Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

ponat, obscura elucidet, fidem amplificet, vera a falsis secernat, veritates confirmet, errores r sellat, apparentes in ea contrarietates tollat . Christianς religionis dogma, ait Vincentius Li- Lib.eoni. renensis annis consolidetur, dilatetur tempore, hWςc sublimetur qtate, incorruptum tamen,illibatuq; permaneat. Debemus ergo segetem ab apostolis satam augere, mundare, irrigare, Ut dogmatum frugem demetamus: zizaniam vero nequaquam intersererer nec nouitia veteribus,e

tranea domesticis profana sacris, admiscenda sunt. Ex quibus illustribus viri docti verbis duod em ur, alterum, ut debeamus fidei dogmata elucidare, & amplificare: alterum, qua ratione id prςstandum sit: de quare, hac altera huius capitis parte, aliquid breuiter dicemus. Cum

ergo Omnes argumentationes, quibus uti solet Theologus,ad duo reuocentur genera, ad auctoritatem,& ad rationem, videat pro rerum,locorum, temporum, ac personaru quibuscum agit, varietate, viro genere sibi magis utendum sit .

Nam, si aget cum haeretico, potius auctoritat,bus, quam ratione urgeat: si coem infidelibus, potius ratione. Hanc regulam Apostolum se uasse facile est animaduertere: ipse enim agens cum Hebraeis seripturarum auctoritate potissi- Epistadmum pugnauit: at vero quando cum Graecis Hobr. agebat, rationes potissime afferebat: qui asci bat eos sapientiam,humanam scilicet persuasi

nem, quqrere. Idem fecit Angelicus doctor ha

492쪽

elesis ser.

28 Introd. in Theolog.

in libris,quos aduersus gentes scripsit. Deinde, illud perpetuo memoria teneat, quod hoc articulo iapienter beatus Thomas docuit, suum

praecipuum argumentandi locum,esse eum,qui exaudi oritate sumitur,& maximae scripturae, atque apoliolicae traditionis, aut alicuius decre-

ii summi Pontificis, & uniuersalis Concilij ab eodem Pontifice approbati. Sciat sua principia

esse diuinas scriptiiras, & decreta diuinitus sancita: & se non posse efficacius argumentari,quasi ex suis principijs argumeta desumpserit: quibus ni fuerit instructus, videat quam paru congruenter hoc grauissimum Theologi nomen usurpabit. Qua in re a multis grauiter peccatur , qui potius rationibus quam auctoritatibus sibi Theologandum putant,& se tunc persectos in hac facultate magistros esse persuasum habent, cum subtilioribus rationibus fuerint instruisti: quo fit, ut minus ab aduersarijs timeantur,ac probentur; immo,ut ij qui suae artis principia ignorant, iure optimo non probentur. Pugnarunt sanisti Patres cum aduersarijs, sed scripturae auctoritate potissimum, ut ex ipsorum monumentis 'perte cognoscere licet. Haec iuniores monuisse volui, quod experientia saepe didicerim quibusdam Theologis multum displicere, si cum eis auctoritate, & no rationibus agas : putantes eos lentius, ac frigidius arguere, qui rationibus non urgent, sed id sine ratione

sibi persuadent. Discamus igitur a beato Paula dispu-

493쪽

disputandi rationem, qui suas epistolas script rae auctoritatibus corroborabat, &aduersarios neruose urgebat. Et cum aliquando ad probandum steminas debere in Ecclesia capite velato orare, rationem satis bonam attulisset; ut adhucessicacius premeret, disputationem,argumento ab auctoritate traditionis sumpto,conclusit . Is igitur qui erit varia doctrina eruditus, personas, quas docet tempora observet, quod optimi scriptores ficiendum saepe monuerunt: ne mulista ac varia eruditio, quae sibi & alijs prodesse debet, sibi & alijs obsit, Sc is garulus habeatur, qui sapiens haberi debet; ac proinde merito ab aduersarijs irrideatur. Et ut huic capiti finem faciamus , haec breuiter nouum Theologum monemus: primum, ut firmiter S: constantissime credat: ratione, tanquam ministra, viatur; cui fides limites praescribat. Absit deinde ab eo praesumtio,quς, ut scripsit Hieronymias,est d chor pellimus: ita ut nunquam putet se posse omnia intelligere , & sua ratione metiri: existimet se una cum Paulo ex parte scire, & ex parte ignorare. Postea,non singillatim omnia, etiam minima,& minuta perquirat: inutiles, curiosas quaestiones, non attingat, quod eum Paulus monet. Denique omnia cum reuerentia, timore,& humilitate in uestiget: & quae dicturus est, ex diuinis literis, ex sanctorum patrum,&probatorum scriptorum monumentis colligat.

Rese

Pallad.

494쪽

Lege lib.

Eecl. 3.

Prou. 24.

Introd. in Theolog.

elluntur rasiones, quibus probatur de rebus di vinis non licere disputare. Cap. IIII. QVONiAM aduersarij nullas apparentes ra-.

iones ad suam opinionem confirmanda, &aci simpliciores homines decipiendos, partim afferunt, & partim afferre possent: propterea eas nunc afferemus, ac diluemus, ut quς directa sunt explicentur, ac corroborentur magis: hqrericus itaque nos his rationibus urgeret . . I. Diuina oracula nos monent, ut altiora nobis non qu ramus: comminanturq; sore, ut qui scrutator est: maiestatis, opprimatur a gloriar.

quid igitur de qterna Dei pr destinatione, te altissimo Trinitatis mysterio, de profundissimo Incarnationis arcano, ik alijs rebus multo altioribus, quam ab imbecillitate humana percipi possint, disputare audemus Z cum hςc diuina mysteria sint etiam angelicis mentibus altiora: ac proinde quodam psalmo, cum ea ignorent, interrogantes introducuntur: Quis est iste rex gloriς Temerarium igitur esse videtur res altissimas, quς vim superant humanam humanis rationibus velle perquirere . Qua ratione illa sapientis sententia intelligendς sit, docte exposuit diuus Thomas articulo primo. Sunt quidem mysteria diuina supra rationem humana, qua inquirenda non sunt: sed, cum Deus multa supra sensiim nostrum nobis reuelauerit, atque suo

495쪽

Liber MI I

suo lumine mentem nostram illustrauerit, pos sumus, maiore lumine corroborati atque illustrati,aliqua ratione arcana diuina exponere, ac scrutari: de tunc,nullum est periculum, ut quis opprimatur a gloriata. Quod autem obijcitur de Angelis, fatemur Angelos non omnia, & no omni ex parte, nec aequaliter mysteria diu in cognoscere, ac propterea ex alijs,quod ignorat, posse quaerere: &, ut Paulus scriptum reliquit, aliqua etiam ab Ecclesia acceperunt. II. In diuinis literis ij vocantur beati, qui non vident, qui simpliciter credunt, qui captivant intellectum in obsequium fidei: quid igitur credenda examinamus,& eorum rationes inquirimus ni tamen volumus minus beati esse . 'Adde etiam, quod qui probationes quaerunt, qui credenda examinare volunt, videntur facere contra consuetudinem diuinae:scripturae, quae nos simplici narratione, sine argumentorum strepitu docet: ut patet ex ipso scripturae initio. In principio Deus creauit coelum & terram, &c. bi,& si dissicillima credenda proponantur; t men id fit omni remota probatione per simplicem narrationem: eandemq; docendi rationem in omnibus libris obseruare licet. Primum, ut in scriptura beati vocantur qui non viderunt,&crediderunt ; ita etiam,qui ea quae credunt elucidant, Sc scrutantur, beati dicuntur. Deinde, iam supra docuimus,qua nam ratione vir Christianus diuina mysteria sinuetur,& eorum quae credidis

496쪽

Intro in Theolog. .

credit rationes perquirat: non ut scrutando, & 'probando credat; sed ut quae prius credidit,exponat,defendat,& amplificet: credit itaque pri-nriim, vir fidelis & prudens,δ postea loquitur.

Quare, tantum abest, ut meritum amittat, V l etiam maxime augeat, dum mysteriorum perspecta magnitudine,sublimitate, & dissicultate, in fide persistit; & non quia ipse loquitur, credit, sed quia credit loquitur. Quare, maiorem habet occasionem merediis,qui diuina tractat, . i quam qui simpliciter fidei elemeta tenet.Quod . I autem obijcitur de consuetudine scripturae , ni- p zo hil urget; quoniam,ut supra est dictum, alijs in locis argumetatione & disputatione utitur. Nec opus fuit ut Moyses mundi creationem describens, rationes vllas ad id persuadendum, quod docebat afferret, cum scriberet populo, qui multis iam argumentis & miraculis nouerat,ea quae magnus ille legislator scribebat, eum diuinitus . . et .i i accepisse. Adde etiam, quod totam sere illam, P . . historiam per traditionem a nis maioribus gesilla acceperat . III. Posset deinde aduersarius quorundam patrum sententijs suum dessendere L. de Tri. errore. Manifesto iudicio, ait Iustinus martyr, se prodit incredulitas, quando de Deo quaerit, ii hac voce, Quomodo: utique respondebis, Manifesta potentia sua. Idem,sitemur,st,nos ignorare manifestam veritatis scientiam, quoniam, in hac consessione sita est magna pars victoriae .

Hoc debet profiteri fides, ait Hilarius, se nihil

497쪽

comprehendere: quod sane non profitentur,qui humanis rationibus, sua intellistendi vi diuina metiri volunt. Huc pertinet, quod Dionysus Areopagita scriptum reliquit, Altas res sile. tio, & admiratione debere inquiri. Adde Gregorium Nazianaenum,qui cotra Iulianum scriabens, dixit, nostram religionem esse veluti disciplinam Pythagoricam , in qua satis erat dicere;

ipse dixit. od ad grauissimum Iustini testi-inonium attinet, si Tneologo de rebus diuinis disserere non licet, cur ipse disputauit cum Triphone i cur quςstiones ad gentiles, & orthodoxos scripsit cur apologeticum in lucem dedit,& Christianoru caussam apud Senatum, de Antoninum grauissime disseredo egit ὶ Sed planius

ex eiusdem auctoris verbis allatam auctoritate interpretemur. Agens itaque cum Triphone, haec, quae ad rem nostram verba faciunt, literis consignauit: Si id humanis argumentis tentarem euincere, ferre me non deberetis: quod si scripturas id praedicantes asseram, non est cur id sacere non liceat. En igitur, ut vir sanctus,& do- stus vult veritatem disputando euincere:& qu, dem potius siclipturae auctoritate, quia cum homine Hebraeo sermonem habebat. Quod autem ait, infidelitatem se prodere, cum de rebus diuinis quaerit, Quomodo, id contra eos dicit, qui nolui credere aliquod mysterium, nisi prius eius modu intellexerint: at vir catholicus, prius credit,& deinde,quantum potest,& ei licet, mo

498쪽

MI intro in Theolog. '

dum exponit, ut aduersarijs resistat, aut rem obscuram aliqua ratione declaret: & una cum Hilario profitetur, se non posse mysteria capere et nec ideo ea examinat, ut tandem per humanam sapientiam ea percipiat, ut supra pr monuimus. Quae etiam silentio veneratur, dum ea se percipere non posse fatetur; ac etiam, luna ea potissimum credit, quod a Deo reuelata fuisse existiam at,propter auctoritatem nil pirii dicentis Dei. Et ut uniuerse respondeamus, si sancti patres inter tu rationes damnant, intelligendi sunt, cum,

ita asteruntur, Ut per eas credamus: aut cum rationes friuolae & curios, ad res grauissimas ex- L. i.Elen. plicandas adhibentur . I V. Dixit Aristoteles e. 1. & sapienter dixit, cuius dictum sapientes approHeb. II. bant omnes, discentem oportere credere ; quod dictum intelligunt omnes de doctrina principiorum , quae discere volenti credenda sunt: ata qui res fidei locum tenent principiorum, igitur

simpliciter sine ullo examine credendae erundia. Adde, quod dum probantur, eorum auctoritas minui videtur, cum non videantur este omnino

Verae,aut ita certae, ut re vera sunt: non secus ac

si quis, alias pro veraci habitus, adhiberet iuramentum, ad id quod dicit confirmandum:& euhominem venerari, magniq; secere videmur, cuius dictos inpliciter acquiescimus, de fidem habemus. Quod Aristoteles de humanis scien-lijs agens dixit, dixerunt etiam diuina oracula, Isa. . Si non credideritis, no intelligetis: oportet itaq;

499쪽

primum hominem credere, S: ubi crediderit,poterit, diuino illustratus lumine, aliaqua ex parte quae credit intelligere. Et quamuis, quae sunt in diuinis literis sint veluti qu. aedam principia :tamen, ista polliunt declarari, exponi, & contra aduersarios defendi: quod dum fit,non minuitur diuini scriptoris auctoritas, quia quae afferuntur non adhibentur tanqua rationes credendi , sed ob eas caullas quas superius attulimus . Immo scripturae auctoritas augetur,cum ea,quq carnalibus hominibus videntur temere S sine ratione dicta, non carere ratione, aut nihil salte impossibile continere ostenditur . Adde, quod rationes potissimum adducuutur propter prO-teruos ; & ita non propter ipsam veritatem, sed ob hominum prauitatem oportune afferuntur. Deus verax est, & nulla ratione potest mentiri;& tamen nostra caussa id, quod dicit, iuramento confirmat. V. Omnia argumenta, sum tur vel ex altistoritate, vel ex ratione: ratio cum

fide pugnat,quia fides soli auctoritati innititur,& per hoc fides a scientia S: opinione differt:

auctoritas autem, si sit diuina, non valet ad confirmandas res diuinas, cum omnia quae in diuina lege continentur, sint eiusdem rationis S auctoritatis: si sit humana, certissimum est ea non conserre ad confirmanda dogmata diuina:

cum id per quod aliquid confirmatur, maioris debeat esse momenti, quam id, quod confirmatur : nullus igitur in schola christiana disputa- E e a tioni

500쪽

3 c Introd. in Theolog.

tioni conceditur locus. Facile hic cauillus truditur : nam, quod ad rationes attinet, iam dixtimus, cur, dc quo modo asserantur, non ut fidem gignant,sed ut eam iuuent, & tueatur: ad quod etiam humana auctoritas consert. Auctoritate autem diuina utimur ad eandem coiirmandam alio in loco,ubi negatur,aut non intelligitur: ut

ad probandum , quod sola fides non iustificet , utimur eo loco, ubi dicitur, fidem sine operibus mortuam esse: & ad probandum Christum, ut

Deus est,non esse minorem Patre, Vtimur eo loco , ubi dicitur, Ego de Pater unum sumus. VI. Posirenio posset aduersarius hoc modo nos urgere: apud philosophos & dialecticos vitiosum est argumentari ab ignoto ad ignotum, vel ex aeque noto,ad aeque notum: sed in scriptura omnia sunt aequaliter certa, siue nota: igitur non poterimus lla ratiocinatione intractandis diuinis literis uti. Licet quae sunt in sacra pagina eandem,ex se, certitudinem habeat: tamen, ratione nostri, qui non eadem facilitare omnia percipimus, aliquid potest esse magis& minus notum, vel ignotum : & ita Vnum p test assumi ad probandum aliud. Vt ecce, subi-Mar. et 1. tabant aliqui de mortuorum resurrectione, quai.Cor. is Paulus probauit ex eo, quod Christus resurrexit: & Christus ex eo,quod Deus,est Deus vivorum S non mortuorum . Atque de his rationibus satis: cum si quae aliae afferri possunt, partim ex dictis , partim ex his quae deinceps dic

SEARCH

MENU NAVIGATION