Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

ticulos fidei, ex eo, quod qui resurgit, mortuus est. Sextum dictum e prima conclusio, quae probatur in Theologia,ante quam nullum praecedit lumen theologicum acquisitum, cenienda est theologica ,. Qvniam,licet non dum sit genitus habitus theologicus : tamen ipsa actualis ratiocinatio est caussa cur primum i men theologicum gignatur. Idem enim accidit in prima demonstratione theologica, quod in prima conclusione in aliqua scientia ex solis principijs demonstrataia. Ad extremum,quod attinet ad illud pronunciarum, concluso sequiatur ignobiliorem partem, ita accipiendum est , t quod est in conclusione infirmitatis, reser tur in praemissam debilem atque in sirmam: n que enim necesse est, ut si Draemissa est falsa,conclusionem etiam esse salsi , cum verum sequatur ex falso: & s demonstratio fuerit ab eis ctu, conclusio erit praemissis firmior: quando vero erit a priori, si quid erit debilitatis & in.

euidentiae in conclusione, reserendum erit in

prc emissam debilem. Atque de hac dubitati ne, & de quaestionibus, conclusionibusve the

logicis satis. Deinceps de ijs dicemus propo-stionibus, quae a Theologo fugiendae, ac req-

602쪽

In Encti.

Introd. in Theolog.

haeresis , O propositio haereti α ., Cap. XVII. QVAE nam quaestiones ad Theologum pertineant,& quae laudabiles, dc vituperabiles sint, satis ex ijs,quae supra scripsimus, manifestum esse arbitramur. Nunc, quonia ex quaestionibus conclusiones essiciuntur,quarum omnino diuersa est ratio, cum aliae sint verae, aliae salsae: aliae erroris expertes, aliae impietatis suspectie: aliae retinendae, aliae prorsus abij ciendae, de conclusionibus,sive propositionibus, quae bono & pio Theologo omnino vitandae sunt,nunc nobis agendum est. Ac primu quidem de propositione haeretica, cum de ea maior sit dissicut tas,disputabimus. autem quae sit propositio haeretica planius explicetur, breuiter quid haere- sis sit, missis ijs, quae de nominis etymologia dcvsu dici possent,describemus. Haeresis ergo, ex se considerata,hunc in modum describi solecta . Haeresis est error intellectus contra catholicam fidem. Errare autem, ex Augustino,est id verum putare, quod falsum est, dc falsum quod est v

rum ves ςertum,habere pro incerto,& incertum pro certo . Ceterum,non quicunque error facit

naeresim, sed is,qui est contra catholicam fide. Quo fit, nullum esse inconueniens, ut aliqui putant, si Ecclesiae doctores inter se dissentiant, u in ijs sint discordes,quae ad fidem catholicam non perti-

603쪽

Liber Vortus. 1 3 9

pertinent : ut in quaestione de salute Salomonis,& alijs similibus. Dicitur haeresis esse error intellectus, quia non est error in opere: & ita , qui periuriunt committit, qui furtum facit, licet erret : tamen non censetur haereticus nisi periurium, vel surtum licitum esse intellec a credat. inod si petas,ciar haeresis dicatur error intellectus,cum sit actus voluntatis,idem enim graece, significat haeresis,quod latine,electio,quae ad ''luntatem pertinet, responderem ex Augustini doctrina, dicendo, quod sicuti non credimus sine voluntatis imperio, ita nec a fide recedimus, nisi voluntatis adsit pertinacia. Si autem haeresis consideretur, ut ab ea aliqua propositio dicitur haeretica,hoc pacto describitur . Haeresis est propositio falsa, quς fidei catholic. e adeo repugnat, ut cum ea esse non possit. Ad constituendam igitur propositionem ii reticam, non spectatur hominis electio & pertinacia, sed solum repugnatia , quam habet aliqua propositio curn doctrina catholica. Quare, etia semota hominis voluntate, adhuc hqretica propositio sua ratio ne formalem habet. o fit,ut hqresis hoc modo sumpta, a quocunque, & quomodochique dii catur, damnetur ,' &ne in posterum quis ea pra-

nuntiet, inhibeatur. Vnde intelligi licet,quan- ta sit ii resis turpitudo & labes, cum ubicunque reperta suerit,& quacunque ratione prolata, exinil pungenda,& delenda sit. Si vero h resis consi- deretur,ut ab ea aliquis dicitur hqreticus, sic finitur. In Ioan

604쪽

De haere.

cap. I.

s ο Introd. in Theolog.

nitur. Haeresis est, qua selsum dogma contra catholicam fidem ab eo , qui eam suscepit, asseritur,vel catholicum dogma in dubium reuocatur. In qua descriptione ponitur haeresis subiectum, nimirum homo, qui fidem susceperit, de fidem violauerit: ponitur etiam caussa, cur h. resis sit in hoc homine culpabilis,scilicet pertinacia, hoc est voluntas obstinata in errore, cum uis cognoscit id, quod Hirmat, esse contra fi- ei canones, de tamen adhuc in errore persistit. are, si quis per ignorantiam vel in curiam aliquam propositionem haereticam pronuntiaret;

s monitus, vel errore cognito, se corrigeret, ab hoc errore,haereticus nominari non posset. P stremo dicitur, vel in dubium reuocatur: qu

niam non solum is dicitur haereticus,qui contra fidem aliquid pertinaciter affirmat, sed etiam qui cum pertinacia de catholico dogmate v luntarie dubitat. His hunc in modum expositis, quae sit propositio haeretica, erit explicatu,&intellectu facile. Propositio igitur ii retica est, quae stib proprijs terminis, in sensu quem facit, ex se,vel necessaria consequentia, canonicae scripturae, Ecclesiae traditionibus, decretis Pontificum,& Conciliorum, atque communi sanctorii patrum,& Ecclesiae doctorum cotradicit. Vt aurem haec haereticae propositionis descriptio,quae est paullo obscurior melius intelligatur, quaedadiligenter animaduertenda sunt. Primum, nos

has potissimu regulas nostri fidei habemus,quic, bus,

605쪽

hus,quid tanqua catholicum retinendu, quidve tanquam haereticum reij ciendum sit, metiri dei. bemus: nimirum diuinas scripturas,perpetuam a Christo Ecclesiae traditionem, summoru Pontificum & Conciliorum constitutiones,atq; c5munem in re,ad fidem & mores pertinente, d ehorum sententiam. Deinde obseruandum est, ut propositio censeri debeat haeretica,eius termini,

in proprio sensu, quem iaci lint, sunt accipiendi rVnde, haec propositio', Christi corpus non est in

Sacramento,ut est in coelo,n5 est haeretica: cum .

re vera non sit in hostia eo modo, quo est in coelo : at vero haec,sanguis Christi non est in hostia . . . Iconsecrata,licet intelligi possit,ibi no esse vi verborum , haeretica censenda est: quoniam huius propositionis termini,negant sanguinis existentiam in Sacramento,no autem modum, quo ibi existit. Et in materia traditionum, haec non est haeretica, Apostoli tradiderunt nobis Sacramentum confirmationis,hςc vero maxime: Apostoli Concit confirmationis Sacramentum instituerunt. Po- Tridςn stea nota tum est, propositionem haeretica posse esse contrariam allatis regulis duobus modis, autero,ex se suaq; vi, altero ex necessaria consecutione.Tunc censetur contraria ex se,cu talis propositio sine ulla ratiocinatione opponitur, Vel scripturae,vel traditioni, vel potificum conciliorumve decretis, vel tandem comuni sanctorum .

patrum consensui. Ut si quis diceret,Christus no Cap. oia est natus:nullum Sacramentum imprimit chara Vuluccterem:

606쪽

s a Introd. in Theolog.

cterem: omnia Sacramenta posse iterari:nemine esse obligatu ad confitenda peccata proprio S cerdoti : Filium non elle eius de subitantiet cum Patre: quς omnes propositiones, ex se, unia, vel alteri ex dictis regulis aduersantur. Tunc aute ex necessaria consequentia, quado ex scriptura, vel ex una ex dictis regulis aperie contrariu colligitur . Vt ecce, hςc propositio dicetur haeretia' ca, Christus non assumpsit anima, quae mentem haberet: quia facile contrarium colligitur ex Ioan. I. scriptura, quae ait, ipsum filisse hominem: ac proinde animam assumpsit, quae non est sine Ioan . io. mente, sine qua fuit Apollinaris, qui tanquam amens,contrarium docuit. Et ex eo quod Ap stolis data suit potestas dimittendi peccata, d ducitur eorum necessaria consessio. are , cum aliquid,vel ex scriptura, vel ex concilio, &alijs regulis non necessario deducitur, non comficitur ut contraria assertio sit propositio haeretica vel quod deducitur sit certa n le tenendii. Iudith Ut ex eo, quod Iudith in diuinis literis laudatur, c. ro. non sequitur necessario, non fuisse mentitam , cum dixit, se populi sui secreta prodituram venisse . At vero, si quis diceret Tobiam non habuisse canem,esset haereticum ; quia inde necessario colligitur scripturam esse me lacem, quod est ii reticum. Et hς tres admonitiones obseruandς sunt pro omnibus illis fidei regulis,supra

numeratis. Nunc nonnullas alias ad ungulas r gulas pertinentes subijciemus. Ponuntur

607쪽

Fonuntur admonitiones quaedam necessaria adita .

telligendum, ac discernendum quaenam sit retica proposiιio. Cap. XVIII. . CVM inter alia boni Theologi munera, illud fit praecipuum, ut haereses refellat, & fidei

dogmata confirmet: propterea ei perfecta pro- :positionis haereticae notitia omnino necessaria est : ut ubicunque eam inuenerit, consediat. Et cum eius faciem non facile sit internoscere, idcirco alias adhuc priuatas admonitiones circa is .

regulas fidei, quibus de propositione haeretica

serenda est sententia, tradere,Theologiae candidatorum causia,non grauabimur. Q d igitur ad primam regulam attinet, primum illa solum , t propositio dicetur haeretica, quae canonicae scripturae,id est, libris sacris ab Ecclesia pro canoni, cis approbatis,est contraria.Qui autem libri sint tanquam canonici recipiendi ex Synodo Tride-tina sessione quarta patet. Deinde,ut propositio pro haeretica haberi possit, debet esse con- . , traria scripturae, quae non varie de ea re sit locuta , quanuis nulla sit vera in seriptura contradi- dictio: ut accidit in exponendo tempore mOD Mar. Is istis Christi,cum vno in loco dicat, hora tertia, in Ioan. I9. alio vero hora quasi sexta, secundum diuersos Euangelistas. Quare , si quis alteram ex his i propositionibus affirmet, non erit putandus ha - reticus, licet aliter loquatur, atque alio in loco scri

608쪽

s Introd. in Theolog.

scripturae dicitur. Similiter, si quis diceret,

Gen. I x. Deum tentare, cum tentaverit Abrahain, licet

n. i. sibi dieatur, Deum neminem tentare, PQ λςR ad hoc ut propositio aliqua inter haereticas reij-ci possit, locus cui videtur aduersari, non debet esse obscurus: quia, si quis assirmet, quod loco obscuro contradicit, non erit tanquam haereti R.Reg.I3. Cus notandus . Vt si quis diceret Saulem nonssilisse filium unius anni, cum regnare coepisset, licet id scriptura dicat: quod, vel ad Saulis puritatem est reserendum , vel ad librarij corru-

3ε octo annorum cum regnare coepit. Ad haec, si scripturae loco, varie a receptis doctoribus explicato , aliquid contrarium dicatur, non erit pro haeresi habendum. Ut si illud, super hanc petram , non de Petro aliquis intelligeret, cham arie lociis iste exponatur. Praeterea, adnot tiant ali j opus esse, ut scripturae locus sit expositus iuxta sensum literalem: quia quod sensui mystico opponitur, haereticum haberi non debet. Vtu quis diceret beatam Virginem non siisse ab originali peccato sanctificatam; licet id opponatur huic lcripturae loco, in sensu my-Psal. s. stico accepto, Sanctificauit tabernaculum suum altissimus. Similiter si quis diceret, suisse a m cula originali praeseruatam, non contradiceret Cant. . ei, quod dicitur: Tota pulchra es amica mea . Verum,ut ego existimo,ex sensu mystico potest interdum necessarium argumentum duci: qua

609쪽

. Liber dere postea. Postremo,china iam per Cocilium Infra Tridentinum decretum sit, quaenam editio pro.Sess. . . canonica scriptura haberi debeat, nimirum v tus , & euulgata latina ab Ecclesia Romana approbata, ea propositio pro haeretica habebi. tur, quae sit huic aeditioni contraria. Quod ve-

ro ad traditiones attinet, haec obseruanda sunt .. .

Primum, illa traditio censetur verbum Dei, ac

proinde fidei regula, quae verbo non scripto data fuit a Christo apostolis, qui alijs postea tradideruntis . modo imaginum adoratio, ali- quorum sacramentorum formulς δ alia multa, quae recensere longum esset, traditione tenentur . Haec, si quis negaret, non minus in fide erraret, ac is,qui ea no crederet,quae in verbo scrial pto habentur. Deinde, non solum ad diuinas traditiones pertinent, quae Christus Apostolos verbo tenus docuit, sed etiam quae Apostoli di- . . uino spiritu illustrati, tanquam dogmata per- petuo in Ecclesia retinenda statuerunt. Vt,quod Cap.eum aqua in sacrificio mista sit permistenda vino: Marxae de quod baptismi aqua debeat este sacro oleo permixta, & id genus alia, quae ita debent haberi .' firma, ac ea, quae Christus suo ore docuit. Ue- . ryum, huc non pertinent illae Apostolorum con- i stitutiones, quas sanciuerunt, ut Ecclesiae pasto- . res, quae dispensationem recipere possunt: veta

illa de bigamo in Episcopum non ordinando. Ext.de Bii QOre, ad hoc genus traditionis requiritur, ut, H,quod traditur sit perpetuo duraturum,cuius-M m modi

610쪽

modi non suit decretum illud Apostolicum de abstinendo a sanguine & suffocato. Postremo, traditio non debet esse dubia: ut illa, An olim Apostoli baptizauerint in nomine Christi tam

tum : an baliam tim sit necessaria materia sacra. menti confirmationis: an quadragesimale ieiunium sit a Christo, an vero ab apostolis instit tum : de quibus,citra haeresis notam, assirmare, set negare licet. Quod attinet ad decreta Pontificum , haec animaduertenda sunt. Primum, opus est ut Pontifex decernat aliquid, prout in Cathedra Petri residet,quatenus oues pascit, de fratres confirmat, in ijs, quae ad fidem & mores peltinent, in quibus decernendis errare minime potest. Deinde, in ea constitutione Pontifex noerrat, in qua facienda pendet a Spiritu diuino: in alijs vero,in quibus pendet a prudentia,& iudicio,& testimonio humano errare potest: vi inserenda aliqua censura, in dispellatione alicitius matrimonij,& in similibus: in quibus aliter sentire licet,absque haeresis periculo. In quo tamen genere non reponerem,Vt quidam faciunt, sanctorum canonizationem, licet ad eam conficie-dam humanum testimonium requiratur: cum haec materia, quod negari nullo modo potest , ad mores pertineat . Quo loco obseruandum est, tria esse genera earum rerum, quς a Pontifice in Ecclesia fiunt . Quaedam sunt, quae non pertinent ad materiam fidei,vel morum,ut sunt

dispensatione distributio beneficiorum,& quae

SEARCH

MENU NAVIGATION