Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

Liber Auartus. G I 7

- mel diui Thomae & Scoti sectatores inter se disputantes audiuerit, aut eorum scripta legeritia. aestiones autem, quae de his nominibus suboriri possunt, inter eas reij ceres, quae non multam laudem merentur,nec multum utilitatis habent: quippe quae sint de re indifferente, nec ad pietatem, & Ecclesiae aedificationem, vel ad subiectae rei intelligentiam multum conserant . Quare cauendum est, ne in hoc genere solum de vocibus sit altercatio, ne a Critolao Philete,

per ignominiam , ονη-τομάχοι, nominemuW . Caeterum, si ob aliquem exortum errorem, non certum vocabulum a Theologo in nouatum,e ratibus fauere inciperet, ut nostris temporibus,

non semel accidit, ab eo abstinendum esset. Id olim sancti patres secerunt, quos pro magistris in rebus & vocibus habere debemus: qui videles haereticos, ex hac sorma loquendi, Verbum

factum esse carnem,errorem illum confirmare, Dei Filiu solam carnem assumpsisse, pro carne, coeperunt dicere,hominem: qua voce, & caro,& numana narura significatur . Similiter, cum

prius promiscue his duabus vocibus,vsa,& hypostasi, uterentur, cum animaduerterunt haereticos tres naturas,& substantias introducere,hartim duarum vocum fgnificationes distinxerur; unam dicentes usiam, id est, substantiam,&tres hypostasest, hoc est tres personas. Poterit ergo ili. in pa- quispiam ambiguis vocibus,quς sunt in scriptu- nop. parira, ct in monumentis patrum uti: a quibus ta-

582쪽

s 18 Introd. in Theolog.

men abstinebit, cum viderit eas fuisse ad alique

errorem cofirmandum versute deflexas,aut certe ob aliquam Ecclesiae constitutionem, iam esse reteiris,aut certe in suspitionem aduehas. re,non liceret nunc appellare Monogamu,eum,

qui post baptismum susceptum aliam duxisset

uxorem; cum Innocentiana constitutione iam

D.-d. sancixum, hunc esse bigamum: quod tamen

ς ηψς' licuit. Et ut breui hunc de nominum quae stionibus concludamus locum, cautus Theologus nominibus ambiguis, & non certis utatur: certa,si cum pietate pugnent, reijciat: si sint veritati consentanea, ea, una cum ijs, quae idem prorius significant, retineat: quaestiones ceri rum,& incertorum verborum fugiat ambiguorum Vero caute examinet: & denique ijsdem conetur uti vocibus , quibus sacra concilia, &sancti patres loquuntur: ac non solum rerum determinandarum, sed etiam vocabulorum imponendorum , & reiiciendorum facultatem , dbi.de dua apud Ecclesiam Romanam esse, ut egregie Bo bus nax. thius docuit, pro indubitato habeati . Et tetiam id pium lectorem moneamus, quod nos non sine nostra magna utilitate, legendis patribus , secimus, dum sacros & doctos libros de rebus diuinis, & nostrae fidei dogmatibus lo& loquendi modos, & vocum ipsarum usus, diligenter obseruet. Atque haec de nominum quaestionibus utilibus& inutilibus f tis. Nunc de quaestionibus, quae ex parte r

583쪽

. Liber 1 Ist

rum, ac personarum honestae, vel turpes est censentur, disputemus. De quaestionum bonitate oe prauitate ex parte re

rum personarum: σ qua sit quastio

theologica . Cap. X RQVO M o D o a rebus ipsis,& a personis quγstio laude vel vituperatione digna censeri debeat explicaturus, has conclusiones indistinetionibus supra allatis fundatas, pono. Prima conclusio: Quaestio de re, vel sensui, vel rationi omnino manifesta, cum sine necessitate,&utilitate proponitur, inter malas & ineptas reij-cienda est. Scimus,ait Clemens Alexandrinus, quod neque ea quaeruntur,quae sunt manifesta; ut exempli gratia, an sol luceat: quas quaestiones sensia indigere ait, quod etiam Aristoteles prius dixerat. Secunda conclusio: Ea quaestio censetur non bona, quae est de re, quae a nobis nullo modo percipi potest. In quo genere reponuntur multae, quae ad persectam diuinae naturae cognitione pertinent, & ad Trinitatis mysterium, de ad quaedam alia nostrς religionis arcana. Hoc quaestionum genus damnauit doctissimus pater Clemes Alexandrinus, post verba paullo ante citata : cuius opinioni, Cyrillus eius em ciuitatis antistes, his verbis subscripsit: Stultissimum omnium suerit examini subijcere ea, quae mentem nostram transcendunt; &

Kk tentare

Lib. de recta fide.

584쪽

s a o Introd. in Theolog.

tentare intelligere, quae intelligere impossibile est. Ex quibus patet, quonam pacto quaedam

Prou. x s. sacrae scripturae δc patrum auctoritates intelli-Pi-i 3s gendae sint, cum nos a rerum diuinarum cognti . . tione & tractatione deterrent; de illis nimirum quaeitionibus, quς intelligentiam noliram Omnino effugiunt. Huc reserunt aliqui eas quae-

Roter. stiones quarum subiectum & prςdicatum, nunquam in rerum natura reperietur, nisi quibusdapositis, quς rerum ordinem ac statum peruerterent. Verum, cum non est repugnantia in ipsoquq sito, harum qu stionum tractatio, si ad alicuius rei naturam, vel aliquam aliam dubitationem melius explicandam, & intelligendam c serat,&praesertim,si leui brachio id fiat,non est Omnino damnanda: quas quaestiones Aristot L. 3, p. les, problemata adiuuantia vocat. Vt ecce, an Deus possit sacere infinitum : an quantitas re separetur a substantia: an Dei Filius possit natura rationis expertem assumere,& id genus alia'.

Tertia conclusio: Illud etiam quaestionum genus est illaudabile, quod vel contra pietatem, vel contra bonos mores existit. Vt si quis vere hac de his dubius quaereret, An Deus sit cole

dusὶ an rerum caducarum procurationem habeat λ an quod surto est ablatum restitui debeau an parentes sint diligendi λ quam quaestionem Loc. cit. poena dignam esse Aristoteles affirmauit: & h Clς- Alς. rum aliae similes quaestiones.Quod si vides Phialosophos dc Theologos huiusmodi quaestiones

585쪽

Liber . X a I

interdum tractare, non propterea eos impiet iis, aut imprudentiae, ut quidam stultissime sa. ciunt, damnabis; cum id solum ad veritatem melius dilucidandam & confirmandam, & ad obiectiones aduersariorum diluendas, faciant. Illi ergo solummodo vituperandi, ac reij ciendi sunt qui his de rebus vere dubitantes, rationes quaerunt. Quarta conclusio: Illa etiam quaestio pro stulta & inani haberi debet, quae in re inutiali,& superuacanea versatur. Huiuscemodi quaestiones priuatim vitandas elle, Paulus Titum

docuit: idemq; sancti patres nulli bi non docet: inter quos speciatim beatus Chrysostomus, Cle. mens Alexandrinus,a Augustiniis,qui non uno in loco se has quaestiones declinare aperte testatur. Immo etiam 2Eschylus,quem Clemens citat , aliquando scripsitta, Ne in i s labores temere , qua nihil iuuari L. Has omnes conclusiones, quas hactenus atrulimus luculenta Aristotelis auctoritate, quae in t picis habetur,confirmare posses. Quincta conclusio : Inter vitiosas quaestiones ea reij cienda est,cuius medium ex se non est idoneum, & a

commodatum ad eam probandam; vel saltem apud eum, quo cum disputatio instituta suerit. Hoc qnaestionum genus diuus Hieronymus danauit,cum hunc in modum scripsit: cesia multiplices, & diuersae sunt quaestiones, propterea Salomon de ij qui quaerunt Deum locutus est, dicens: Recte autem quaerentes eum , inuenet run Ad rit.e

In epi. ad

Lib. 1. de

Geuid sit.

ad 4 it.

586쪽

sa a Intro in Theolog.

runt pacem: qui igitur Deum non recte quae- runt, pacem inuenire non possunt. Plurima exempla sunt quaerentium non recte Deum. Iudaei praue quaerunt Deum, sperantes se eum inuenire posse sine Christo. Haeretici vano sermonum strepitu concrepantes quaerunt, quae inu

nire non possisnt. Philosophi quoque & darbari de Deo vana sentientes, quaesierunt Deum ;sed quia non recte quaesierunt, fuerunt eorunia fatuae quaestiones ; putates Deum humanis seni sibus posse comprehendi. Ab his igitur Paulus nos reuocat quςstionibus. Sexta conclusio: Vt ' qu stio culpa vacet, debet is, qui quaerit habere pro scopo veritatem, pietatem, & caritatem. Hanc doctrinam het sanctorum patrum confir-- mant sententiet, quibus ij speciatim damnantur, qui inanis gloriet amore, disputationem instituunt,qui non tam Veritatem, quam nouas opiniones consectantum qui ideo disputant, ut ali rum dicta carpant,& lacerent. Hinc autem, ait Lib. 'I. Alexandrinus Clemens, ductus desiderio ad id, Suvm- quod bonum est, & honestum inueniendu benigne quaerere citra controuersiam, S citra gloriae cupiditatem interrogando, & respondendo,& ea etiam, quae dicuntur considerando. Opor-tsi rei enim non solum eos,qui ad diuinas se appli- -- cant scripturas,sed eos etiam qui communes sequuntur notiones, ita proponere quςstiones, Vicesinat inuentio in aliquem finem utilem. Tu bulentos enim homines, & serenses inuenti

587쪽

Liber AEuotus. I a I

nes alius excipit locus,& alia turba: eum autem qui veritatis simul est amator & familiaris, decet esse pacificum, in inquisitionibus per demonstrationem, quae fit ex scientia, non nimio sui amore laborantem, sed veritatis amantem accedere ad eam, quς comprehendit cognitionem . Hqc Clemens. Vos, Iustinus Martyr lo

quitur, qui Ecclesiς filij ςstis, qu stionemq; pie

proponitis, & de ijs, quae vobis dubitationem , afferunt,non tentandi studio, sed discendi quo stiones proponitis, hoc modo mihi metem animuinq; praeparate. Et Leo dignitate δ: doctrina magnus, Decet, inquit, in talibus caussis hoc maxime prouideri, ut sine strepitu concertati num , & caritas custodiatur,& veritas defendatur . Quanta potes contentione, ait Cassianus , deuita ne vanae glori. e amore detentus, illius quem Propheta collaudat particeps esse nonia possis: Qui pecuniam suam non dedit ad us ram. Omnis enim,qui eloquia Dei de quibus dicitur, Eloquia Domini eloquia casta argentuigne examinatum, probatum terrae, purgatum leptuplum in humanae laudis amore dispensat, pecuniam suam errogat ad usuram, non solum nulla pro hac praemia, sed etiam supplicia meriturus . Ex his itaque auctoritatibus propositα, patet conclusio. od si sanctorum patrum in hac parte sequeremur consilia, multo maiorem ex rerum diuinarum tractatione reportaremus

fructium. Septima conclusio: Q stio, quae alias

In expossidet. Epist.8. Collat.

588쪽

mil. I 2. in Gen.

Orata de modo in disp. Ser

uana

s a Introd. in Theolog.

alias honesta & laudabilis esset, si ratione pers narum, & lo orum, & temporum reddatur incongrua, ac periculosa, vitanda est. Huc pertinet illud sapientis dictum, Altiora te,& fortiora te ne perscrutatus fueris. Et Christus Dominus apud Ioannem, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Apostolus etiaquaedam maiora mysteria,scribens ad Hebretos, reticuit, quod imbecilles facti essent ad audiendum . Eandem doctrinam multis in locis antiqui patres nos docuerunt, atque ipsi id diligenter seruarunt. Iam de quibus, inquit Gregorius

theologus, & quousque disputandum 3 De his solum, quae ingenij nostri modulum captumq;

auditoris non excedunt: ne alioqui, ut nimiaia vocis intentio,& immodicus cibus aures,& co

pora labefactant, itemque sarcinae viribus grauiores subeutium humeros, ac crebiores pluuiarterram opprimunt, ita etiam Auditores quaestionibus grauioribus ac durioribus oppressa,atque consecti pristinas quoque vires amittan .

Quod quidem obseruans Augustinus, dc Auditores ipsos ab eiusmodi quaestionibus studiose

avocans, dicebat, Agnosco modulum meum , sentire mihi videor etiam modulum vestrum: altius est hoc incrementis meis, & sortius viribus meis,puto quia & vestris simul: ergo audi mus ad monentem scripturam, atque dicerem, Altiora te ne quaesieris, & sortiora te ne perscrutatus sueris. Hanc sanctorum patrum sonsile tudinem,

589쪽

Liber Abgarius . F a s

tudinem, uxinam multi ex ijs, qui populum in Ecclesia docent, sibi quoque seruandam putarent: qilod,cum non faciant, grauissime offendunt. .ae autem cuique personae,loco, δί rempori sit accommodata quaestio, id prudenti d chori iudicandum relinquimus: cum res singulae certa doctrina non facile coprehendi queat. Octaua conclusio: Qu estiones, quae sensu ipso, vel puro naturς lumine in humanis scietijs probantur , non sunt censendae theologicae, nec irta Theologia repetendae: ne semel acta,iterum agi videantur. Primum, quoniam id qui faciunt, videntur prosecto salcem in alienam mellenia mittere, atque extra suos cancellos petulanter euagari, ac scientiarum terminos a sita sede di. mouere: quod etiam Aristoteles damnaret, qui

singulis scientijs sitos statuit fines, quos nulla scientia absque necessitate debet transilire. Quid igitur ea,quae in varijs scientijs, quq varijs principijs dc med ijs utuntur,in unum locum consuissa quadam ratione, miscendo humana profanis, conij ciuntur 3 Quod ni iaceret, multo facilius, citius, dc utilius sacrae Theologiae conficeretur cursus : qua in re pauci sunt qui non offendant. Deinde, cum sacra Theologia sit omnium scientiarum domina, non debet se commiscere cum ancillis, & earum. functiones sine necessitate explere,sed solum eis grauiter, & honest e vii. Post emo, esto id Theologo liceat; tamen nunqua expediet,cum ei multa,maxima,dissicillima, adi sis

Lib. r. de

590쪽

sas Introd. in Theolog.

Lib. Fons se maxime pertinentia cognoscenda sint; quae vitet.c. 22, cognoscere no queunt, qui in humanis quaestio nibus explicandis se totos implicant. Imprudetis itaque est,uelle sine utilitate aliena perquir re, & ad se pertinentia scrutari nolle. Et vi breui cocludam, sancti patres optimi fuerunt theologi ; & tamen sua scripta non tam multis quaestionibus ab humanis scientijs repetitis, replerunt . Abij ciantur igitur quaestiones non the logicae a theologorum scholis. Poterit tanaeia interdum doctor Theologus, aliqua de caussa alterius artificis induere personam , ac de rebus humanis humana ratione,quantum res ipsa postulabit, disserere , . Primum quando oriretui Uti . t dubitatio super re aliqua, le oua nemo verba s

cerit e aut si qui secerit, male .senserit, & quaestio l illa ad aliquam veritatem theologicam explic dam,aliqua parte conseret. Postea, si quid in te quapiam aliquo pacto ad religionem pertinente, humana scientia peccauerit, quod emedatione egat: quam ob caussam nonnulla tractantur in theologia, ut humanae scientiae corrigantur errata. Postremo cum alicuius veritatis humanae notiua esset omni no ad supernaturale quaestionem explicandam necessaria,praesertim cum

res illa de qua ageretur no esset ita in promptu, ut oporteret. Nona conclusio: Illae quaestiones, moti an quae ad fidem pertinent,& in primis nostrae religionis elementis versantur, t sunt articuli fidei,

ct decalogi praecepta,& alia quet ad fideles instituendos

SEARCH

MENU NAVIGATION