Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

Liber Auartus. X 67

malo praelato non est obediendum: omnia b na sunt communia: per peccatum omnis amitati tur potestas: subditi pomini pro suo arbitratu suos superiores peccantes redarguere. Propositio iniuriosa est, quae alicui statui fidelium, vel alicui illustri personae detrahit. In quo genere continentur multae propositiones Ioannis Uui clesi in Constanti ense concilio damnatet: vi sunt istae: Qui ingreditur aliquam priuatam religi nem redditur ineptior ad obseruatiam mand torum Dei: Romana Ecclesia est Synagoga S tanq: Cardinales sunt ministri Antichristi: omnes de ordine mendicantium sunt haeretici, &dates eis eleemosynas sunt excommunicati. Ataque haec de malarum propositionum varietate ,& qualitate dicta seniciant: ad quarum tamen maiorem intelligentiam, antequam huic capiti finem facio, unum vel alterum adnotabo . Priam Um,hae omnes propositiones, non sunt ita i ter se disiunctet,vi via ius qualitas non possit alteri conuenire: quo fit,ut una & eadem possit esse haeretica,scandalosa, schismatica,& iniuriosa,vt haec , viventes in aliqua priuata religione, noria sunt de religione christiana . Haec autem, qua quidam concionator alias doctus, & fama cel bris suam exorsus est concionem, Deus non suit antequam mundus esset, mit male sonans, scandalosa, & sapiens haeresim : quia potest exponi, Deum ante mundi molitionem no habuisse relationem dominij ad creaturas. Deinde,omnes

632쪽

Inlr in Theoc Lib. IV.

hς propositiones ita sunt a prudenti pioq; Theologo fugiendae, ac si essent expressὰ narreses: cunon solum error ; sed etiam erroris suspicio cauenda sit. Postea, propositio erronea &sapiens haeresim, non solum ex ipsis verbis, perpendenda, ac iudicanda esst, sed etiam ex personarum,

Iocorum, temporumque circunstantijs. Praet rea, circa temerarias propositiones, obseruanduest, eas hoc nomine notari, quae ex impetu quodam,& ex contemptu regulς,quae seruari in docendo & scribendo debet,proseruntur: quia, si quid insolitum, & sine aucioritate, pie tamen excogitatum, pietatis,& salutis fidelium zelo, adhibita modestia, proferatur, quod aliquam trutilitatem fidelibus afferat, pro temerario non erit habendum. Huiusmodi sunt multa,qu ij viri contemplationi dediti circa Christi passi nem,uel aliquid aliud simile, verisimiliter gesta, fuisse dicunt. Postremo, illud obseruandum est, quanta cum cautela fidei dogmata, & res diuinas tractanti,st loquendum,sci ibendum,ac imprimendum : cum varijs modis in rebus diuianis explicandis errare contingat. Atque de his propositionibus haec satis.

633쪽

INTRODUCTIONIS

In Sacram Theologiar , Liber I

De locis Theologicis, de diuinae Scripturae sensibus, & de Sacrae Theologiae Auditore, atque Magistro. Quid sit locus Theologicus, quotuplex, ct quamst utilis er nectaria horum locorum

notitia . Cap. I. VANTus sit locorum communium usus , quantaque tilitas, atq; necessitas,ij s ne norunt, qui 'tel leuiter Dialecticam, & Rhetoricam Lege no attigerunt: cum hae duae fa- ζcultates locorum communiutractationem sibi,diuersa tamen ratione, Vendiacentia. Quorum locorum notitia qui caret, is

quasi pauper & nudus incedit,de velati inermis

634쪽

s 7 q Introd. in Theolog.

in arena literaria versatur. Is, si quid ei ad explicandum propositum fuerit, haesitat, tempus ad cogitandum, respondendumq; sibi dari petit, eum dissicultate aliquid statuit,& denique,quae excogitauit ieiune & exiliter explicat. Quibus

incommodis paucos inuenies in omni fere scie-tiarum, ac artium genere, quod communes locos penitus cognitos, atq; tractatos non habeat, qui non vehementer laborent. Et, ut de The

logo loquamur,qui scripturas diuinas in promptu no habet, qui in lectione sanctorum patrum non est versatus, qui summorum Pontificum de Conciliorum decreta non euoluit, qui denique ecclesiasticas traditiones & historias non lectitauit, is, ut leuiter dicam, infeliciter, in schola theologiae versabitur. Et hinc est, quod multos videmus Scholasticos, a quibus, si quae ab humana tantum Ohilosophia mutuati sunt,repeteres,

parum quia eis superesset: dc si extraneis vesti-hus spoliares, vix eos agnosceres, an sint The logi . Quare, omnem curam,cogitationem, &laborem huc omnes Theologiae candidati conserant , ut suos locos communes penitus cogntitos, atque tractatos habeant. Vt igitur in nacnostra Institutione nouos in acie Theologica tirones suis armis muniamus, & promptos expeditosque ad decertandum reddamus,cum superius de principiorum,quςstionum,ac conclusionum theologicarum natura, breuiter pro rerum magnitudine, egerimus ; nunc eiusdem artis lo

coss

635쪽

cos,quibus ad suas propositiones probandas utitur, paucis, alias in opere de arte explicadarum scripturarum fusius dicturi,explanabimus. In praesenti igitur tractatione duo potissime in si gulis locis explicandis praestabimus : primum

loci vim atque naturam aperiemus: deinde cuiusque loci usum, id est modum, quo ex eo a gumenta ducantur, indicabimus. Sed antequam ad singulos explicandos aggredimur, quid sit . locus theologicus, ct quotuplex exponamus. Locus ergo Theologicus est sedes, unde argumenta sumuntur ad probandam quaestionem theologicam. Vel, est communis quaedam nOta,cuius admonitu, quid in re theologica probandum sit, potest inueniri. Cur id, unde sumuntur argumenta, locus, sedes, & nota dicatur, ex ijs, quae Dialectici scripserunt, intelligi potest: id ad rem nostram nihil. Loci theologici sunt numero decem, ut communiter docetur : auctoritas sacrae scripturae apostolica traditio,auctoritas uniuersalis Ecclesiae , Romani Pontificis testimonium, Conciliorum approbatoru decreta,antiquorum Patrum S Ecclesiae doctorum communis consensus: Scholasticorum sententiae,quibus Iuris Pontificij peritorum adiungitur auctoritas,naturalis ratio,philosophorum opinio, quibus accedit iuris Caesarei consultoruauctoritas; ac demum ecclesiasticae, & humanae

historiae testimonium. Hi loci varie diuidi pos.

sunt: primu , alij sunt propr0 5: intrinseci huic

facultati,

strum lib. de Inuet. Melch.

cano.

636쪽

s a Introd. is Theolog.

iacultati, ut omnes septem priores: alij extri seci,& alijs artibus communes,ut alij tres post riores. Deinde, alij sunt qui sola auctoritato nituntur, ut sunt omnes, octauo excepto, qui aratione sumitur. Rursus alij necessario remis aliquam fide tenendam esse demonstrare possunt, ut omnes sex priores: alij vero non ita . Quare locus ab autioritate Scholasticorum est

quidem proprius, sed nihil fide tenendum esse,

se solo,demonstrat: habet tamen maiorem Vim, quam alij posteriores. Qua autem ratione inter se disti iguantur,cum de singulis agemus, planum fiet. Ex his autem omnibus locis, praecipuam vim habet , locus ab auctoritate diuinata, immediate aliquid reuelanteis . Quod autem Theologia quoidam priuato locos ab human rum artium locis,diuersos habere debuerit, manifestius est,quam ut toga probatione indigeat . Nam,cum sit scientia alterius ordinis, etiam locos alterius rationis eam habere oportuit: cum loci debeant esse maxime accommodati, & apti illi facultati,cui inseruiunt. Cur autem locus ab auctoritate, & maxime diuina, primus habeatur,ex eo fit,qiiod hςc doctrina, ratione suorum

principiorum, Deo dicenti & reuelati innititur. Sed roget aliquis, cur diuus Thomas in prima quaestione primae partis articulo octauo solum mentionem fecit de tribus locis theologicis, de alios omisit 3 Dicerem,diui Thomet propositum in eo articulo non suisse tradere cognitionem

637쪽

locorum theologicorum, sed solum docere sacram Theologiam argumentatione Vti: &respondens ad argumenta, indicauit quibus locis potissimum utatur, & unde ne fessario, & unde probabiliter argumeta petat. Adde etiam,quod ceteri loci ab ipsb praetermissi,ad illos tres reuocari possunt: ad auctoritatem scripturae, locus a traditione,& ab ecclesiae, pontificum, conciliorumq; auctoritater ad locu a testimonio patru , locus ab auctoritate scholasticoru , philosophorum,& historiaru .Expositores autem diui Tho-mς de quibusdam locis hic fu sius agunt,de alijs alibi, te alijs nulli bi: S alij plures hic exponunt,

alij pauciores, alij nullos. Inter ceteros autem Melchior Cano integrum volumen copiose Ο nateq; primus omnium de locis theologicis nobis scriptum reliquit: ex cuius tamen scriptis oblonga disputationem,& multarum qinestionum

varietatem,post multos labores, vix aliquis, etiabene eruditus, vim, naturam, usumque horum locorum perciperet. Nos vero,qitie ad hosce locos cognoscendos, internoscedos,& ad usum traducendos pertinent,breui faciliq; methodo pro

capacitate eorum,qui de nouo ad studia theol gica accedur,explicabimus: ex qua explicatione tantu utilitatis nostros lectores percepturos esse confidimus,quantu ex longissima auctoris citati tractatione,quod ad rem ipsam attinet, perciperent. Sed quaeret de nobis hoc loco quispiam , si omnes sere theologi agen&s de natura Theo-

638쪽

s Introd. in Theolog.

logiae nihil de his locis dixerunt; & si unus, vel

alter ex ijs, qui hanc materiam hoc loco tractarunt,non omnes explicarunt,cur tu & hic, & de omnibus disserere vis λ Expedita est responsio: quoniam nos,id, quod nemo hactenus fecit,absolutam quandam Theologiς cognitionem tradere,& nouos huius doctrinae auditores, ad ea , omnia, quae in hac disciplina traduntur, percipienda,idoneos reddere volumus. Meo autem iudicio,non erit omni ex parte idoneus auditor, qui principiorum naturam,& locos, sontesque, unde haec disciplina emanat, de suas deducit a gumentationes, & quantum momenti rationes ex his locis ductae habeant,ignorauerit. Nanq; , sine horum locorum notitia, quae ratio necessario concludat, quae probabiliter, quae sophistice,& quod magni interest, propositionum siue c5-

clunonum qualitates,percipiet nemo. Male ii troducitur miles in aciem inermis: male tractatur ea ars,ab eo,qui eius instrumeta ignorat,aut si nouit,vsum non tenet. Et denique,ut suprata

scripsimus, haec nostra introductio est luti quaedam priuata logica, seu pardia ad uniuersam de Deo scientiam: ac proinde de locis, & quidede omnibus,nobis disputandum suit. Et ut breui concludam,qui hos locos ignorat, theologiae principia ignorat: quo nihil potest: de eo,qui aliquam artem profitetur dici, aut excogitari in , & omnes, & a principio notae,bono suturo The ptius. Debent itaque argumentor u sedes dc

639쪽

logo,esse cognitae atque perspectae, unde ad veritates confirmandas Erroresq; refellendos propria & idonea promere argumenta possit. Non erit itaque a nostro instituto ullo modo aliena , haec tractatio. His hunc in modum expositis, rem ipsam aggredior, atque primum de loco auctoritatis scripturae disputationem instituo. De loco auctoritatis sacra si riptura: ubi docetur quid seu scriptura,ac etiam nonnulla animai uersiones ad huius loci notitiam necessariae, traduntur. Cap. II. UT eam methodum, quam nobis seruanda esse in hac tractatione diximus, sequamur, primum propositum lociim hunc in modunia describimus. Sacra scriptura est doctrina de rebus diuinis a Spiritu sancto non humano more inspiratis, eiusdemque amatu absque ullo e rore in communem Ecclesiae utilitatem conscripta. Dicitur doctrina de rebus diuinis, ut distinguatur a doctrina humana: dicitur scripta, ad differentiam eius diuinae doctrinae,quς me bo non scripto, sed traditione habetur: dicitur a Spiritu sancto inspiratis, quia sacri scriptores noscribebant, nisi Spiritu sancto reuelante, vel ad

res iam notas scribendas instigante. Erant enim eorum linguae tanquam calamus scribae veloci. terscribentis.Dicitur,non humano more,id est,

nulla adhibita diligentia,vel inquisitione humana a

640쪽

ιν 6 Introd. in Theolog.

na, ut distinguatur a decretis Conciliorum, de summorum Pontificum,in quibus aliquid, assi stente Spiritu diuino, fide tenendum scribitur, sed non sine inquisitione de diligentia humana, ut infra docebitur. Dicitur, eiusdemq; assiatu,' quia Spiritus diuinus sacris scriptoribus non

modo res, cum erant occultae, sed etiam verba

suggerebat, vel saltem quibusdam in locis, nisingula verba subministrabat, ita tamen assist

bat, ut in verborum delectu & contextu errare

nullo modo possent. In quo etiam scriptura sacra differt a Conciliorum, & Pontificum deci iis ; ubi Spiritus Dei solum ad sententiae definitionem,non ad scriptionem,concurricia. In postremis verbis cauila sermalis, ac finalis huius doctrinae manifestatur, quae est, communis usus&utilitas totius Ecclesiae. Ex hac allata & explicata descriptione, nonnulla colligere licet, ex quibus magis huius doctrinae vis, atque natura nobis plana fiet. Colligitur itaque primum,quq snt huius doctrinae conficientes caussae, quae ipsa descriptione continentur: efficiens est diuinus Spiritus: materia,sunt res diuinae: forma consistit in modo, quo di iata & scripta suit, ac etiain certitudine: finis,quod sit scripta in communem fidelium usu tria. Deinde, quidquid est in Aug.li.de scriptura esse verissimum, certa fide teri nullum prorsus sit, vel leuissippist. g.& naum mendacium,ac proinde nulla vera contra- sadHieri dictio. Postea, in scriptura nullum esse verbum otiosum,

SEARCH

MENU NAVIGATION