Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

sonem circa eas ueritates, quae his luminibus cognoscuntur. At uero lumen fidei, non conis sequitur naturam,nec necessario in ea recipitur, sici a Deo extrinsecus infunditur, cum nostrae uoluntatis consevsu, ita ut possit esse maius, &minus,& maiorem, uel minorem producere a.

sensione, prout quis est magis uel minus ad hoc lumen recipiendum dispositus. Cuius luminis augmentum & magnitudo potissimum ab ipso Deo pendet. Ideo aliquando apostoli,cum non Luc. I p. dum essent hoc lumine plene illustrati, Christo Mat. i 7. dicebant, Adauge nobis fidem . Hinc nascitur, ut, secundum quod quis hoc lumine magis, uel

minus utitur,clarius,uel minus clare uideat, uel ueritati creditae adhaerescat. Cum ergo humanus intellectus ex se solo non pertingat ad ueri- rates fidei, quae eius aciem superant, & idcirco

eget lumine extrinseco,quod uoluntarie recipit, eoque uoluntarie utitur ; cumque hoc lume ratione nostri sit obscurum, nec enim clare rem demonstrat, sed opus est, ut intellectus a uoluntate ad assentie lum infletatur; propterea in eo,

in quo reperitur, dubitatio suboriri potest: non quod lumen ex se non sit maius, & efficacius, alijs luminibus; sed quia eius receptio, dc usus sunt in libera uoluntate posita. Quare, si luminis naturalis, & scientiae usus in nostra esset potestate,pari ratione in ijs, quae sub his luminibus

continentur, dubitationes suboriri possent . itaque cum ad intelligendum duo concurrant, res

562쪽

Introd. in Theolog.

intelligenda,sive obiectum, & uia per quam intellectiis in obiectum ducitur, quae est lumen aliquod, siue discursus: hinc est, quod intellectus a rebus fidei potest dissentire, quod in eas , non suis, sed uoluntatis, ut ita dicam, pedibus ,

peruenit. His ita adnotatis,sequentibus conclusonibus propositae difficultati satisfacio. Prima

conclusio: Fides secundum se,& ex parte rati Supra li. nis formalis, id est, ex parte medij, & auctorit 2.c. 7. tis diuinae cui innititur, & per quam credit, est magis certa & firma, qua quaevis alia cognitio, siue sit scientiar, siue primorum principioru tria. Hanc rationem,si uir fidelis spectet,magis debet pro certo habere Deum esse Trinum &unum, quam quod ipse uiuat. Est haec doctrina contra , .sent. d. opinionem Durandi,qui aliter sentit,cuius opia

23. q. 3. nionem erroneam esse puto: nostra autem sententia,quae est communis, his rationibus breuiter comprobatur. Primum auctorirate Christi Luc. I. dicentis, Coelum & terra transibunt, uerba a tem mea non transibunt. Si coeli potius possitne deficere,ac consequenter eorum scientia,& Quae

sub sidem cadunt, non ita;fidei certitudo,ex hac parte, erit longe maior, quam quaevis alia: hic aut e locus intelligendus est de firmitate ex pa te dicentis de rationis formalis fidei. Sicuti etia . Pet. I. hic alius apud diuum Petrum, cum ait, Hab bemus firmiorem propheticum sermonem,&quae sequuntur. Diuus etiam Paulus in epistolaC-p- , ad Gallatas hanc fidei certitudinem non modo

humanae,

563쪽

Liber Ararim.

humanae, sed etiam angelicae scientiae praetulit, cum dixit: sed licet nos, ἱut Angelus de coelo euangelizet nobis praeterquam quod euangeli- etauimus vobis,anathema sit. Deinde,confirmari posset multorum patrum auctoritatibus,quas breuitatis studio,in praesentia non reseram, min re omnino certa versemur. Mitto igitur Dionysiij Areopagitae, Clementis Alexandrini, qui non uno in noc hanc veritatem docuit,diui Au

gustini, Basilij, & denique Chrysostomi aucto

ritatem. Ad quorum patrum sententiam accedit communis Scholasticorum opinio. Quare contraria sententia a temeritate excusari non potest. Postremo, confirmatur ratione: quia impossibile est Deum mentiri,& nos illuminare ad assentiendum falso: at non est impossibile hominem decipi,etiam in rebus clarissimis,igitur. Secunda conclusio: Certitudo ex parte adhaesionis, & quatenus includit voluntatis concur

sum in ipsis fidelibus potest superare, & ex se su

perat omnem aliam humanam certitudinem , .

Est haec conclusio contra doctrinam Durandi, Capreoli, & Caietani: quae his rationibus confirmatur. Primum haec veritas habetur expresse in sacris literis, in quibus fides appellatur Dei potentia, de virtus : & ob eius vim atque essicacitatem , quam exercet in animis fidelium, grano sinapis coparatur. Huc ficit illud lsaiae, quoad hanc veritatem cofirmandam utitur Paulus: Perdam sapientia sapientium, d c prudentia pru-

I i a dentium

In episto. ad Hebr.

c. II.

D. Bona.

564쪽

so o Introd. in Theolog.

dentium reprobabo: quo nam modo Deus perdidit sapientiam , nati quod per maius fidei lumen huius mundi sapientes illustrati, magis crediderunt,quae fides eos docuit,quam quae scientiae lumen eis demonstrabat quo lumine rob rati ea sine ratione humana crediderunt , quae alias stulta esse existimarunc . Huc etiam facit illustre illud exemplum Abrahae omnium cr' dentium patris , qui contra spem in spem credidit,id est, qui contra persuasionem humanam, quam de uxoris sterilitate habebat, credidit eius futuram scecunditatem. Idem eiusdem luminis emcacitate motus, uoluit filium immolare,certissimus, si eum necasset, fore ut Deus inmitam eum reuocaret, ut epistola ad Hebraeos non obscure docet Apostolus: apud quem videre poteris,quata sit fidei certitudo per exempla,& effectus, quos ibi ipse recenset. o etiam pertinet Martyrum constantia, Virginum sortia

ludo aduersus omnem humanam sapientiam, violentiam, & cruciatus omnes: quod certi essent de sutura beatitudine, & corporis resurrectione. Tanta itaque est fidei vis, tantumqueis robur, ut omnem humanam sapientiam, mundum, ac etiam Daemones ipsos vi at. Propterea Petrus apostolus cotra rugiemem & circumeuntem leonem, nos fide armauit, cum dixit: Cui resistite sortes in fide. Sciebat enim Dominum dixisse; tantam esse fidei potentiam, ut co-tra eam portae inseri praeualere non queant.Huc etiam

565쪽

Liber marius. I o I

etiam pertinet, quod dicitur, fidem mundum vincere. Deinde confirmatur auctoritate sanctorum patrum quos, supra citaui, qui speciatim de hac certitudine adhaesionis sermone habuerunt : ex quibus multos alios hic citarem, si longior esse vellem; sed lector eorum legat minnumenta, ex quibus maximam consolationem capiet. Adde patrum auctoritati communiorem Scholasticorum sententiam,quae huic veritati subscribit: a qua non puto elle alienum diuum Thomam, cum in tertium sententiarum ,& in quaestione decim aquarta de veritate, hoc expresse docuerita . Et licet multis rationibus corroborari posset, una tamen, vel altera contentus ero. Primum, vir fidelis certo scit lumen , naturale posse deficere, diuinum vero non ita,

ergo magis huic lumini,quam illi innititur. D inde , vir fidelis paratus est ad negandam omne demonstrationem de scietiam, de etiam sensum ipsum, ut patet speciatim in ijs quae credit dosacramento Eucharistiae, ergo nulli veritati magis adhaeret,quam ei, quae sub fidem cadit.Confirmatur, fides corrigit omnes humanas scien- , tias, tum speculati uas, tum practicas, ut supra scripsimus: illis igitur debet esse certior. Postremo, potuit dare Deus huic lumini talem vim , idque necessarium fuit, ut fideles omnia humanae sapientiae sophismata contemnerent, & omnes cruciatus superarent,ad retinendam doctri

nam,sine quastautem consequi no possunt, igi-

Chrysost.

q. 2. ar. 1.

quaestisic.

566쪽

i Oa Introd. in Theolog.

tur Deus hanc vim huic lumini tribuit. Tertia conclusio : Si loquamur de certitudine, seu fita initudine speculatiua,quae se tenet solum ex parte intellectus, seclusa voluntate, certitudo fidei non est maior, omni alia certitudine. Haec conclusio est manifesta r quia fides speculative non excludit omne dubium , sicuti facit scientia, &principiorum notitia . Sed hoc loco animaduertendum est, quosdam doctores concedere fidem admittere aliquod dubium, non tamen tale,quod sit contrarium fidei, vel fidei actum suspendat. Ita Scotus,& eius sectator Gabriel. At vero Adrianus putat hanc sententiam esse falsia simam, de ideo affirmat, fidem excludere omne dubitationem. Tu vero hunc in modum hanc dubitationem dirimeres. Cum ad actum fidei duae concurrant caussae, nimirum intellectus, &voluntas,si suboriantur dubia,& scrupuli ex parte intellectus, no accedente voluntate, nihil detrimenti patitur fides: immo huiusmodi dubia, si patienter ferantur,merendi materiam sumministrant: si autem oriantur ex parte voluntatis, ita ut homo libere dubitare velit, tunc proculdubio tollitur fides. Potest itaque fieri, ut quis patiatur dubia,sed non se a sponte, & tamen c&stantissime credat. Et his conclusionibus huic dissicultati satisfiustum sit. Ex quibus colligere licet,verum esse, quod sepra docuimus, The logiam ex parte certitudinis omnem saperare

scientiam, cum ex ijs principus colligatur, qui

567쪽

bus certissime & constantissime adhaerescimus. Et quoniam dubitationes quae fieri contra n stram sententiam possent, facile ex dictis solueres,nihil est, cur eas in mediu afferamus, &dic soluamus . Sequitur ergo, ut nonnulla capit breuiter attingamus,ex quibus, quae fide tenentur , esse euidenter credibilia demonstretur : ut his cognitis bonus Theologus, & vir fidelis tenacius suis principijs & catholicae veritati adhq

rescanc a

t feruntur aliquot rationum eapita, quibus demonstratur doctrinam Christianam esse diu, nitus datam, oe esse euidenter credibilem , ct dignam quae ab omnibus recipiatur. Cap. XII. INTEORVM profecto volumen de suscepta

conficerem materia,si omnia quae de ea possem literis commendare,huc afferre vellem . Ut itaque in suscepta scribendi ratione persistam , breuiter sontes ipsos, seu capita proponam, V de rationes sumi possunt ad demonstrandum , nihil este Christiana doctrina credibilius. Priamum caput, ex veris miraculis in confirmationem huius doctrinae saetis, quae a solo Deo fieri possunt,qui mentiri,& decipere nequit. In quidus animaduerteres numerum, diuersitatem, magnitudinem, tempus, modum, caussam, &personas. Secundum caput,ex prophetijs; quia,

568쪽

Gregor. ho m. 6.in Ezechis Aug. li.6. de civit.

Aug. lib.

a. de civ. e. 28. Grego, eo

civ. c. LI.

so Introd. in Theolog.

quae in Christiana philosophia traduntur, multo ante,& a prophetis, & a sy billis fuere praedicta: at sutura praedicere solius Dei est propriu,

sicuti S vera dicere: erit igitur haec doctrina a Deo, & propterea digna quae recipiatur. Te tium caput, ab antiquitate, quia haec doctrina, quod ad eius substantiam attinet, fuit a princia pio mundi, & per eam salui facti sunt om nes , qui ab orbis creatione Deo placuerunt: &nuulam aliam inuenies doctrinalia hac nostra antia quiorem : a qua omnes aliae disciplinae aliquid

acceperunt. Quartum,ex duratione,quia semper durauit,& nunqua omnino cessauit, ut omnes aliae disciplinae: cum tamen uniuersus orbis terrarum, & portae inseri ad eam euertendam , omnes suas vires contenderint. Quinctum, ex

propagatione, quia haec unica doctrina ad omnes totius mundi penetrauit nationes; quod de nulla alia affirmare licet: quare, dignissima est, quae recipiatur. Sextum , ex huius doctrinae integritate,quia nihil contra Deum, nihil contra mores, docet: omnia vitia damnat, omnes virtutes approbat, & veram beatitudinem proponit , ad quam consequendam viam ostendit, & ires praestat. Septimum, ex eo, quod haec doctrina est sibi consentiens, nullam continet pugnantiam,licet multa altissima mysteria tractet, & per varios homines,diuersis temporibus scripta suerit. Octauum,ex diuersitate hominum,

qui hanc doctrinam receperunt, qui fuerunt dis

uersarum

569쪽

uersarum nationum, sectarum, dGnorum ; &tamen in ea admittenda inter se conuenerunt: qui profecto consensus non potest esse nisi a supernaturali ui. Nonum,ab integritate vitae e rum, qui hanc doctrinam sequuntur, & ex e Vivunt: qui, ut etiam Alienigenae & aduersarij

fatentur congruenter naturae vivunt,& inculpatam vitam traducunt, ac propterea olim Gentes admirabantur cum viderent nostros recte vire,

ac dicebant, Qui sunt isti,qui ea faciunt,quae docent λ Decimum, a conditione eorum hominu, qui hanc disciplinam amplexati sunt: quia viri sapientes,philosophi,nobiles, potentes, Reges,& Imperatores, suis relictis sectis, & opinionibus , huic doctrinae sese subiecerunt . undecim v,ex modo quo introducta suit: cum sine verborum fuco, sine ulla violentia, sine ulla promisisione humanorum bonoru, ab hominibus alias indoctis,pauperibus, & humili loco natis tradi. ta fuerit: qui magistri, hominem cruci affixum sequendum omnibus vitae commodis posthabutis,proponebant: δ: tamen hanc doctrinam uniuerso terrarum orbi persuaserunt. Postremo, ut multa alia capita omittamus , optima ratio sumitur ab effectis,quos hcc doctrina in ijs pr creat , qui eam amplectuntur: nam mentem ibluminat, affectum inflammat, animum traquiulat, vires ad bene agendum corroborat,d homi nem alias flagitiosissimum, & omni vatiorum genere corruptum bonum, aς integrum redclit . Conclu- Tertul ia

cos.

570쪽

Tertul. Iustin. Euseb. de Praepara

Concludere ergo cum propheta licet. Testimonia tua credibilia saeta sunt nimis, hoc est valde . Et haec breuiter de hac re, ad alium locum magis pertinente,dixisse volui: plura qui cupiet hos, quos citabo consulat auctores . Lege dus ergo est Ficinus, libello de religione Christiana: Savonarola libro de triumulio crucis: Franciscus Picus libro de fide & ordine credendorum': Medina de recta in Deum fide, qui sese per duodecim capita hac de re disputatia: iDionysius Carthusianus in opusculo de hac ma iteria,quod habetur in secundo tomo opusculo- irum eius: & denique aliquot Scholastici in pro- ilogum Sententiarum: ut omittam antiquos patres, qui admonitorios, & apologeticos libros iconrra gentiles scripserunt, di nonnullos alios . scriptores, quos alias in nostris institutionibus icitadimus. Explicatis itaque sacrae Theologiae iprincipijs,ad eius quaestiones, seu propositiones , explicandas transeamus. Feruntur nonnulla dictinctiones ad explicando ii 'va,ria quaestionu genera, ct quid sit quaestio ii docetur. Cap. XIIL ESAc RAE atque diuinae literae, nunc otiosos&oscitantes homines ad rerum diuinarum in- iquisitionem scrutationemq; hortantur, atque inuitant: nunc vero importunos δc curiosos ea- , rufidem rerum inquisitores teprehendunt,dc ab i

SEARCH

MENU NAVIGATION