Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Liber Tertius. 07

itaque est,cluas esse potissimas intellectus humani operationes , quae per scientias & artes perfici utur, nimirum apprehensionem & iudicium , siue allensionem. Nam, ad cuiuscunque rei persectam cognitionem habendam, debemus inis , primis eam distincte apprehendere,dc ubi apprenensa fuerit, de ea iudicium ferendum est, quo quid rei conueniat, quid ab ea dissentiat statuutur. Qihare, ea quae in aliqua scientia tractantur, subsunt primum apprehensioni, deinde iudicio: sed tamen non una, atque eadem ratione. Vt res apprehen fioni sunt subiectae, considerantur,atque sumuntur, ut sunt 1implices: ut exempli gratia in scientia physica, corpus, animal,

motus, locus, tempus, & id genus alia: at vero quatenus substant iudicio considerantur, ut c5plexae: ut cum de animali sertur hoc iudicium,

quod sit sensibile: de motu , quod sit actus, &sic de alijs. Ex quibus intelligi licet, plura esse in aliqua scientia, qu sub apprehensionem,qua stquae sub iudicium cadunt: sicuti gratia exempli

plures sunt termini, & res, quibus respondet apprehenso, quam propositiones, quibus respondet iudicium. Hae duae operationes partim inter se conueniunt, partim disserunt. Earum conuenientia in eo sita est,quod sicuti in apprehensione dantur res,quae primo apprehenduntur in aliqua scientia, & aliae quae ratione aliarum apprehenduntur; ita etiam in iudicio, datur ali

472쪽

- οδ Introd. in Theolog.

ab alio n5 pendet iudicio, alia vero,quae pendα ab alio. Sed rem paullo obscuriore aliquo illustremus simili. QDd ad apprehensionem attiade ani. net,oculus primo per se apprehendit colore ;at Vero numerum, quantitatem, & alia visibilia communia apprehendit ratione coloris. Similiter philosophus naturalis,primo S per se apprehendit corpus mobile, reliqua vero omnia, ut in se habent aliquid corporis mobilis Quod ad iudicium spectat, in Mathematicis dantur quaedaprima principia,quibus per se humana mens as. 1entitur,& per illa fert iudicium de omnibus alijs rebus,quae in tali scientia probantur. Et in Arist. lib. moralibus datur unum primum appetibile ni-

I. Eth. mirum finis, ratione cuius omnia appetuntur.

In quavis ergo scientia multa sunt, quae non per se iudicantur, sed per aliud, ut sunt omnes conclusiones, quae iudicantur per Principia per se nota, quae per se immediate iudicantur. Differentia autem in hoc sita est, quod in apprehemsone, una est subiecta materia, quς primo,& per se apprehenditur,ad quam omnia reseruntur,ut in philosophia naturali, corpus mobile: at vero in iudicio, non est unum tantum immediatum principium primo iudicatum, per quod,iudiciuseratur de alijs omnibus conclusionibus. Siquudem in una,eademq; scientia multa sunt imm diata principia, ad quae variae reducuntur comclusiones, cum diuersae conclusiones a diuersis

oriantur principiis. Ex quibus intelligi licet ,

473쪽

Liber Tertius. Uo '

cur assignantes obieehum alicuius scientiae, veli habitus, unum assignen iis obiectum formale, quod apprehensioni respondet, sub cuius ratio

ne omnia apprehenduntur; non autem unum ,

i aliquod principium , per quod omnia iudicen. tur,sed plura. His ita explicatis, ad rem nostrai propius accedentes, cum fides nobis diuinitus at Deo tributa, sit habitus quida intellectus, quo, , sicuti per scientiam,aliquid apprehendimus &i iudicamus, oportet ut in fide has duas considei remus operationes, scilicet apprehensionem, &i iudicium. Fidei apprehensio est circa res simplia; ces,& per se consideratas: iudicium vero circa i, propositiones fidei. Ratione apprehensionis,fi- , dei assignandum est aliquid Primum apprehem

sum, sicuti assignatur etiam scientiae,ratione cuis, ius, siue in ordine ad quod, reliqua omnia apii prehenduntur,& hoc est Deus, quem per se arii prehendit,& propter ipsu m reliqua,ut supra ex- , positum fuit. Pari etiam ratione, in fide unum primum iudicium , sue principium assignatur, i quo omnia iudicantur, & quod est ratio assen. tiendi omnibus, quae sub fidem cadui: & in hoc dissert fides a scientia: quia, ut est dictum, non est unum latum iudicium,sive principium, quo iudicentur omnia in scientia,sed plura.Hoc a s rem Vnum primum principium quod fidei assia, gnatur,est auctoritas diuina, seu veritas prima ,s Quae est unica prima ratio per quam omnia a

riuntur. Etenim omnis fidei assensio ad primant

474쪽

Io Introd. in Theolog.

veritatem,id est,ad hoc, Deus dixit,sive reuelauit,reuocatur: haec enim est unica causta crede-

di omnia, quae fide tenentur. Ex his colligere licet, cur fidei assignari possit non solum unum obiectum ratione apprehensionis,nimirum ipse Deus, sed etiam unum ratione iudicij scilicet,

Prima veritas, cum haec sit ratio crededi omnia, quae credenda proponuntur,& a Deo reuelatur.

Habet ergo fides ratione apprehesiovis pro obie , cto Deu,ut Deus est, in quo sistit, & ideo beatus Doctor hoc loco scripsit,ide esse obiectu,Theologi ς &principiorii, id est,articuloru fidei. Habet etia ratione iudicij pro obiecto prima veri-I.2. q. I. ratem,per quam Omnia iudicat: ut alio loco d ar. I. cuit: cum fidelis omnes articulos credat, quia prima' veritati credita . Ex quibus satis aperte,

ni fallimur,liquet nullam esse in beato Doctorei pugnantiam . Sed roget hoc loco quispiam, cur primam veritatem fidei obiectum appellauit,&fidei priuatum obiectum assignauit Z Dicerem, id duas ob caustas fecisse: quaru prima est, quia in secunda parte secundar inquirebat,quod nam esset priuatum fidei obiectum, ut fides est, scilicet quatenus fides dicit assensionem quandam ,

siue iudicium,cum ratione apprehensionis cum Theologia coueniat: altera vero caussa est,quia

de ratione fidei magis est, ut dicat iudicium &assensionem, quam apprehensionem: ideo debuit ei assignare rationem cui innitatur, dc perquam credat,quam obiectum formale in secum

475쪽

Liber Tertim. II, da secundae appellat, id est medium, siue princit pium per quod res reuelatae creduntur,quod assignandum fuit,ut ostenderetur discrimen inter theologiam acquisitam, de fidem,cum illa plura habeat media, varias scilicet rationes, & varios locos, per quos suas conclusiones probat. Nam, si quis unum tantum medium,Deum scilicet dicentem,Theologiae assignaret,non esset amplius

scientia sed fides. Vt autem hic locus in quo explicando versamur, adhuc plenius dilucidetur, animaduertendum est, in iudicio fidei quattuor reperiri: primum est id,quod creditur,ut Deum esse trinum S unum, Filium Dei humana sum. psisse carnem. Deinde,est medium, siue princia pium,& ratio per quam credimus, & haec est diuina auctoritas,seu prima veritas,quae credenda

reuelauit Ecclesiae. Postea,est id,quo credimus, lumen fidei, quo humanus intellectus ad assentiendum inclinatur: non quod lumen hoc sit . medium credendi, sed auxilinm quoddam, sine quo intellectus non assentiretur: Sicuti nec lumen naturale dicitur medium quo probentur alicuius scientiae principia. Postremo,est via, si-1 ue ratio aliqua inducens, seu aliquod motivum s externum, quo humana mens disponitur ad cre dendum : ut sunt rationes,quae indicat res, quas

fides nostra docet esse credibiles: non quod per has rationes credamus, sed solu ut disponamur, ad lumen fidei recipiendum,quo Deus nos illu- , stret,& moueat ad credendum, per hanc rati

476쪽

nem, quia ipse reuelauit Ecclesiae. Itaque m dium credendi, primam scilicet veritatem reuelare Ecclesiae, non alio pacto nobis est notum , quam lumine fidei infuso,quo intus cor nostrumouetur: & hinc est, ut per hoc medium non .s ossimus alios inducere ad credendum, cum il-ud lumen, quod est in nobis aliorum cordibus infundere non possi mus: sed hoc solius Dei est. Posthmus tamen aduersus fidei impugnatores ,& incredulos uti aliquibus motivis, de quibus infra scribemus, ut res nostrae religionis fide diagnas esse eis demonstremus. Atque de sormata,& obiecto Theologiae hactenus disputasse sus-ficia o

477쪽

INTROD VCTIONIS

In Sacrana Theologia lata,

Q sacra doctrina sit argumentativa, dedo eius principiis, quaestionibus, conclusioniblis, &propositionibus. Explicatur doctrina diui Thomae in articulo octauo, ct ea de quibus deinceps disputandum est proponuntur. Cap. I.

ξ forma atque materia sacrae Theologiae,quae cognitu magis necessaria nobis visa sunt, ea accurate tertio libro exposuimus: de quibus scuti&pressius, ita de latius scribere potuissemus : sed mediam iam, ut & facilitati de breuitati consuleremus, tenendam elle duximus. Nunc institutum o dinem sequentes,ad reliquas nostrae propositio, nis

478쪽

nis partes explicandas transitum faciamus: ac primum diui Thomae doctrinam quae continetur in articulo octavo, unde disputandi occasio sumetur,expliccinus, Cum ergo Angelicus Do-Etor in superioribus articulis, duas de sacrata, Theologia quςstiones expol uisset,an sit, Sc quid sit, hic quaerit propter quid sit, id est, an sit argumentativa: ratiocinatio enim est caussa propter quam aliquis sciendi habitus acquiritur: vel, si id minus placet, dicas tractare qu stionena,qua lis sit. Nomine doctrinae, beatus Thomas intelligit doctrinam conclusionum, ut ex ijs quae in articulo docet, facile colligitur. Huius fertilissimi articuli summa his conclusionibus conti

netur . Prima sacra docilina est argumentativa. Secunda , non argumentatur ad probanda sua

principia: sed ex illis ratiocinatur ad aliquid probandum, scuti & aliae doctrinae faciunt . Tertia, scientiet inferiores,cum habeant superiorem, non probant sita principia, sed ea relinquut superiori probanda : haec au te cum sit omnium suprema, disputare debet contra negantes principia contra quos, si quid concedant, ut faciunt haeretici, ex concesssis arguit: si vero nihil con cedant,vi gentiles,rationes soluit. Quarta, locus ab auctoritate diuina in hac doctrina est praecipulis i quia principia per reuelationem habentur. Sincta, haec doctrina utitur ratione humana, non ad probandam fidem, sed ad declara-da quaedam alia,quae hic traduntur: nam, cu m

gratia

479쪽

Liber α ortus. UI

gratia non tollat naturam,sed nam iuuet,huma, na ratio debet inseruire fidei; sicuti inclinatio, moluntatis inseruit caritati. Sexta, haec doctrii, na utitur ratione humana, tanquam argumento: extraneo,& probabili; auctoritate vero diuina, i tanquam argumento proprio dc necessario. Seia, ptima, haec doctrina arguit ex ijs, quae reuelata, sunt ad statum uniuersalis Ecclesiae, non autem in ex reuelationibus particularibus. Vnde nequei ex auctoritate sanctorum necessarium ducit ars gumentunia. Et haec sunt, quae in hoc articulo, continentur. Quae autem ad eius declaratione; dici posIent, in ipsis disputationibus, a nobis aD

serentur. Foecundissimus hic Angelici Docho . Tis articulus amplissimum nobis ad disputandu, campum praebet: in quo explicando, de naturai principiorum Theologiae, de eiusdem quaesti nibus,& conclusionibus,ac etiam de locis com- , munibus , unde haec doctrina sua promit argu-ὶ menta,a nobis paullo fusius disserendum erit . .i Nec tamen omnia, quae dici pollent huc consei remus, sed ea tantum, quae maXime rem ipsam i attingunt, & quae institutionum limites non exi cedant: qui plura desiderabit, nostras institutio- . nes in diuinam scripturam leget, & eos scripto-i res consulet,quos passam citabimus. Antequam, autem, quae proposita sunt explicare aggredior, , illud, tanquam omnium dicendorti sundamen- tum pono,pium ac religiosum christianum,n6ia, ideo de rerum,quae fide tenetur,veritate, disputando

480쪽

I s Introd. in Theolog.

tando inquirere; quasi de eis dubitet, & ut rationibus inuentis, maiorem certitudine habeat, & ob rationes sine ulla haesitatione credat: quia certo scit omnia elle verissima, & magis existi, mat,quae fide tenet, elle vera, qua si eorum euidentes demonstrationes haberet. Exploratum itaque habet omnia quae sub fidem cadunt, esse maxime certa, S euidenter credibilia, & ab omni liberali, & bene educato, eruditoq; ingenio suscipienda esse iudicat. Hac credulitate sta' polita, arbitratur se, de rebus diuinis disserendo,aliquid inuenire posse, unde reddere ratione queat, se non temere fidem habere ijs, quae ipse a. Pet. a. credit: ad quod faciendum ab Apostolorum principe se excitari animaduertit. Quare, sine ratione quidam simplices Christiani mirantur, cum audiunt Theologos quaerere, An Deus sit: an habeat prouidentiam : an filius Dei carnem assumpserit: an consessio sit sacramentum , &alias huius generis quaestiones,putantes esse V luti quoddam sacrilegium ista in dubium reum

care: cum tamen, si congruenter fiat, sit maxime pluum, ac meritorium .i sacra doctrina sit argumentatiui .

Cap. II. IT A certum ac exploratum Angelicus doctor habuit, sacram doctrinam debere esse argumentativam,ut hoc supposito, solum qua rati

SEARCH

MENU NAVIGATION