장음표시 사용
511쪽
argumenta, Veritas supernaturalis, non est contraria veritati naturali; quia, ut Aristoteles ait, verum vero semper est consonum : ergo Vna veritas conseret ad explicationem intelligentiam alterius. Merito igitur sancti patres non solum humanas disciplinas commendarunt, &fideles ad eas cognoscendas incitarui, sed etiam de dialectica, philosophia, ut Clemens, Augustinus, Damascenus,& alij scripserimi. Secunda conclusio: Humanis scient ijs prudenter utedum est, ita ut ea ex illis sumantur quae sunta, utilia ad res diuinas explicandas , reliqua Nero resecantur. Hoc in primis exemplo docemur Iudaeorum, qui ex Agypto, non coepas, non allia, sed argentum & aurum exportarunt: &qui captiuam in uxorem ducit, eius ungues &capillos resecare debet, ut eleganter epistola ad Magnum docet Hieronymus. Hoc monuisse volui, quod multi reperiantur, Theologi , &Concionatores, qui nimis multa dc praeternecessitatem & oportunitatem ex humanis scien-lijs repetun . Itaque habendus est selectus &scriptorum & retum,cum non a quouis,& quς- uis sumenda sint: ut simus boni trape Zitae, ea retinentes,quq retinenda sunt,& quc sunt inutilia , & minus necessaria resecantes, mi in libro Fons vitae & sapientiae latius docuimus, qui locus ei qui plura hac de re desiderauerit, cons
512쪽
Theologi scholastili laudantur ab haereticorum
calumniis defenduntur. Cap. Alb. Pius recentiores haeretici Theologos scho- lib. Io si lasticos, eorumq; docendi rationem veherra Exas--vituperent,& detestentur ; ita ut eorum scripta publica etiam pompa exurant,& gymnasander. sia euertant ; non erit alienum ab eo, in quo nucversamur loco breuiter ostendere quantu utilitatis haec theologandi ratio, Ecclesiae Dei afferat ,& quantum hac in parte miseri haeretici inique
se gerant. Et ut amice cum aduersario agam, peterem ex eo, utrum damnet reijciat nonae,
an vero rem ipsam. In nomine nihil est quod damnet,cum nihil turpe, aut inhonestum sonet, sicuti, nec schola, seti scholaris ; nec etiam recens introductum, cum antiquius sit, ut libro primo scripsimus,quam, haec theologandi ratio. Retineatur igitur nomen, cum nihil in eo sit, quamobrem reij ci ab ullo debeat. Si rem insectantur,aut doctrinam ipsam , aut docendi modum , aut horum doctorum mores, nihil enim
aliud numerari posse puto. Quod ad doctrinam attinet; primum,hactenus per tot cecula ista doctrina non fuit vituperata,nec damnata, & semper perseuerauit,& crevit: quod si mala suillet, protecto cessasset, ita Deo procurante,ut aliς falsae doctrinae aliquando ortae, cessarunt. Deinde,
Ecclesia ab hinc quadringetos,& amplius annos hac
513쪽
hac doctrina utitur, ad fideles erudiendos inde,& moribus, ad veritates decernendas, & errores refellendos, quod sane non secisset, si noesset doctrina sana, S diuinae scripturae cogma. Postremo,haec doctrina quantum ad substantia, eadem est cum doctrina, quae in sacris libris, in uniuersalibus, legitimisq; Concilijs, & in monumentis sanctorum Patrum habetur; quod negari nullo modo potest; cum horum doctorum scholae profiteantur explicationem & defensi nem eius doctrinae,quam ab ipsis Apostolis, &Patribus accepimus: igitur damnari non poterit. Quod si in aliquo priuato doctore aliquis reperitur error,alij illum damnant,& emendat. Et si interdum aliqua non ita necetaria tractat,&in quibusdam quaestionibus minus utilibus
occupantur, aliquid eis condonetur, moneantur,
amice corrigatur: de qua re latius insta nos scribemus,cum de quaestionibus theologicis disputabimus. De modo,circa modum, ii ue methodum, haec animaduerti possunt: primum, quod argumentationibus & rationibus etiam humanis utantur: sed hoc non esse in eis improbandum supra satis abunde docuimus: cum hac in parte & sacros scriptores, & sanctos imitentur patres. Deinde, quod methodo utantur dialectica, & eo modo res diuinas tractent, quo tractantur humanae disciplinae: id non est reprehesione dignum, cum, ut supra scripsimus, id etiaantinui patres secerint, quamuis non ita exacte:
514쪽
de id non sine magna utilitate fiat, ut statim dicam. Et s Deus,ut nos dissicilia mysteria intelligeremus, ita nobiscum loquitur, ut unus videatur ex nobis,idq; facit dc ut sese captui humano
accommodaret ; cur etiam non licebit ob eandem, S alias multas rationes doctrinam diuina ad methodum nobis accommodatam reuoc
re3Nihil itaque est, quod in Scholasticis meth
dum reprehendant: cum accommodatissima sit ad res breuius explicanda veritatem comperiendam dubitationesque tollendas. Quid enim commodius esse potest,compediosiusq; , quam re proposita de qua quaeritur, proserre hinc, Minde rationes, dubitationesq; sublata omni ve borum circuitione, rhetoricisq; coloribus, rem paucis,uti se habet, definire, atque explicare Tam sane utilis,atque adeo necessaria est in E clesia haec docendi ratio, ut eam ad haereses tollendas,errores detegendos, veritatemq; retinendam δc confirmandam diuinitus inspirata suis. se existimandum sita. Illud etiam solent in eis damnare,quod barbare loquantur, quod sicceta, de inornate scribant; in quo sanctorum patrum morem seruare non videntur, cum illi copiose eleganterq; scryserint. De hac calumnia multa in defensione Scholasticorum scribere,eamq; multorum patrum testimonio refellere possem; Fons vitet sed hic breuiter agania. Primum in diuinis li- cap. z3. licet maxima sit rerum eloquentia; tamen non est verborum elegantia, latini sermonis puritas.
515쪽
puritas. Deinde, horum doctorum scholae non profitentur verba,sed res: & ubi de re agitur parum curandum est de verborum ornatu, quod etiam M.Tullius docuit, qui a philosophis non Lib. t. de requirebat elegantiam : quam multo minus isti finibus. a Theologis,qui in formandis,& usurpandis uocibus, propter rerum, quas tractant nouitatem, debet este liberiores,requirere debent. Huc faciunt haec Platonis uerba dialogo primo de logibus . Neque enim hoc agimus,ut elegantiam, uel ruditatem uerboru observemus, quod mutiti facere solent; sed ut quae recta rario secundunaturam in labibus sit,quis error indagemus:id quod nostri faciunt Theologi: qui, ut Cicero Li. . cmonuit, docendi caussa, uerbis utuntur nouis. qiuest. Denique,ticet illud ornatius & copiosius dicem, di genus utilissimum si apud eos,qui no adue santur,quippe quod magis delechet, afficiatque fideles: tamen aduersus eos,qui sese uerirati op- onunt,qui in acie dimicare uolunt, non est ita acertosum,atque robustum, ut hcc stricta & col ressa docendi ratio: quae quasi loricata, & ga-eata,clupeum & hastam tenens, contorta tela
repellit, & retorquet, aduersariosq; serit. Nec omnes patres eloquenti stylo scripserunt:& qui scripserunt, potius quadam naturae bonitate, quam affectatione aliqua id fecerunt: immo p rum curandum esse de elegantia, in rebus diui- Cyril. nis explicandis saepe docuerunt: de qua re alio Theod. loco a nobis scribetur. Quod si interdum ob-
516쪽
scuri,& dissiciles esse uidentur,meminisse oportet obscuritatem non solum ab ipsa tractandi ratione, sed etiam a rebus ipsis, & maxime in hac doctrina, in qua res obscurissimae trael antur, oriri. Nascitur etiam ex ignorantia & ineptitudine eorum,qui ad hanc doctrinam accedui, uel scholasticos legunt; cum non sint ijs artibus instructi, quibus huius doctrinae auditores, instruicta esse debent. Quod si sine spiritu,& sine quadam maiore pietate, quam cernimus in patrum monumentis, diuina tractant, non debet uideri mirum,cum genus dicendi, & tractandi ratio,quam susceperunt, id non patiatur: cum dialectica agendi sorma orationem curtam, co-cisam,& quas spinosam requirat. Denique, si quid in methodo docendi, & scribendi ab eis
peccatur,emendetur, reformetur, & no tota e
rum doctrina damnetur. Restant mores,de quibus id prius dixerim , quod nos Saluator monuit , nos debere eorum qui nos docent doctrinam sequi, non autem mores, si fuerint aliqua parte corrupti. Deinde, si haec calumnia quicquam ualeret, possent Iudaei, & Turcae totarn nostram religionem damnare, quod Christiani, bona ex parte,male uiuant. Postea corriganturna ores, moneantur amice, chiistiane, non petulanter, non procaciter, & superbe . Ad haec, si meliores Scholasticos, & maiorem partem spectes, inuenies eos fuisse uiros probos, religionis proselibres, & integrae uitae homines e ut se ita Alexan-
517쪽
Alexander, Albertus, Bonaventura, Thomas, Scalij permulti, ut ex eorum vita & scriptis colligere aperte licet. Cum itanue nec nomen, nec
res ipsa damnanda sit, quid igitui damnantia Z quid vituperantὶ quid denique prosequuntur isti, qui soris sunt argi, & domi talpae 3 sed cum
demonstratum sit eos damnandos no esse, nunc laudandos esse doceamus. Laudandi itaque,ac sequendi sunt Scholastici, cum res diuinas tractent, in lege Domini die ac nocte versentur, Scscriptutas sacra a Christo moniti, diligenter accurateq; scrutentur. Laudandi, inquam , sunt, cum diuina oracula elucident, disti cilia mysteria explicent,& eam doctrinam, unde nostra salus, clesiae status, & Christiana religio pedet, confirment,defendant,ct amplificent. Scholastici,concionatores instituunt, curatores animarum in sermansi Ecclesiae pastores idoneos ad pascendum reddunt,ut sciant docere ignorantes, ' Pinstruere simplices,redarguere improbos,& corrigere lapsos. Hi sunt angeli, qui legem custodiunt, spirituales canes, qui contra lupos latrat, Cant, τ.& vulpeculas vineam deuastantes capiunt: hi sunt fortes ense accincti, qui lectui una Salom Cant 3 nis propter timores nocturnos custodiunt: hi
lucerna, quae lucet omnibus, qui in domo sunt: hi denique sal, quo fidelium mentes saliuntur. Scholastici doctores sua methodo obscura illu- Fons vitet minate,confusa distincte,perplexa explicate,di- ς-P. Q spersa concluse, omnia denique accommodare
518쪽
& idoneae ad docendum, & intelligendum tradunt . Scholasticorum tractandi ratio, excitat, acuit,atque expedita auditorum reddit ingenia; di aduersus hostes armat. Huius Theologiae beneficio multo plura, multo securius paruo temporis spatio de diuinis rebus,quam olim per i , tum rere vitae tempus discuntur. Qui est hac doctrina imbutus, quae oriuntur dubitationes dissoluit, quae oriri possunt praeuidet, & exponit : quid rationi,quid religioni sit consentaneudocet, & errores detegit. Qui est hac doctrina praeditus sacras literas luculenter exponit, patrudi sta declarat, Pontificum decreta interpret tur: in scholis docet,in concione dicit, & in acie literaria honeste, ac sortiter versatur. Scholastica doctrina est cythara Dauid ,qua D monis vis retunditur: eiusdem funda, qua hostis prosternitur : Sansonis, maxilla qua inimici necantur:
Cap. . novacula,cuius meminit Isaias,qua omnes rese-Cant. 4. cantur errores: turris denique David,quae aedificata est cum propugnaculis, ex qua mille ci 1 pei, & omnis armatura sortis pendet.Quamobrem, cum nec nomen nec res ipsa nec tractandi ratio,nec mores damnadi sint, potius ob eorum
in rebus diuinis explicandis, amplificandis, de defendendis diligentiam, ac laborem probandi,& laudibus ornandi sunt. Nec propterea,quod unus, vel alter interdum modu non seruauit,vel aliquid peccauit,uniuersus eoru ordo reij cie lus est: quod qui faciunt, non secus mihi facere videntur s
519쪽
dentur, ac muscar, quae si ad aliquod corpus aduolauerint, omnibus partibus integris relictis,
si quid in eo est corrupti,id diligenter quaerunt,
ut sanie, taboq; se expleant. Sed istos misses fa- ciamus, & quae solent argumenta contra hanc theologandi rationem afferre, sequenti capit dissoluamus. Soluuntur nonnulla aduersariorum argumenta aduersus ea,qua dictasunt, . Cap. VII.
VT quae supra docuimus adhuc magis conis
firmentur,quq contra dicta afferri rationes possint, eas nunc diluemus: quarum aliae humanarum scientiarum usum, aliae scholasticam docendi rationem damnant. Posset itaq; hunc in modum aduersarius contra catholicam sententiam insurgere. I. Ex scriptura, in qua πι-
rijs in locis humana videtur damnari sapientia. Perdam,inquit Deus per Isaiam prophetam, sa- Isa. 29. pientiam sapientium, & prudentiam prudentiureprobabo. Vbi sapiens Z id est, philosophus, Abd. r. gentium,ubi Scribaὶ id est,Hebraeorum doctor, ubi inquistioὶ id est,acutus Dialecticus,qui suis QR ' 'argutiis omnia miscet . . Non ne stultam secit Deus lapientiam huius mundi λ Primum, si hic locus simpliciter esset accipiendus, ut aditersa- Act. I7.rius vult, cur Paulus humana interdum sapientia ad Graecorum S philosophorum errores re. Rom. sellendos, usus est Z cur ex creaturis more phil
520쪽
sophico arguendo demonstrauit eos esse reprehensione dignos ξ Deinde,non damnat omnem sapientiam,& sapientes omnes, sed corruptam sapientiam,& improbos sapientes, & eos,qui solam sapietiam,& signa quaerui, eos inquam,qui auctoritati diuinae credere nolunt. Quar hunc locum cum quibusdam patribus de salsa philosophia,& praesertim de Epicureorum doctrina, quae tunc florebar, & de lapientia Hebraeorum ob quam tunc se iactabat, optime explicare pos sumus. Denique, horum verborum sententia , haec esse videtur: perdam, &c. id est, fraenabo, obscurabo illam sapientiam,sicuti maius lumen obscurat minus: tradam meam sapientiam , de illam non magni faciam : principem locum d strina obtinebit euangelica. Itaque cum omnis sapietia sit a Deo, ut Sapiens docet, Deus veram sapientiam nunquam destruet. Rursus, Paulus aiebat, se non venisse in sublimitate sermonis, aut sapientiae, ad annuntiandum Christunta :non igitur debemus humana sapientia& eloquentia uti in christiana schola, si Paulum sequi volumus. Sensus horum verborum planus est;ait enim se non venisse ad praedicandum Christum verborum elegantia, fucata scilicet
oratione, ut oratores solent: non verborum o
natu, sed spiritus essicacia: non in sublimitate sermonum, ut ipse alibi loquitur, πειθανολσγία, id est, artificiosa oratione ad persuadendum accommodata . Et cum Paulus ait, se non loqui sapie
