장음표시 사용
551쪽
ligere licet, philosophum ad veritates fidei deis bere se habere mere negative, id est,non debet eas impugnare, sed fateri, se eas non percipere . At vero philosophus lumine fidei illustratus,potest eas declarare, & exponere, atque earum c&gruentiam demonstrare: cum per rationem n turalem nihil inserat rebus fidei contrarium .
Colligitur deinde, nos non posse dicere, ut altiquos Theologos dicere me audisse memini,aliquid esse verum secundum Theologiam & fatitiam secundum philosophiam: possiimus tamen dicere aliquid esse verum secundum Theolo. giam,& falsum secundum philosophiam Aristotelis, & contra: cuius tamen philosophia in ijs,
quaeciam fide pugnant erit falsata. Tertia comclusio: Omnes rationes, quae afferuntur contra
meritates fidei, sunt salsae, peccantes, vel in m teria, vel in forma: & ita ducuntur ex falsa philosophia. Patet haec conclusio, primum ex his, uae in confirmationem secundae conclusionis iximus. Deinde, si principia quae sumuntur sunt vera, non poterit ex illis concludi falsum, cum falsum non colligatur ex vero: si sunt falsa, peccabunt in materia, & non pertinebunt ad veram philosophiam. Postremo, ratio natur iis,ut statim dicam, non potest demonstrare ea, quae per se ad fidem pertinent, ergo multo minus poterit ea destruere : cum ratio quae rem , destruit, non solum rem adaequare, ut illa, quae probat,sed etiam superare debeat. Quarta com
552쪽
clusio : Propolitiones quae per se pertinent ad lfidem vel aci Theologiae principia,esse veras,euidenter probari non potest. Nam, ut ait scriptu-Isa.6 . ra,quae Deus nobis reuelauit, nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec unquam humana mens
excogitauit. Et si probari poisent, vel pro b rentur a priore, & hoc pacto probari nequeunt, quia nullam habent caussam, nisi voluntatem diuinam : vel a posteriore,neq; hoc modo,quoniam effectus creati no ostendunt exempli gratia, Deum esse Triniim sed potius unum: & t men bona ex parte Theologicς conclusiones p dent ex isto principio, Deum esse Trinum &vnum : & quae sub hanc doctrinam cadunt sunt
speciatim effectus prouenientes a Deo,ut est auctor gratiae,quae superat omnem naturae ordine.
Quare per effectus naturales Theologiae principia demonstrari non possunt, ut fortasse phy sicus demonstrarer sua. Adde etiam, quod veritates nostrae fidei, etiam ipsis fidelibus sunt obscurae,cum eas no teneant, nisi per auctoritatem Dei dicentis, siue reuelantis:& quod Deus reue- i in let, no est eis euidens. Quo fit, ut diuus Thomas sapienterq; scriptum reliquerit, temera-3' rie,ac periculose secere eos,qui nostrς religionis veritates rationibus humanis demonstrare conantur. Quincta conclusio: Theologus non potest: euidenter demonstrare argumentum ab adueriario allatum esse sellam . Haec conclusio liquet ex ijs,quae diximus in distinctione quartat i quia,
553쪽
quia, si posset demonstrare argumetum contrarium este euidenter salsum, demostraret etiam, euidenter,id quod fide tenetur esse verum: at id, ut est probatum,demonstrari non potest,igitur. Sexta conclusio: Potest Theologus euidenter soluere rationes omnes quae contra veritates fidei afferuntur. Est haec conclusio contra doctrianam Durandi, qui hac in parte duram sustinuit sententiam, contrarium assirmando. Contra isque in primis facit, quod Sapientiae capite octauo de hac doctrina dicitur: Scit versutias se monum,dc dissolutiones argumentorum. Deinde decretum Cossicilii Laterane sis sub Leone X. ubi praecipitur omnibus philosophiae praeceptoribus, ut non solum veritates catholicas doceat, ubi opus fueri sed etiam philosophorum argu menta,cum omnia sint solubilia, pro viribus r soluant. Facit etiam communis Theologorum sententia,& speciatim diui Thomae, non solum hoc loco, sed etiam libro primo contra Gentes. Adde Draeterea, quod cum certissimum sit eas, procedere ex falsa philosophia,& peccare vel in materia, vel in forma, poterit proculdubio vir doctus per scientia naturalem eas euidenter dia luere . Vt exempli gratia:probet philosophus ex nihilo nihil fieri,& resurrectionem esse impossibilem : soluet Theologus primam rationem discendo , Deum, qui est agens persectissimum &omnipotes, no egere materia; qua si egeret,esset impotens, impersectus, & penderet a creatura. Soluet
554쪽
Soluet alteram, dicendo, homine debere potiri
suo fine,& sua beatitudine,quae est animς comunis cu corpore. Itaq; si doctus Theologus, vel antecedens,vel consequentiam neget, afferatq; euidente instantiam , qua scientiarum,& speciatim Dialecticς auxilio afferre potest,salsam argumeratione , rem in principia verae philosophiae resoluendo, poterit euidenter soluere. Septima ,
coclusio: Ratione naturali potest doctus Theologus indirecte demonstrare nullam fidei veritatem , secundum philosophiam, esse salsam : od dixerim contra eundem Duradum.Nam omnis ratio, quae probat aliquem fidei articuluesse impossibilem, probat eundem esse falsum :sed euidenter probare possum talem rationem non concludere,& esse solubilem; ergo euidem ter scire possum articulum no esse falsum. Cum autem dico indirecte,intelligo per rationem existrinsecam: quia probare directe, est per ea, quae sunt rei intrinseca, aliquid demonstrare. Itaque,
ruando viro christiano cum infideli disputanum erit: primum demonstrabit argumentum nihil necessario concludere: deinde,ostendet ex
illo salso principio, quo infidelis utitur aliqua
absurda enasci: tandem, etiam si nesciat rationem soluere, non ideo erubescat, aut vacillet, fidem ve neget,cum multa sint argumenta sophistica in humanis scietijs, quae extricari nequeui. Memineritq; esse hominis parum prudentis, reliquere agnitam veritatem, ea de caussa, quod quae
555쪽
quae afferuntur in contrarium sophismata seu uere no queat. Octaua conclusio: Potest Theologus euidenter demonstrare, ea quae sunt nostrae fidei esse euidenter credibilia. Haec conclusio paullo inserius a nobis probabitur . Non conclusio: cum Theologo conceditur aliquod principium proprium,contra aduersarium, non solum probabiliter , sed etiam necessario potest aliquid demonstrare. Quare, si cum Iudaeo,vel cum Haeretico disputationem habeat,poterit eunecessario ex principio concesta conuincere, ut Christus disputando cum Iudaeis secit. Itaque Theologiae candidatus,contra negantes propria principia probabiliter, at contra eos, qui aliqua principia concedunt, etiam necestario dispurare poterit. re, cum diuus Thomas in a ticulo octauo ait, contra concedentes principia licere argumentari, non solum intelligit de argumetatione probabili, sed etiam de necesIaria: at, cum contra negantes omnia principia nos n5 posse argumentari assirmat, intelligit de argumentatione necessariata. Et quoniam per has conclusiones propositae dissicultati satisfactum esse putamus, restat ut ad argumenta in contrarium allata respondeamus. λd primum, respo- dent Thomari, sanctum Doctorem cum principia Theologiae probat, non asserre demonstrationes, sed solum rationes probabiles, quae ad persuadedum valent: cum autem hoc loco ait,
non posse probari,intelligit demonstrative. Ad
556쪽
secundum, cum Paulus resurrectionem probat, arguit contra eos, qui eam negabant, & concedebant Christum resurrexisse,ex qua concessione inducebat quoddam inconueniens, quod ni esset resurrectio, non esset verum, quod scriptu-Ose. I 3. ra ait, mortem fuisse victam. Neque consequentia, quam Paulus facit, est euidens lumine solo naturali,sed ex suppositione, quod scilicet Christus,qui est caput resurgentium,surrexerit. Sed dices, cur diuus Thomas attulit hoc exemplum ex Paulo, ad probandum sacram doctrinam noesse argumentativam, cum potius ex eo contrarium proberur ξ Dicerem,ideo attulisse, ut oste- deret quo pacto argumentari possimus contra negantes principia, ad ea defendenda, & ut nos doceret, qua ratione ex diuina scriptura argumenta sumantur. Tertium argumentum solum probat, nos posse afferre rationes probabiles ad persuadendum,quq sunt fidei,non autem ad demonstrandum. Ex quibus etiam patet quid sit dicendum ad quartum.
2 e certitudine principiorum sacra Ne logiae. Cap. XI.
QVAM vis de proposita quaestione intro
istatione de fide disputari soleat: tamen, haec difficultas nullo modo a nostro instituto, quod est sacrae Theologiae natura explicare, aliena censenda est. Nanque, demonstrata princia piorum
557쪽
piorum certitudine, lemonstratur etiam doctrinae,quae ex principijs colligitur, firmitudo; quae ad perfectam rationem scientiς necessaria put tur. Et quamuis longam hic possem disputationem habere: tamen breuitatis memor, quae fusius dici possient, in pauca conseram . Omissis itaq; opinionibus, quas tamen docendo insinuabo, notanda quaedam proponam, ex quibus, c&clusiones propositam difficultatem explicantes, colligam . Q od primo loco notandum occurrit,est,ut explicemus, quid dc quotuplex sit certitudo. Certitudo ergo, si proprie loqui velimus, differt a firmitudine, seu adhaesione. Nam certitudo nihil aliud est, quam in fallibilitas, seu in- fallibilis cognitio: siquidem ea dicitur certa cognitio, per quam falli non possumus ; cuiusmodi est certitudo scientiae. Firmitas vero nihil aliud est,quam renacitas assentiendi, qua firmiter alicui rei assentimur,& tenaciter aliquid credimus. In hac tamen disputatione confundimus has duas voces, sumendo certitudine pro adhaesione dc tenacitate,& contra.Nec desunt, qui dicant, certitudinem utrunque includere scilicet in fallibilitatem,& firmitatem : ideo sic definiri solet: Certitudo est firma adhaesio intellectus in ordine ad aliquod obiectum verum. Ex qua d scriptione, quae est diui Thomae, haec inferuntur . Primum, certitudinem duos includere re. speetiis, alterum ad intellectum adhaerentem , alterum vero ad obiectu verum: ita ut, si ex his
558쪽
duobus alterum desit, non sit vera certitudo. Secundo insertur in haereticis non esse veranti, certitudinem, dum perseuerat in suis erroribus, sed potius pertinaciam, cum ad res salsas adhaerescant. Postremo, cu m certitudo has duas c&ditiones includat, fieri potest,ut una veritas superet aliam in una, in altera vero ab alia veritato superetur. Est autem certitudo duplex : altera
speculationis,quq ex solo intellectu,nulla caussa extrinseca iuuante oritur; qualis est certitudo scientiar, dc primorum principiorum . Altera adhaesionis, quae no solum ab intellectu pendet, sed etiam ab aliqua caussa extrinseca, ut est certitudo,seu firmitudo fidei,quae etiam a Volunt te procedit. Vnde, cum quaeritur de certitudia ne alicuius habitus,vel scientiar, potest intelligi, vel de certitudine speculationis,vel adhaesionis. Rursus certitudo triplex est, alia est certitudo
rei ex parte obiecti, vel secundu illud esse quod habet, uel ut dicit ordinem ad intellectum diuinum, a quo omnia habent esse, & consequenter certitudinem : quae certitudo potest stare cum
nostra opinione : quia huiusmodi certitudo ex se nihil praestat intellectui: quo fit ut de re ce ra possit aliquis opinionem habere: & haec ce titudo consistit in indivisibili. Alia est certit do ex parte cognoscentis, quae est ipsa adhaeren-ria, per quam aliquis pro sua voluntate, seu pertinacia, rem aliquam certam esse assirmat: qualis esse solet in haereticis, qui suis erroribus per
559쪽
tinaciter adhaerent: de haec potest esse maior,vel minor,pro voluntate hominis assentientis. Tertia est certitudo assensus, quae oritur ex ratione
sermali obiecti,& ex lumine & habitu inclinate intellectum ad assensionem. Haec etiam, ratione eiusdem obiecti,prout formalis assentiendi ratio fuerit magis vel minus percepta, ali applicata,potest esse maior, vel minor. Quando igitur fit comparatio certitudinis, debet intellisti de 'rtitudine tertio modo sumpta, quae habetur ex ratione sermali illius habitus, seu luminis,per quod gignitur certitudo: & haec de primo notando. Notandum deinde est, triplex esse lume per quod in hac vita in nobis aliquis producitur assensus: unum naturale, quo assentimur primis principijs: aliud scientificum de n
uo acquisitum, per quod assentimur conclusionibus : quo lumine carent, qui scientias non didicerunt: tertium, est lumen supernaturale fidei ex speciali dono nobis a Deo concessiam , quo rebus supernaturalibus praebemus assensum . . Haec tria lumina ita se habent,ut naturale maiorem vim habeat,quam acquisitum: & ideo Ari- L. i. post. stoteles aiebat, nos allentiri conclusionibus ob principiorum veritatem: & eorum esse aliquam doctrinam praestantiorem,scientia. At vero luismen fidei virunque lumen perat, cum sit m
ior quaedam participatio diuini luminis, de per hoc Deus immediatius nobiscum loquatur: ita ut magis assentiendum & adhaerescendum si
560쪽
ijs, ad quae lumen diuinum, quam ijs, ad quae lumen naturale inclinat: quae res hoc aptissimo simili explicari potest. Si essent duo, quorum
alter obtusam haberet oculorum aciem , alter vero peracutam: & ambo aliquid a longe prospicerent: & ille diceret esse columnam,hic vero hominem : proculdubio stultus esset,qui mi nore uteretur lumine, si ei, quem acutius videre pro certo habet,non magis,quam sibij psit crederet . Ad rem, cum nos videamus per lumen fides,videmus quodammodo per oculos Dei, vel Deus videt in nobis: cum uero lumine naturali,uel scientifico utimur,oculis nostris videmus. Quo fit, ut ex ui atque natura sua maiorem certitudinem, & assensionem lumen fidei in nobis efficiat, quam quodcunque aliud lumen. Ter. tium notandum, in quo explicabitur, cur, cum fidei lumen sit ita efficax, ut omne aliud partic patum lumen in hac uita superet, contingat, ut fideles patiantur scrupulos, ut dubitent, & ali quando a fide recedant, quod non contingit incognitione principiorum, & conclusionum per scientiam cognitarum. Animaduertendum itaque est, in hoc differre lumen naturale a lumine fidei, quod illud necessiario in natura recipitur,seu naturam sequitur; non secus ac lumen holis, eiusdem solis existentiam: ex quo etiania lumine necessario scientiae lumen nascitur.Quo fit, ut haec lumina,velit nolit homo, suum in ipse oducant effectum , certam dimirum asiqni sonem
