Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

bis,quae ab uno pastore data sunt,& concilio, a que consensu probata sapientium, nihil tibi ve- dices, maiorum sequere vestigia, ab eorum auctoritate non discrepes . unus itaq; pastor Deus est,qui per magistros nos docet, a quibus no est discrepandum. Quid hic diceret dominus Caietanus Z Alio loco, idem sapiens, haec nos sapien Eccles.s.

ter admonet. Non te praetereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis: quoniam ab ipsis disces intellectus, & in tempore

necessitatis dare responsum . Huc pertinent illa Luc. Io. Christi domini verba: Qui vos audit, me audit: qui vos spernit, me spernit. Paulus ad Ephesios capite quarto ait, Deu dedisse Apostolos, quos- I. Cunia.dam autem Prophetas, alios vero Euangelistas, alios autem Pastores, & Doctores ad consummationem Sanctorum in opus ministerij,in dii ificationem corporis Christi. Et ne plura dita inaescripturae loca afferam, censendum est impletustisse vaticinium illud Isaiae, quo Deus pollicitus est , se tales daturum Ecclesiae doctores, qui

eam doctrina veritatis pascant: quod tunc certe tingit, quando omnes in ijs rebus conueni ut, quae ad populos pascendos pertinent. Secundo, . eadem conclusio probatur Romanorum Pontificum consuetudine, qui haereticos patrum auctoritate damnarunt. Hac ratione Agatho con- In Syno. firmauit fide esse tenendu m, in Christo duas eia LRxς3

se voluntates. Martinus Primus eos condemnauit, qui secundu sanctos patres non respuunt, i

622쪽

s s 8 Introd. in Theolog.

dc anathematizant nefandissimos haereticos.Eadem ratione Clemens V.damnauit errorem cuiusdam dicentis, Christum non fuisse lancea percussum,dum in cruce pendebat . Accedant tertio loco Cociliorum testimonia. Concilium Ephesinum patru antiquoru testimonio statuit Cap-3. contra Nestorium Christum non fuisse purum hominem : eorundem auctoritate Hispalenseconcilium in Christo duas voluntates esse decer nit. In Trullana Synodo admonentur praelati, . ne alia dogmata doceant, quam quae ab Ecclesiae luminaribus,dc doctoribus accepere. Nica tnum secundum ana themate serit eos, qui patruses28. doctrinam contemnunt. In Constantiensi lanati suerunt Vuiclephi articuli, quod essent a sanctis patribus reprobati. In Lateranensi sub Sess. II. Leone Decimo, mandatur omnibus, ut sanctam scripturam iuxta declarationem, & interpretationem Doctorum,quos Ecclesia, vel diuturnus lusus approbauit, legendoque hactenus recepit, α in posterum recipiet,praedicent,& explanent, nec quicquam ei ex proprio sensu contrarium , Sess. . vel dissisnum ad ij ciant. In Tridentina Synodo definitur, ne quis contra unanimem consensum patrum scripturam sacram interpretari audeat: clei etiam si huiusmodi interpretationes nullo Nn- quam tempore in lucem edendae forent. Resert tandem Episcopus Pacensis, olim veteres Hispanos in quodam Toletano Concilio statuisse, omnes debere patribus cossentire: quia omne,quod

contra

623쪽

Liber X X st

contra ipsos sapitur,a reeis fidei regula abhorrere sentitur, neces. amplius cum illis contendendum , qui ab eorudem Patrum dogmatibus ausi fuerint distentire. Ideo recte ab Ecclesia 'Concit. statutum est, ut cum quis doctoratus insignia Trid. suscipit, profiteatur se n5 aliter sacram scriptura

expositurum, ac patres saciunt. Quarto eandem veritate qui posteriores fuerunt patres de prio, ribus loquendo, constanter nos docuerunt. Et praeter auctores supra citatos, Athanasius scri- Orat. co-psi sententiam a maioribus confirmatam habea idola. re irrefutabilem fidei auctoritatem. Sophronius Patriarcha Ierosolymitanus vir magnae erui ditionis & auctoritatis, danauit, ut in sexta Synodo generali habetur, quorundam prauas scriptiirae explanationes, dixitq; omnino necesse euie, non solum secundum sensum sequi sanet rum patrum dogmata, sed etiam eisdem vocibus uti cum illis. Ambrosiius scribens ad Gratianum ait, seruemus praecepta maiorum, neq; hqreditaria signacula rudi temeritate violemus. Item, Hieronymus patrum auctoritate dat mauit Heluidium asserentem beatam Mariam non

esse Virginem : Alio loco scripsit, Non tam EG Inepi. ad clesiae doctores docere, qua Deum in ipsis. Sunt&alia multa in divo Hieronymo loca, inqui- Inepi. ad

bus eandem veritatem docuit, quae breuitatis Ev gy--d gratia omitto. Diuus Augustinus eadem ratio

ne Pellagianos dicentes,praecepta legis sine Dei gratia seruari poste,damnauit . . Et libro primo '

contra

624쪽

de doctr. Christ. Lib. s.

Stromo Haeres.6I. Lib. 28.

1 σο Introd. in Theolog.

contra Iulianum, cum eius errores sanctorum,

patrum sententijs confiitasset, liqc adiecit verba: Audis omnes uno corde,vno ore, una fide id ipsum dicere,& hanc esse catholicam fidem, non dissenante contestatione firmatam. Vnde colligere licet,qualis debeat esse patrum sententia,ut rem aliquam necessario probet. Aponius suis commentarijs in Cantica, dixit, scripturarum intelligentiam a patribus, & a Deo precibus petendam esse. Omitto hic Clementem, Alexam drinum, Epiphaniam,Gregorium,& alios multos eiusdem ordinis patres, atque eandem conmclusonem quibus lana rationibus confirmo. Primum, inter alia dona,quae Christus dedit Ecclesiae, mi ex Paulo discitur, suerunt doctores ad consummationem sanctorum, id est, ut fideles per eorum instructionem persecti evadant: i opus ministerij, id est, ut in credita sibi adminia stratione operentur: ut non simus paruuli fluctuantes, & ne circunferamur omni vento di fuime in nequitia hominum,in astutia ad circ. uentionem, id est, ne in errorem mittamur per hominum astutiam & nequitiam,circumuenti,&insidi)s intercepti. Ergo, si doctores nobis dati sunt, ne decipiamur, ipsi consentiendo decipi non poterunt. Alias enim illud Isaiae vatia cinium verum non esset, Spiritus meus, qui est in te,& verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo,& de ore seminis tui a modo,

& vsque in sempiternum . Deinde, Christi di ctrina,

625쪽

ctrina,non tam in ipsis scripturis,& in cortice li- Hi lar. terae continetur, ut patres docent, quam in vero August. scripturarum sensu, ergo si sanctorum communis consensus posset errori esse subiectus, Ecclesia non haberet veram Christi doctrinam; quod asserere impium est. Postremo, fideles fiunt obligati , ex Christi praecepto, credere doctoribus, Luci Io.

quos ipse Ecclesiae suae dedit: ergo si hi possi interrare,male Dominus suis fidelibus cosuluisset,& tota Ecclesia errare possedi quod si fideles sitis praeceptoribus fidem habere non deberent, tanquam de falsitate suspectis, iam cuiq; , eum quo vellet sensiant,pro sua voluntate, sequi liceret ;&ita Ecclesiae unitas dissiparetur, corpusq; Christi ad cuius persectionem dati stini doctores, disset

ueretur. Quarta conclusio: Vt aliqua propo-stio contra sententiam patrum censeatur haer tica , debet esse cotra sensum propositionis a patribus pronuntiatae, quem sicit secundum propriam terminorum significationem. Vnde, qui intelligit sermationem Euae solum allegorices, Gen.a. vere contradicit propositioni, quam affirmantia patres,dicentes intelligendam esse historice. Similiter, qui hanc sententiam, Nisi quis renatus Ioan. 3. . fuerit ex aqua, &c. intelligeret solum de aquata mystice, aduersaretur patrum sententiae, qui de vera aqua eam exponunt: in quo grauiter Fram ciscus Georgius errauit . Et haec dicta sint pro

resolutione huius difficultatis, quam latius pertractauimus, quoniam quae hic diximus erunta. N ii nobis

626쪽

s G a Introd. in Theolog.

nobis utilia pro disputatione de locis Theologicis, te quibus statim scribemus . Restat ergo ut argumenta in contrarium allata , dissoluamus. Primum, facile ex dictis soluitur: solum enim, probat priuatam alicuius, vel etiam aliquorum patrum auctoritate nihil necessario demonstrare; quod libenter c5cedimus. Et cum ipsi patres dicunt,alios posse errare, eos danare volunt, qui alios scriptores canonicis scriptoribus aequare solent. Secundum, solum concludit, in ijs r bus,in quibus non omnes consentiunt, vel in ijs, quae no continent dogmata,vel mores, nos posse aliter sentire: quod etiam nos assirmamus. Tertium solveres,sii concessis antecedenti,negares consequentiam: quia licet singuli queant eta

rare,non tamen omnes fimul: quoniam,ctim in

Ecclesiae doctoribus, in ijs quae ad mores & fidem pertinent, debeat esse diuinus spiritus, eo, assistente, labi non poterunt . propositione erronea, haeresim sipiente,males nante, scandalosa, temeraria, iniuriosa, ct schismaticια, . Cap. XX.

X iis, quae tribus capitibus fusius disputata

a sunt, quae nam sit propositio haeretica, satis manifestu esse existimamus. Ad alia igitur m larum propositionum genera explicanda,iransitum faciamus: ac primum quidem quaenam si propositio erronea, quq proxime ad ii reticania, accedit,

627쪽

accedit,dicamus. Quod autem huiusmodi propositio, sit ab haeretica diuersa,ex Concilio Contiantiense,ubi articulorum Vuicles, alij erronei, alij hqretici vocantur latis aperte constat.ut autem qua ratione hς duς propositiones discrepet,

aperiamus, notandum est,ueritatem catholicam

esse duplicem: alteram, iam ab Ecclesia de-.terminata est,cuius oppotitum affirmare,est hς- reticum : alteram non dum determinatam, cui contradicere existimatur erroneum. Hanc distinctionem innuit Augustinus libro secundo contra Pelagium, ubi ait, Alias qu stiones ellia contra fidem, alias vero pr ter fidem: atque in ijs, quas, salua fide,ignorare possiimus, sine aliquoli retico dogmatis crimine, nos etiam posse e rare. Quare, propositionem erroneam sic d scriberes. Propositio erronea proprie ea dicitur, quς catholicς veritati, non adhuc tamen de fideterminat , contradicit. Huiusmodi propositionis exempla, hqc sunt. Si quis affermaret beatam Virginem conceptam in peccato origin ii, vel sine eo esse conceptam,. haeresim, aula peccatu mortal esset erroneum: quoniam, hoc non est ab Ecclesia decisum,sed solum sub exco- municationis poena prohibitu m. Similiter,assi mare vestem nuptialem esse ipsam fidem,no a 'tem caritatem ; cum id Mat. 22. non exprimatur . Item, Christianum non posse intendere lite proximo, ut Lutherus assirmauit: iniurias &damna Christianis omni ex parte esse ferenda, Nn 1 cum

Extrau. Graue nimis.

628쪽

s6 Introd. in Theolog.

r. Cor.η. cum id non dicat Apostolus, ex cuius doctrina ista propositio deducitur. Est alia mala propositio,quae dicitur haeresim sapiens, quae sic describitur. Illa propositio haeresim sapit, quae prima verborum significatione,quam verba ipsa prae se ferunt, sensum habet haereticum: quamuis pie intellecta sensum posit habere catholiciam. It que ad huiusmodi propositionem conficienda, requiritur, ut ex ipsa alia veritate, quae nulla ratione possit negari, posita sequatur haeresis in nisesta,& quod talis propositio,qualitercunque . ad catholicum sensunt pertrahi queatis. Huius propositionis duas possumus colit tuere species:

unam,quae haeresim sapiat manifeste, ut ea, quae est contra fidei articulos,quos fide tenendos esse omnes norunt: alteram quae sapit haeresim occulte, ut est ea, quae est contra fidei dogmata smium viris doctis perspecta. Quarum propositionum haec subijcio exempla. Si quis diceret,Dei Filius pati non potuit, sapit haeresim manifesta; In symb. quia prima facie opponitur articulo manifesto, quo confitemur, Passus sub Pontio Pilato: sed potest pie intelligi,hoc modo: Filius Dei secum

dum diuinitatem pati non potuit. Haec Vero, Christus est creatura, subolet haeresim arriana, cum videatur affirmare Filium esse minore Patre: sed pie explicari potest secundum natu- Damas ram humanam: quo modo explicandi sunt qui- Histrun. dam scriptores, qui interdum istam propositionem usurpant. Quidam modernus scriptor in - suis

629쪽

suis monumentis hanc propositionem reliquit, Luciferum traxi me secum tertiam partem angelorum iam beatorum : sapit haec propositio o

cultam haeresim, supposita hac propositione deside,Beatum non posse damnari: sed ista propositio, quamuis non satis com mode, pie exponi potest, de beatitudine naturali ; quod scilicet Angeli illi solum beati essent, quadam naturali beatitudine. Rursus, hae etiam propositiones haeresim sapiunt: Imagines,qua adorentur, non sunt faciendae: solum id esse credendum, quod est in verbo Dei: solam fidem iustificare,& huius generis similes, ex sacris literis in prauum, sensum deflexae: quae tamen, aliqua adiecta declaratione , saluari possunt. Est item alia propo-stio,quae dicitur, Male sonans, seu pias aures os sendens : & est ea, quae, licet nihil haereticum gustui sapiat, quia offensio non est ita grauis,ut gustum, qui est sensus crassior, quam sensus auditus, laedat: tamen auditum, qui est subtilior , offendit, dum quiddam ingratum & asperum resonat: ut sunt huiusmodi propositiones: Plures saluantur ex laicis, quam ex clericis: uniue states & collegia hominum vanitate sunt introducta: leguminibus & piscibus venter inflatur,& ad concubitum redditur aptior. Alia item reperitur,quae scandalosa nominatur,& est ea,quq cum male sonet, piasque aures offendat, simul etiam ijs, qui eam audiunt ruinae occasionem

praebet. Iino cum aliquid tale profertur,quod N n 3 sta,

630쪽

sss Introd. in Theolog.

sit aptum ad praebendam infirmioribus errandi ansam , scandalosa oritur proposito. Vt si quis apud plebem incommoda sacramenti conses.

sonis recenseret: vel religiosorum vitam minus honestam, manifestaret. Huc reserenda sunt

Obst na verba,& exempla,etiam si id non significent, quod est turpe Lictu, modo sit turpe dictit. Postremo, alia est propositio, quae dicitur temeraria,& est ea, quae insolenter, dc audacter - contra ecclesiasticam modestiam, absq; vlla auctoritate asseritur. Itaque,si quis sine ratione &maturo iudicio aliquid nouum & inauditum proserret, id, ad propositionem temerariam re ferri posset. Vt ii quis diceret, iudicij extremi diem post annum venturum: Christum Post resurrectionem per quadraginta dies mansisse in arca foederis: Deum homini sufficienter praep parato non semper dare gratiam: paruulos posise alia ratione a peccato originali liberari, cum non adest baptismi suscipiendi facultas:& huius generis alias propositiones asserere . . His, iam Alsonsa explicatis malarum propositionum generibus, Cast. solent quida alia duo genera subij cere: in quorum uno, schismatica, in altero iniuriosa repo- nitur propositio. Schismatica, quae etiam sedi

tiosa vocatur, est, quae unionem membrorum

Ecclesς,vel uniuersaliter,uel particulariter,qu uis ratione tollit: cuiusmodi sunt hae propositiones. Episcopus non est simplici sacerdote superiori. Papa non est superior ceteris episcopis: malo

SEARCH

MENU NAVIGATION