장음표시 사용
611쪽
ad politicam Ecclesiae gubernationem reseruntur. Quaedam sunt, quae assinitatem habent cum ijs, quae sunt fidei morum; ut grauiorum criminum reseruatio, caeremoniarum circa sacramentorum administrationem institutio. --dam postremo ad fidem & mores proxime pertinentia : ut iudicare de vera scriptura, leges ad statum spiritualem Ecclesiae necessarias condere, S: si milia. Si quis ergo non approbaret,quae sunt prioris generis, no esset haeresis insimulandus, ut is qui negaret, quae in secundo & tertio genere continentur. Ad haec,animaduertendum est,in illis decretis non pollia Pontificem errare, quae pertinent ad mores necessarios toti Eccle-sae: ita ut in institutione cosuetudinu particularium Ecclesiaru non habeat ita spiritum assiste-te,ut errare nequeat.Vt si aboleret ritus Ambro- sanos circa missarum solemnia: & aliqui ritus permittuntur in Ecclesia orientali, qui in occidentali non concederentur. Itaque, ut quidam scribunt, in instituendis, & abolendis priuatis moribus potest contingere, ut Ponti sex erret:&in his oppositum sentire non esset haereticum. In hoc genere non debet reponi, ni fallor, Religionum approbatio,cum proxime materiam ad mores pertinentem, contineat. Insuper, notandum est, non omnia, quae in aliquo Pontificis decreto habentur, esse fide tenenda, sed solum
id, quod principaliter, & ex prosesse est defini
tum , cum in accesserijs possit errare: quo fit ut M m a prin
612쪽
proposito,quae huic rerum generi contradicit, non sit haeretica, ut ea, quς aduersatur ijs, quae ex intentione decernit . . Vt ecce, Nicolaus r spondens ad consulta Bulgarorum, statuit ex intentione baptizatum ab ludaro non esse rebaptizandum : sed tanquam accestarium, subiecit, valere baptismum administratum in nomine Christi tantum : cui,s quis sese opponeret, non errarer, immo, ur arbitror, bene cum Origene,
Basilio, Dydimo, Theophilaeto, Damasceno , Cyprianoq; sentiret. Itaque, cum multa in il cretis conficiendis, disputando, digrediendo, explicando, & probando Pontifices dicant, non habent in omnibus Spiritum diuinum assistentem, sed in eo tantum, quod ex professis decernunt : poterunt itaq; in alijs errare. Postremo, Poti sex in ijs, quς tanquam priuatus doctor iudicat,& docet,labi potest. Vnde,quod Coelestinus,ut priuatus doctor, lixerat, altero c5iugum in haeresim labente, alterum ad alias nuptias c uolare posse,innocentius III. etiam, ut priuatus doctor,ut quidam scribunt, non approbauit: &ita non iudicialiter rem definiuit. Dixit enii Nos credimus,non autem, Nos definimus. Et Alexander III. dixit matrimonium ratum non distatui per consequens consummatum, quamuis aliter a praedecessbribus suisset iudicatum, non dixit,iudicialiter definitum. Quare, nor quidquid in Pontificum decretis dicitur, est iudiciali sentetia definitum: nec quidquid in v lumine
613쪽
lumine iuris canonici habetur,id totum est tanquam fidei dogma tenendum ; sed diligenter
animaduerte sum est, an sub poena anathematis mandetur,ne quis contrariu sentiat: an si quis , hoc,vel illud fecerit, censeatur ratum, vel non ratum: an damnentur pertinaciter tenentes, a Pontificibus damnata: an uniuersis, tanquam
fidei dogma,tenendum proponatur: an aliquid asseratur tanquam Euangelij & Apostolorum
doctrinae conforme, an vero tanquam eis oppOstum reijciatur. Ex his itaque loquendi formulis, videndum est, quid tanquam fidei dogmata, recipiendum, quidve tanquam fidei repugnans reij ciendum sit: vi iuxta hanc regulam, quae propositio sit haeretica statuere possinus. Circa concilia, illud primum notandum occurrit, ea solum aliquid cle fide certo continere, cui repugnare sit haereticum,quae suerint a Romano P5tifice approbata, siue sint uniuersalia, siue prouinciasia, siue dioecesina. Deinde, in ijs rebushqc concilia rem de fide statuunt, in quibus pe- dent a diuino motu,non aurem in ijs, in quibus ab iudicio humano. Nam, ut Innocentius III. scriptum reliquit, Iudicium Ecclesiae nonnun- Quam opinionem sequi,quam & fallere,& saeperilli contingit. Postea, notadum est, ea in quibus dicta cocilia errare non possunt,esse solum,quq ad fidem & bonos mores, ad animarum salutem necessarios, pertinent . Quare,propositio contraria alus rebus, quae in praefatis concilijs
de bap.&eius effeta Leo X. in bulla. Cap.a nobis de sentetia ex
614쪽
statuuntur, haeretica censeri non debet. Praet rea , illud putatur determinatum tanquam fide . . tenendum , quod uniuersali Ecclesiae serua lum proponitur,aut ab uniuersali Ecclesia seruari de bet: in quo rerum genere approbata Concilia non errant. Multa huiusmodi habentur in Concilio Tridentino sessione tigesimaquincta de . Regularibus,& Monialibus. Ad haec, videnduest, an id, quod a Concilio definitur, sit princia
paliter intentum, ut supra de constitutionibus Pontificum admonuimus. Vnde cum insecuda Synodo Nicaena,vbi agitur de imaginu ad ratione, fit mentio de Angelis,diciturq; eos pingi posse, quod corporei sint, hoc non est fide te nendum , cum id ex propria intentione non de-Cap. FirQ cernatur: nec etiam in Cocilio Lateranensi submiter de Innocentio III. contrarium ex professo statui, obseruandum est,an id, quod a Concilio definitur, definiatur firma fide tene dum , an Vero tanquam probabilius, & veritati Clem, e conformius. Huc pcrtinet id,quod in Conciliosum xtin- Viennensi dicitur de infusione habituum in ba-
β ptismo paruulorum4 illud Concilij Tridem
Sess. 33- tini de confessione peccatorum ante comunio-ς-p semptionem, si lacerdotis adsit copia; cuius contrarium solummodo sub poena excommmnicationis damnatur. Quare,hic etiam animaduertendi sunt illi loquendi modi,quos in decretis Pontificum obseruandos esse diximus: Si c5trarium asserentes, tanquam haeretici, damnem
615쪽
tur: si dicatur, Anathema sit: si quid tanqua ifidei dogma firme ab omnibus tenendum proponatur. Et haec breuiter circa scripturam , &Pontificum, conciliorumq; decreta, ut quae sit haeretica propositio percipi queat,adnotasse sus-ficiat: quibus libro sequenti, cu de locis theo- logicis agemus utemur: quae omnia potuissem copiosius tractare, ni breuitati studerenta. communis sanctorum patrum consensus faciat proposivionem haereticam , . Cap. XIX.
NVNo, quoniam de communi sanctorum
patrum consensu dubitari solet, an faciat et
propositionem de fide; hac de te nobis disputandum,atque quo pacto eorum auctoritas prinpositionem haereticam faciat, explicandum est. Quod autem communis patrum opinio non sttanti momenti,ut faciat aliquid de fide,his pos set rationibus demonstrari. Primum, ipsorum Patrum testimonijs, cum id ipsimet assirmare Videantur: nam Hieronymus aliquando scripsit Distin. s. solos Apostolos vera dicere, alios vero tractatores interdWm aberrare: & Augustinus, nullorum disputationes, quamuis catholicorum, & laudatorum hominum,nos ita venerari vult, ut nobis no licear,aliquid in eorum scriptis improbare, cum aliter senserint, quam veritas habet: '
616쪽
Episto. 7. 8.dc III. Origena Aligust. Basil.
nam varijs in locis maxi inar aucioritatis paternos constanter docuit. Idem docet diuus Thomas in articulo octauo in responsione ad Nitia inum ; ubi ait ex doctorum auctoritate non duci argumentum necessariunia. Deinde, sancti patres in multis rebus communiter consentitit;& tamen oppositum sentire,non censetur haereticum ; igitur eorum auctoritas non est tanta, ut rem faciat de fide. Antecedes patet, in hac propositione, Angeli sunt corporei, quam multi patres tanquam veram tradiderunt: & tamen contrarium verius, immo simpliciter veru esse censetur. Similiter communis consensus patrum
tenet no omnia simul a Deo a principio mundi facta suisse; & tamen Augustinus oppositum sine errore defendit. Similiter, ut Turrecremata,Caietanus,& Vandellus scribunt, communis est antiquorum patrum sententia, beatam Virginem conceptam fuisse in originali peccato ; &tamen nunc cotrarium tanquam magis verum,
cum pietate tenetur. Et horum similia multa alia possent afferri exempla , . Denique, singuli patres errare possunt,quod nemo prudens negaret; igitur & omnes simul : ergo quantumuis conueniant, nihil nobis, tanquam certa fide tenendum, statuere possunt. In hac dissicultate, quidam existimarunt contra communem sanctorum opinione nos posse sine errore aliquid affirmare: ita Petrus Abaylardus reserente Be
617쪽
reliquit. In eadem sententia olim suerunt Arrius, Nestorius, de Eutyches. Nostris etiam temporibus multi haeretici qui parum auctoritati patrum tribuunt,idem existimant. Et dominus Caietanus, mir alias doctus, & pius, initio suorum commentariorum in Genesim, ausus est dicere, licere nouam scripturae expositionem
contrariam communi antiquorum patrum explicationi , afferre ; idq; ea ratione nixus, quod Deus expositionem sacrae scriptur. sensibus antiquorum doctorum non alligauerit. Contrariam sententiam communiter omnes scholastici doctores defendunt, eo modo, quem nunc explanabimus : quq proculdubio doctrina,tanquaverissima, constanter retinenda est. Ut autem haec dubitatio explicetur, primum animaduertendum est, non esse hoc loco disputationem de consensu,siue auctoritate aliquorum tantum doctorum,uel etia multorum, a quibus aliqui alij dissentiant, sed omnium simul, dc quidem eorum, quos Ecclesia tanquam probatos admittit,& quorum auctoritate, S scriptis uti solet. Qui aute sint probati scriptores,potest cognosci partim ex canone Sancta distinctione decima quincta, partim ex capite Gloriosus,de venerat. semctorum libro sexto,ac etiam ex capite, Ne innitaris de constitutionibus. Deinde, ex locis proxime citatis animaduertendum est,non omnia,
quae in patrum scriptis leguntur, esse huiusmodi,ut sint cena fide credenda,ut ea, quae in libris
618쪽
canonicis habentur, licet quidam ineptissimo
contra senserint ; sed solum ea, quae tanquam dogmata fidei contra haereticos retinenda esse
docuerunt. Itaque in eorum monumentis triplex doctrinae genus distinguere possiimus: Vnu, quod mere spectat ad humanam philosophia: alterum, quod in rebus quidem sacris continetur , sed tamen eiusmodi sunt res, ut in ijs nihil tractetur, quod proxime fidei materiam inci dat : ut si quaereretur, uter fuerit praestantior propheta, Moyses an Dauid ; utra sit nobilior
operatio, diuinae maiestatis contemplatio, arta amor Z tertium, quod continet rem ad fidem &bonos mores pertinentem: vhan Pater & Filius spirent Spiritum sanctum: an poena damnatorum sit sutura perpetua: an simplex sornicatio sit graue peccatum: & de hoc postremo rerum genere est dubitatio. Postremo notandum est, inter multa alia discrimina, quae sunt inter scriptores canonicos, & sanctos patres, illud est, quod illi,etiam singuli,& in singulis rebus,quas tanquam diuini Spiritus scribae exarabant, errare non poterant: ni vero non in singulis rebus,rt est dictum, neque snguli, sed omnes simul:
ita ut, tunc solum eorum auctoritas possit sacere rem de fide, quando omnes Uno feodemque
consensu, aliquid fide tenendum esse docent: quo fit,ut si qua in re inueniantur discordes,eorum auctoritas non si indubitata. Vt exempli gratia in declaratione huius scripturae diuino loci,
619쪽
loci, Pater maior me est, an debeat intelligi r tione Patris secundum diuinitatem, dantis auctoritate, quo modo aliquando Cyrillus Alexandrinus,Gregorius Nazianzenus, Basilius Magnus, Augustinus, Hilarius, Gregorius Beticus,& ut alios omittam, Damascenus,intellexerunt. an ratione Filij secundum assumptam humanitatenta . Ad hoc etiam ut patrum auctoritas sit irrefragabilis,debent id, quod affirmant,aperte,constanterq; asseuerasse; ita ut ipsorum verba aliam expositionem non patiantur,nec aliter alibi senserint,nisi quod dixerant,retractauerint ,. Potest aurem hic communis patrum consensus considerari, vel in explanatione alicuius loci s crae scripturae, mel in comprobatione alicuius
dogmatis ad fidem pertinentis, & quod de uno dicium fuerit, idem de alio intelligendum erit . His ita adnotatis, has statuo super re proposita conclusiones. Prima conclusio: In rebus philosophicis,& ad humanas scientias pertinetibus a communi consensu patrum, cum ratione, dissentire licet . Primum, quoniam in his rebus
tantum eorum Valet auctoritas,quantum ratio ,
qua innixi,aliquid affirmant. Deinde,quia non omnes fuerunt valde erudit in humanis doctrianis, cum magis in diuinis, qua in profanis libris legendis fuerint versati. Secunda conclusor Valde periculosum ac temerarium est,a patrum doctrina in rebus, quae ad nostram religibnem pertinensi velle recede . Nam, ut ait Augustinusa
620쪽
stinus, si unaquςque disciplina,quanquam vilis,& sacilis, percipi possit doctorem requirit, quid temerariae superbiet plenius,quam diuinorum sacra metorum libros ab interpretibus suis nolle cognoscere λ Et, ut Hieronymus scribit, scripturae sanctae intelligentiam absque Dei gratia,& maiorum doctrina, sibi imperitissimi vendicant. Oportet, inquit Clemens Romanus, ab eo intelligentiam scripturarum discere , qui eam a maioribus secundum veritatem sibi tr ditam seruat ut ipse possit ea, quae recte susceperit, competenter asserere . Quare, auctore
Dionysio, ad sanctissimas scripturarum intelligentias, prout illas a patribus accepimus, con. ruendas pro viribus pergamus . Et quoniam haec conclusio, ex iis, quae in confirmatione tertiς coclusionis dicemus, manifesta fiet, nihil est
necesse,ut eam pluribus comprobemus. Tertia conclusio: Contra communem, constantem, certumque antiquorum patrum consensum in
explicatione sacrae scripturae, dc in rVertinente ad fidem, recedere, & contrarium affirmare, sa-cit propositionem haereticam. Probatur primum haec conclusio nonnullis diuinae scripturae testimonijs,ex quibus euidenter collinitur.Vemba lentium,inquit Sapiens , sicut stimuli, de quali claui in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno: his amplius fili mi, ne requiras. In quem locum haec icripta reliquit Hieronymus. Exceptis his vela
