Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

sapientiam huius saeculi,non damnat humanam sapientiam, sed assirmat se non docere hanc sapientiam temporariam, quae solum in praesenti

Vita manet,ut graeca interpretatur scholia. Item, idem Paulus monet, ut caueamus, ne quis nos

decipiat per philosophiam, & inanem fallacia .

Verum, dum monet, ut ab inani fallacia, dc si pientia caueamus, veram sapienriam non reij- cit. Et quo modo quis inanem fallaciam vitabit, nisi sapientiam humanam cognoueritὶ Quid autem per inanem fallaciam intestigat, ipsemet exposuit, clam dixit; secundum elementa mum di, ac si dixi lset,cauete vobis ab astrorum cultu,& obseruatione, quo pseudoapostoli omnia referebant . Rursus, idem Paulus, ait scientiam inflare,quod non potest intelligi nisi de humana scientia: quare expedit ab ista doctrina abstinere,cum non nutriat, sed inflet. Cum Paulus ait scientiam inflare,de eorum scientia loqui tur,qui se sapere existimant, & de vana scientiae existimatione,quae re vera non nutrit,sed superbia inflat. Propterea inquit, siquis autem seia existimat scire aliquid,non dum cognouit, &c. Item, si instat, id culpa eorum accidit, qui eam discunt: qui cum parum calore caritatis abundent, humanas scietias in succum sanguinemq; nequeunt conuertere. Coniunge,ait Maximus, cognitioni caritatem, & carebis omni superba inflatione,erisque spiritualis,cum teipsum, tum

omnes tibi appropinquantes aedificabis. Ad

Colos. 1.

Lege lib.

Fons vitae cap. 29. I. Cor.8 L. .eent.

522쪽

s 8 Introd. in Theolog.

Prou. s. haec, Sapsens monet,ne intendamus fallacie mulieris,id est,ut aliqui exponunt, humanae phil sophiae,quae est aliena,& externa. Mulier exterisna & aliena, si literalem sensiam sequamur, est mulier adultera, seu sernicatrix foemina, ut ex ijs quae sequutur facile intelligitur: quod si mystice de humana scientia hunc locum exponere volueris,intellige de corrupta, & fallaci doctrina,a qua cauedum esse,nos etiam existimainus:

a qua is profecto sibi bene cauebit, qui vera philosophiam didicerit. Denique, ne plura ex Cap. I. sacris litetis afferamus loca, Ecclesiastes initio

concionis suae, inter alia . dicit esse vana, recenset etiam scientiam, eamq; Vocat Occupationem pessimam: dicitq; eum,qui addit scientiam,addere dolorem . Sapiens eo loco non solum sapientiam, sed etiam omnes alias res creatas vanas vocat, vel quia nihil est in hac rerum vniuersitate firmum,ac stabile, sed omnia sun alicui mutationi de varietati obnoxia, Vel quia homines his rebus ad eum finem non utuntur, ad quem a Deo sunt creatae, nimirum ad ipsum cognoscendum,&amandum: ac proinde in v mm,ratione hominis, creatae esse videntur,cum per eas eum finem ad quem sunt factici non consequatur. Ideo in peroratione conclusit,omnia esse vana,praeterquam timere Deum.Cum dixit esse occupationem pessimam,significare voluit, multo opus esse labore, multaq; contentione ad

'D scientiam perdiscendam: eo modo, quo bonus

Poeta,

523쪽

Poeta,Laborem improbum esse,dixit. II. Posis et deinde aduersarius nonnullis sanctorum patrum sententiis, ac conciliorum decretis nos v gere . Concilium Carthaginense quartum prς-cipit episcopis,ne libros gentilium legant: item, ut documenta simplicibus verbis afferant. Hieronymus, ut est apud Gratianum,non uno in loco , eos qui libros profanos legunt, qui in dialecticoru arte torquentur, eoru q; tendiculis utuntur, & eos qui suos filios sarcularibus erudiunt literis, damnat . Et ipse diuinitus suit correctus, quod libros profanos legeret. Rabanus, ut est apud eundem Gratianu, videtur humanas scientias comparare siliquis porcorum, quibus filius prodigus ventrem suum replere cuPiebat. Item, Origenes per ciniphes & ranas quibus AEgyptij percussi fuere, Dialecticorum garrulitatem intellexit. Tertulianus dixit philosophos veritatem mimice affectare, & affectando corrumpere, ut qui gloriam captant: alibi eos vocat pseudoprophetas,& haereticorum patriarchas: alibi, ait eorum ingenijs omne haeresim armari. Hieronymus ad Pammachium describens philos phum dixit, esse gloriae animal, & popularis a

rae,atque rumorum venale mancipium. Lactantius nulli bi philosophos non exagitat. Deniq; , ne plures actores ex nostris asseram, Aulus Gellius refert, no semel philosophos suisse ab urbe pulsos,& I talia interdictos. ut ad has auctori- rates respondeamus,quaedam breuiter adnotan .

Dist. 37

L. de ani.

Contra.

524쪽

Nilus Ab

bas.

Lib. r. de ossic.

da sunt. Primum, nullam esse rem tam bonam, una excepta virtute, qua homines improbi a uti interdum non possint . . Praestantissimae&optimae res sunt coeli, elementa, & animalia ; &tamen his rebus aliquando homines abusi sunt, dum haec, tanquam Deos, coluerunt. Quare, si res vituperandae, ac damnandae essent, quod homines illis abutantur, nihil esset rerum , quod damnandum ,rehciendumq; non esset. Lege ad hanc rem amplincandam locum illustrem apud Theodoretum de curandis graecanicis asse vionibus; ubi eos refellit, qui religionem Christianam Vituperant, quod aliqui Christiani mal vivant. Deinde animaduertendum est, olim philosophiam,& praesertim quibusdam temporibus, a multis, qui eam profitebantur, male a ceptam , ac saepe corruptam fuisse. Alij nanque sola gloria ducti, veritatis & sapientiae studiosi haberi volebant, ac alios tanquam in spientes despiciebant, & baculo, barba, pallioque tenus philosobantur. Alii, ab humana consociati

ne omnino abstinebant, ac umbratilem vitam degebant,omnemq; reip.curam aspernabantur, atque toto vitae tempore in inquirendis rerum

caussis, quasi sibi solis nati essent, versabantur quod philosophandi genus Plato in Gorgia,

Cicero non uno in loco reprehendit. Alij, spe quaestus ducti, solam veritatis umbram quaerebant,& ita solum quasda curiosas,dc vanas quγstiones consectabantur, argumentationibusque

525쪽

sophisticis, iuuenum animos implicabant, & a melioribus stud ijs reuocabant; qui potius so

phistae, id est, iat si philosophi, quam meri

1apientiae amatores, vocabantur : & hoc phil sophorum genus suit Roma pulsum, maleque audiebat, cum nihil de recta vitae instituendae ratione praeciperet, aut cogitare . Hos philosophos vehementer insectatus est: Epictetus, ut est videre apud Arianum , & apud Gellium; quos vocare solebat philosophos αiευ τοῦ πρατ-

τοῦ id est, sine facere,i usque dicere :& aliquando huius generis philosophum definiens, dixit esse, id est, tale animal. quod ab omnibus irrideatur. Alii vero rectius philosophantes, meritatem ipsam serio inquirebant, & generemitae, honestisque praeceptis alijs prodeste studebant, & de sua aliorumque recta institutione cogitabant, quo nihil praestantius esse, aliquando asseruit Plato: & hi philosophi bene audiebant, quos multum, inter alios patres,Theodo- retus laudat. Animaduertendum est postremo, antiquos scriptores ob nonnullas rationes philosophos , vel potius eos qui philosophia abutebantur vituperasse. Primum,quod inter se valde dissentiebant,& non tam amore Veritatis,quam gloriae,contendebant: unde orta est maxima opinionu varietas,ac veritatis incertitudo, & perturbatio: de qua re lege Lactantium libro quincto

capite primo in principio: ubi cit i illud Enni j. Sellitur

526쪽

Ennius. Orat .pro

sa introd. in Theolog.

Sellitur e medio sapientia, vi geritur res. Deinde, quia ipsi potissimum sese nostrae rei, gioni, humanis rationibus nixi, opposuerunt; cum mysteria fidei no possent sua sapientia percipere: quam ob caussam interdum eos damnat Theodoretus. Denique, quia non vivebant congruenter naturae; cum tamen se aliorum viatae magistros esse profiterentur. Alia itaque dicebant, alia faciebant: & praesertim philosophi Graeci, ut non uno in loco scriptum reliquid M.Tullius: qui aliquando loquens de miliore philosophantium genere, ita scripsit. Illud autem ad laudem cum labore directum iter, qui probarunt, prope iam soli in scholis sunt relicti. Ex his igitur, qu ς adnotauimus no erit difficile allatas Patrum auctoritates explicare. Et ut quid priuatim de hac disputatione Origenes senserit, Lector intelligat, huc unicum lociam ex ijs, quae contra Celsum scripsit adscribere placet. Ostendamus ex sacris literis, quod etiam diuina scriptura nos hortatur ad Dialecticam alicubi Salmmone dicente, Eruditio rationibus non examinata decipitur: alicubi huic attestante auctore

libri Sapienti Iesu Sirachi filio, Scientia inquit,

insensati est sermo carens examine . Itaque beneuolae rationes apud nos sunt maximae, qui scimus quod praepontus doctrinae debet esse id neus ad conuincendos , qui conantur contradictae P. Cum Concilium Carthaginense praecupit episcopis ne libros gentilium legant, intelli.

527쪽

Liber marturi

gendum est, de illis libris, qui bonos mores com Lib. Fons rumpunt: de illis ex quorum lectione nullaia vitae,& sahauritur utilitas i de illis, de quibus in sequentibus canonibus apud Gratianum loquitur Hi ronymus, de comoedijs, & de libris amatoriis. Et utinam hoc salubre decretum a multis obse uaretur, qui missis prophetis, & euangelijs inania hominum somnia, & parum pudica carmiana dies noctesq; legunt, memoriae mandant, Scdecantant: & hi sunt qui porcorum siliquis v scuntur. Cur autem impudicorum scriptorum

lectio prohibeatur docet, Isidorus ; quia per

oblectamenta fabularum, nimium mentem excitant ad incentiva libidinum. Et hos vituperat, ac reprehendit Hieronymus: & speciatim eos damnat,qui nimiam operam in scientijs hum nis ponunt, aut seculari sapientia abutuntur. CuConcilium est, simplicibus verbis esse docendus non prohibet,cum necessitas poscit, disputationis usum. Et quoniam ex his aliorum patrii dicta satis bene explicari possunt, non est cur speciatim ad singula respondeamus: propterea

ad alias rationes pergamus . III. Praeterea aduersarius huc in modum nos urgeret: aut rationes sunt necessariae pro his , qui fidem iam ha- bent, de hoc dici non potest; quia non indigeta k lpersuasionibus, qui iam est persuasus: aut pro 'his,qui non dum sunt fidem consecuti,quod affirmari nequit: quia fides, non rationibus, sed auctoritate diuina, quae est unica credendi ratio gignitur.

528쪽

Introd. in Theolog.

gignitur: adde, quod cum rationes non conuincant, potius possunt obesse, quam prodesse: quoniam is, qui contraria sententia est imbutus, videndo rationes non esse necessarias,ficile existiam aret,id, quod suadetur, non esse assensione d gnum . Huic rationi respondentes dicimus, prodesse utrisque : fidelibus quidem, ad consolationem, maioremq; fidei euidentiam, unde &spes,ac caritas augeri queunt; ac etiam ad susceptam fidem facilius retinendam, erroresq; refellandos. Infidelibus vero, prout per rationes e rum consutantur errores, quibus consutatis, s cilius ad fidem traducuntur: reddunt etia rati nes nostram religionem eis euidenter credibile.

Philosophia,ait Clemens, confert ad apprehendendam veritatem, cum sit inquisitio veritatis, non quod sit caussa comprehensionis eius, sed causa cum alijs. IV. A principio nascetis E ' clesiae, non fuit haec ratio tractandi res diuinas, per quaestiones & dubitationes, &per rationes humanas: & tamen tunc optimus fruit Ecclesiae status, ac optima religionis amplificandae & c

seruandae ratio, quae .profecto retinenda esse videtur, cum eodem modo res conseruentur, quo foetom.in generatur, de augentur. Et in Concilio Nicςno,

hist Trip .plus potuit ad philosophum quendam conuer-bb- - ς 3' tendum simplex cuius da simplicis hominis oratio, quam multorum hominum solers ac subtialis ais putatio. Primum,etiam Apostoli,& primi Ecclesiae doctores rationibus & humanis scientiis,

Lib. I. Stroma

529쪽

Liber marinae. U

tijs, ut supra est demonstiatum, utebantur. D inde , tunc in Ecclesia erant dona gratis data, ut linguarum, & miraculorum, quibus illi doli

res Poterant,quae dicebant,co firmare, ac melius perluadere: quare, tunc no erant ita necessarius humanarum scientiarum usus, ut nunc est. Prae- terea eo tempore virtus Dei magis apparere debuit, ac proinde minus opus fuit industria humana . mod attinet ad illud exemplum, in primis, ex illa historia habemus patres illos disputasse cu philosophis, ac propterea id nobis quoque licere: quae tamen disputatio non fuit factaeo in loco, quo patres conueniebant ad decreta religionis terminanda; ne hinc haereticus occasione dicendi sumat, licere etiam laicis interesse concilio. Quod si ad simplicem sermonem phi- losophus ille conuersus est, id factum fuit verbi diuini virtute, dc priuata Dei opera, quae non semper est expectanda, sed diligentia humanal ad hominum conuersionem est adhibenda , . V. Qui res diuinas subtilius rimari, ac examinare volunt, ij tapissime in errores labuntur,vnde maximum oritur in Ecclesia Dei scandalum, cum simplices videant suos magistros a vera fi- de deficere: quare utilius esset Ecclesi , si huiusmodi non haberet doctores . Hanc ob caussam. Valentinus, Marcio, Arrius, Sabellius, de quo quot sere suerunt haeretici, a vera fidei regula . aberrarunt. Solet haec ratio etiam aliquos simplices Christianos non nihil commouere, quam

530쪽

Lib. Fons vitae,& sapiena

qis Introd. in Theolog.

ob caussam, non ita bene sentiunt de illis, qui philosophico more de rebus diuinis disputant,& humanis rationibus nostrae fidei dogmata examinat: immo nonnulli in hac sunt falsissima opinione, ut putet omnes,qui doctiores sunt, parum bene de fide sentire: & eos potissimu in fide errare,qui eruditiores habentur. Sunt etiam, vi id obiter dixerim, qui admirantur cur haereses sint,cur tantum possint,& vigeant, non secus ac si ex aliqua veritate nascerentur. Qua ratione de rebus diuinis quaerendum,ac disputandust,suo loco, infra, latius explicabo: de quibus, qui congruenter inquirit,non errat, non labitur, sed magis in veritate confirmatur. Nec mirum cuipiam, etiam rudissimo,videri debet, si qui res diuinas tractant, interdum, labuntur; quia ij in aliqua arte peccant,qui eam tractat: nec enim orator in agris colendis,uel agricola in orationibus conficiendis errat: & qui errant, ideo errat, quia non eo modo in hac scientia versantur, ut deberent . . Qua autem ratione,res fidei in dubium a Theologis reuocentur,capite huius libri primo,explicuimus. Nec ego eos doctiores esse putarem,qui facilius errant,cum omnis error ex ignorantia nascatur: sed eos errare assirm rem, qui imprudenter, temere, & superbe quet runt: de qua re paullo inserius scribam. Quod autem haereses nascantur, quid mirum, cum ut scriptura ait, necesse sit scandala,& haereses esse.

Metito igitur Tertullianus libro de pr scripti

nibus,

SEARCH

MENU NAVIGATION