, sed coacti hoc facimus :cum ergo non sit creatura, non voluntate est genitus. Postrema caussa,ceteris omissis, Esc est, mi bonus ac prudens Theologus scripturam e ponat,

SEARCH

MENU NAVIGATION