장음표시 사용
541쪽
rum cognitione statim rei intellectar notitia euidenter apparet: cuiusmodi emia nobis primorum principiorum cognitio: ut quod de eodem non liceat opposita assirmare: quod bonum sit expetendum, quod si ab aequalidus aequalia demas,aequalia restant. Altero vero modo per au choritatem eius,qui aliquam rem assirmat: cum
obiectum ex se non est manifestum, sed aliquis obiecti, seu rei cognoscendae veritatem proponit , dicendo rem ita se habere: ut sola ratio assentiendi,sit dicentis auctoritas, qua dignus est, ut ei habeatur fides. Primus at sensus est perse-ctusvi clarus,& est proprius scientiar: secundus vero obscurus,& est proerius fidei: primus petaficit plene intellectum secundum totam mi suam , ita ut nihil sit, propter quod acquiescere
non debeat,cum a rei evidentia omnino conuincatur, & nulla ratione tergiversari queat: alter vero no perficit omni ex parte intelligendi vitri, capacitatemq; , cum aliquid remaneat, Unde a
possit haerere, ac non plene assentiri. Sed dices, qui fieri potest,ut intellectus sistat,& acquiescat in hac imperfecta cognitione, cum non attingat ex se rem cognitam, & quasi coecus, in rem apprehensam ducatur Z Rei pondetur, id in primis ex eo fieri, quod intellectus non pendet a praesentia obiecti sicuti pendet sensus:& ideo, summodo res cognoscenda aliquo modo ei proponatur, assensum praebere potest. Vt ecce,proponitur ab homine fide digno ei , qui Indianos no
542쪽
idit, Indianos esse: potest intellectus huic veritati assentiri, etiam si a re ipsa immediate non moueatur. Deinde, quoniam eo ipso quod homo habet rei alicuius cognitionem sub ratione veritatis,& bonitatis,id est,entitatis, siue existentiae, & finis, potest moderari se, quoquo modo volueriti &ideo, licet obiectum non adsit, obauditum, & auctoritate potest praebere rei pro positae astensum . Ex quibus colligere licet primam horum duorum assensuum differentiam, quod unus omni ex parte perficit, ac conuincit intellectum : alter vero non item. Differunt ,
deinde, quod in primo astensu, ratio assentiendi est in obiecto ; quo fit, ut quot sunt obiecta, tot
sint assentiendi rationes,&media,quibus intellectus ad assentiendum trahitur: in secundo vero propter auctoritatem: quae potest esse unica ratio assentiendi multis: ut si amico de Indianis
multa narranti ob eius auistoritatem multa crederes . Praeterea differunt, quod, ad primam
assensionem adhibendam,non concurrit voluntas, cum a sola ratione intellectus trahatur: at Vero ad secundam maxime: nam cum sola dicentis auctoritas non sit ratio omni ex parte
sufficiens admouendum intellectum, opus est voluntate, qua intellectus ad assentiendum fisctatur. Itaque intellectus non se solo, nec sua , tantum vi in assensionem huiusmodi veritatis venit. Et h. ec est prima radix,cur in eo qui credit possint suboriri dubitationes, & scrupuli:
543쪽
quod intellectus per se non attingit obiectum, sed a voluntate ducitur:& hoc est, quod ait Paulus , captiuare intellectum in obsequium 2. Cor.io. Christi: quia intellectus quasi captiuus imperio voluntatis, in veritatem fidei ducitur: quod Deo summopere placet,-est maxime meritorium. Cum autem aliqui suboriuntur in mente hominis fidelis scrupuli, qui sunt veluti v lucres,quae circa sacrificium Abrahae volitabat, Gen. I s. voluntatis imperio abigendi sunt, & eis nullus assensus est praebendus: atque ut vir fidelis omnem remoueat scurpulum,cum non habeat euidentiam obiecti, ad credulitatis euidentiam c5- fugiat, animaduertatque nihil este, aut esse posse credibilius, quam 'quod Christiana religio credendum proponi . Et ut rem hanc aptissimo declaremus exemplo, non secus contingit et,qui fidei scrupulos sentit, atque accidit ei, cui aliquis pileum capiti accommodaret: in quo su-Diciones oriri possent, an pileum bene aptatum rsit, cum suis sibi manibus illud non imposuerit: idem dicas de hominis fidelis intelle,ii , qui
cum sua vi rem creditam non attingat, sed in eam a voluntate inclinetur, proinde in eo suspiciones de re, quae ei euidenter non apparet, nec
per se videtur, suboriri possunt. Rursus,isti duo allensius differunt, quod primus reducitur ad principia per se nota, absque alio discursu, alter vero ad auctoritatem dicentis; ita ut tandem quidquid credit deo credat,quia aliquis dixit.
544쪽
Ad haec, differunt etiam, quod primus assensus
certus & euidens . at vero secundus,licet possit esse certus; tamen euidens esse non potest.
Ex his itaque intelligi haud obscure licet,qualis sit assensus hominis fidelis circa philosophiae christianae principia: de quo multo plura hoc loco afferre possem amplificando , dilucidando ea, quae dixi; sed ista,ne longum faciam, reij ciantur in disputationem de fide: ubi latius
de humanae mentis allensione circa res, quae sub fidem cadunt,disputari solet: adde etiam, quod nonnulla alia, quae huc pertinere possient, posterius,alio a nobis explicabuntur loco. Ea itaque solum diximus, quae ad materiam in qua Vers mur plane explicandam,& intelligendam,erant omnino dictu necessaria , .uvid humana ratio circa Theologia principia, quantum ad eorum probationem, oe d
sensionem possit. Cap. X. CVM sacra Theologia sapientiae nomen, Vt
supra demonstrauimus, conuenienter sibi vendicet, hinc est, ut ad eam suorum principi rum explicatio,defensio, ac etiam,quantum fieri Diest,probatio,pertineat. In hoc enim bonus Theologus a simplici sideli differt, quod is, s lam assensionem principijs praebet,ille vero a divina institutione insormatus de ea, quae in ipso uetabe, & fide rationem reddere paratus, ac ad bella
545쪽
bella edoctiis esse debet: ita ut habeat ensem super femur suum propter timores nocturnos . Itaque, cum superius de assensione , quam erga principia adhibemus, disputatum sit, nunc de probatione, & desentione agendum nobis est. Et ut in dubium sancti doctoris doctrinam qua in articulo octauo tradidit reuocem, demostrabo falsum esse,quod ait,Theologiam non argumentari ad sua principia probanda. Primunia ipsemet diuus Thomas ispissime probat artic los fidei: ut, quod Deus sit, quod habeat prouia dentiam, quod sit futura mortuorum resurrectio: ut patet ex ijs quae docet in summa, & in libris contra Gentes: in quibus multas veritates , quae ad principia huius scientiae pertinent, contra aduersarios doctissime probat, igitur. Deinde, Chri itiis in Evangelio , dc alij scriptores canonici, ac speciatim Paulus argumentantur ad prohanda nostrae religionis principia; vicum probatur mortuorum resurrectio, ex eo,
quod Deus, no est Deus mortuorum , & quia Christus resurrexit: licebit igitur argumentari ad probanda principia. Postea, res nostrae fidei non carent ratione,& sunt euidenter credibiles; ergo polsunt afferri argumeta ad eas probadas . Postremo,Theologus, ex diuo Thoma, debet , defendere principia contra negantes: at hoc nosolum fit aduersariorum principia soluedo , sed etiam sua confirmando: poterit igitur ophi mera argumentari ad ea probanda. Haec dimittas
546쪽
sola explicatione indi ger: propterea quasdam breuiter adnotabimus distinctiones, & postea quid sentiendum sit, varijs conclusionibus exponemus . Prima distinctio, aut is, quo cum Theologus disputaturus est, negat omnia prinpria & intrinseca huius doctrinae principia, iusbium concedit aliquod principium extrinsecu, ut est ratio,& auctoritas humana; ut esset vir infidelis,& philosophus: aut certe aliqua propria
principia concedit, ut Iudaeus, qui concedere vetus testamentum, negando nouum, & haereticus,qui concederet nouum, & nesaret Vetus. Secunda distinctio, aut controuersia est de re smere supernaturali, mi de existentia corporis
Christi in hostia, & de separatione accidentis a subiecto: vel de re,quae ratione naturali attingi potest: vi de animorum immortalitate, de Dei prouidentia, S: de finibus bonorum & maloru . Tertia distinctio, duobus modis potest afferri
aliqua rario, uno tanquam necessaria ad conuincendum aduersarium : altero tanquam probo
bilis,ad suadendum,vel cofirmandum: rursus, vel ad probandum aliquid esse euidenter veru, aut euiderer credibile. Quarta distinctio,aliud est,aliquod argumentu euidenter soluere, aliud vero aliquid euidenter probare: nam euidens probatio procedere debet ex euideli principio: at vero euidentem solutionem satis est procedere ex ijs, quae non apparent impossibilia: qu niam tunc argumentum euidenter dicitur concludere,
547쪽
cludere,quando resp6dens reducitur ad aliquid impossibile, vel absurdum, vel inopinabile . SL militer,aliud est aliquod argumentum esse euidenter falsum, aliud non concludere. Etenim , qui euidenter cognoscit aliquid esse falsum, cognoscit etiam euidenter cotrarium esse verum, cum una & eadem sit contrariorum scientia, ut Arist. lib. Aristoteles docet. Quare, si Theologus euiden- a.posi. ter demonstraret argumentum factum contra
personarum diuinarum Trinitatem esse falsum, euidenter etiam ostenderet hoc mysterium esse verum. Quincta distinctio,argumentum sophisticum quod ab aduersario affertur, in duobus peccare potest, vel in forma contra regulas argumentationis a Dialecticis traditas, vel in mat ria,cum propositiones ex quibus est conflatum, sunt falsae. Possunt autem huiusmodi argumeta bifariam solui; uno modo negando antec dens , ut si quis negaret hanc propositionem ,
Nulla natura, quae sit una & eadem numero potest in pluribus esse personis: altero vero negando consequentiam, ut in hoc exemplo: Deus est purus actus, igitur non assumpsit naturam humanam : hic negaretur consequentia , . Rursus tam antecedens, qua consequentia duobus m dis negari possunt: uno modo asserendo aliqua
instantiam ex principijs reuelatis, quae responsio posset afferri ab homine fideli cum disputat cufideli ; & cu eo agit, qui admittit propria principia : altero modo asserendo instantiam,seu ra-Hh a tionem
548쪽
tionem negationis ex rebus scitis, quae solutio pertinet proprie ad Theologum cum aduersus hominem infidelem disputat. Vnde, si Philosophus: ita disputaret. Omnis homo generat, Petrus est homo ergo Petrus generat: & hinc in serret, hanc cosequentiam etiam esse bonam :Omnis Deus generat: Filius est Deus,ergo Filius generat: Posset Theologus hunc in modun hanc argumentationem, afferendo instantiam, diluere. Omnis motus est actio: passio est na tus, igitur passio est actio. Et ea ratione qua phi, losophus hunc fallacem syllogismum explic ret , eadem Theologus illum. Atque haec de distinctionibus: nunc hasce conclusiones ad hac difficultatem respondentes statuo. Prima coninclusio: Naturales scientiae non habent eam euidentiam, S certitudine, quam eas habere mutiti philosophi arbitrantur. Hanc conclusionem lsoluerim ad demonstrandu quantu possint v ere rationes naturales, quas aduersus mysteria nostrae fidei,aduersarius afferret. Et licet hac de re latissime disputare possem, tamen paucis c tentus ero. Primum,quod attinet ad cogniti nem rerum diuinarum,quq sunt manifestissim L. r. Met, in natura, Aristoteles ipse . firmauit, nostrii
intellectum ita ad eas sese habere, ut se habet oculus vespertilionis ad lumen diei: de quibus pauca quaedam , dc non sine errore pauci phil sophi dixerunt. Deinde eandem incertitudine ostendunt innumerae & inter se pugnantes scri-
549쪽
ptoriim de rebus grauissimis sententiae: mi do Lege Fra. mundi aeternitate,de Dei prouidentia,& infini- Pico lib. late,de intelligetiarum natura,& de multis alijs quaestionibus. Praeterea, in humanis scientijs sunt rarissimae demonstrationes, & praesertim , quae persectam gignant scientiam a priore: &
multae quaestiones in omni fere scientia, in utraque partem firmis rationibus confirmantuc.
Postea, summi philosophi, & alias eruditissimi,
errarunt in rebus valde perspicuis, S ea, tum in philosophia naturali, tum morali dixerunt, quae certissime cum ratione pugnant. Postremo, ne longior sm,quam par est,in re manifesta confimmanda,demonstrationes Mathematicae,quae certissimae habentur, non sunt persectar demonstrationes,cum ex quibusdam luppositis procedant, nec habeant veram, & physicam caussam per Quam probentur. Ex quibus fit, ut quo quis est doctior, & plura nouit, eo se minus scire, 'tere fateatur: quod, qui non fateretur, is apud moparum sciret: cum maxima pars eorum , quae scimus, si minima eorum quae ignoramus. Ex his colligeres quam parum essicaciter humanae scientiae contra diuinam doctrinam argumentari queant. Secunda conclusio: Nulla veritas naturalis potest esse contraria veritati fidei, de contra. Haec concluso damnat opinionem temerariam Roberti Olcoth, qui, quae sunt fidei, cum ratione naturali pugnare, probare conatus est. Primum, ista opinio est contra omnes san-
550쪽
ctos patres,& contra omnes Scholasticos,& spe ut Sth. ciatim cotra ditium Thomam super Boethium,& contra AEgidium opusculo de Eucharistia, &contra Henricum. Deinde repugnat doctrinae Aristotelis,qui scriptum reliquit,verum semper esse consonum vero: at dogmata fidei sunt v ra, ergo propositiones,quae lunt veret in philos phia, non possunt illis esse contrariae. Est enim veritas veluti lux quaedam : at lux luci non est contraria,sed tantum tenebris, igitur. Praeterea, alias sequeretur, vel Deum esse auctorem falsi, vel necessarium esset, una cum Manichetis, ponere alterum principium efficiens, quod esse , auctor mali. Postea, sequeretur Deum scire duo opposita, de contradictoria, utputa, se esse Trinum dc unum secundum veram Theologia,& se no esse Trinum & unum, ut humana ratio probare videtur: quod est omnino absurdum, cum praesertim Deus omnia in sua essentia cognoscat; quae non potest esse ratio rerum inter se pugnantium. Ad haec, cuncta conueniunt in
ratione entis, ergo & in ratione veri: quonsam Verum ita late patet, ut ens, clam sit eius passior ergo non licet dicere, aliquid sectandum unam rationem esse verum , 5 secundum aliam esse
falsum . Denique,ista doctrina Olcoth pugnat
Sessa. cum decreto Concilij Lateranensis sub Leone Decimo, ubi viris doctis praecipitiar, ut soluant rationes,quae cum ijs, quae sunt de fide, pugnare videntur . Ex ijs quae diximus primum colliger
