장음표시 사용
641쪽
otiosum,nihil superflui, aut diminuti, cum proxime a Deo dictata, cuius opera sunt perse- Bashom. sta. Quo fit, quod pie, e& docte libro tertio de doctrina Christiana monuit Augustinus, ut huic Cap. . doctrinae nihil addendum, aut detrahendum sit. od si hic quaeras, ubi nam haec doctrina, &quibus in libris contineatur; dicerem primo, praecipue contineri in corde Ecclesiae: deinde in ijs libris, qui vocantur canonici,hoc est, regul res ; sic appellati, quod nobis dati sint pro regula recte sentiendi, atque viuendi. Neque omnes libri qui in Biblijs continentur,canonici putantur,nec similiter quςcunque verso pro canonica habetur,sed in ijs,& ea,quos, & quam Romana approbat Ecclesia, nimirum in meteri, &mulgata editione. Libri autem, qui tanquam ca- Coci.Tri. nonici approbantur,sunt isti. Testamenti velis sestsq. ris,quinque Moysis,id est, Genesis, Exodus, L
uilicus, Numeri, Deuteronomium , Iosue, Iudicum , Rut, quattuor Regum, duo Paralipomenon, Esdrae Primus, & Secundus, qui dicitur Neemias, Thobias, Iudith, Hester, Iob, Psalterium Dauidicum cetum quinquaginta psalm rum, Parabolae, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Hier natas cum Bariich, Ezechiel, Daniel, duodecim Prophetae minores,id est,Oseas, Ioel, Amos, A dias, lonas, Micheas, Naum, Abacuch, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, duo Machabaeorum, Primus, & Secundus. Testamentio o noui,
642쪽
noui, quattuor Euangelia, secundum Matthaeu, Marcum , Lucam, & Ioannem : Achus Apost lorum a Luca Euangelista conscripti: quatuo
decim Epistolae, Pauli Apostoli ad Romanos, duae ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, duae ad Thessalonicentes,due ad Timotheum,ad Titum,ad Phiale monem , ad Hebraeos'. Petri Apostoli duae, Ioannis Apostoli tres, Iacobi Apostoli una, Iudae Apostoli una, & Apocalypsis Ioannis Apostoli. Neque hic a me expectes prςter rem,disputationem de singulis singulorum librorum scriptoribus, de vertionum varietate , earumq; auctoriabus: cum his de rebus alibi integris libris ianta scripserim: nec hic sit proprius locus disserendi
de hac materiata. Vt autem modum argumen-
tandi ex hoc loco melius explicemus, aliqua praenotare necesse est. Primum,cum in hac scriptura non modo verba , sed etiam res ipsae alia quid significent,hinc est ut duos in ea sensus, ex communi sanctorum patrum sententia, reperi tur: unus qui dicitur literatis, siue grammatic lis, qui oritur ex ipsa verborum significatione: alter qui spiritualis, siue mysticus nuncupatur , qui nascitur ex rerum significatione. Exempli Ioan .rs. gratia, hic locus: Os eius non comminuetis: in priore sensu intelligitur de agno paschali, in autero vero de Christo in cruce posito, cuius crura non erant frangenda. Solet autem esse inter doctores dubitatio, an ex utroque sensu efficax
643쪽
argumentum sumere liceat, de quo postea , quid sentiendum sit, statuetur. Deinde, antimaduertendum est, non omnia, quae fidelibus sunt ad salutem necessiaria in his libris cotineri , nisi aliqua ratione implicite: ita ut existimanis dum non sir,ea tantum esse probanda & retinenda, quae in his codicibus sunt scripta, de ea reij-cienda, quae in illis non habentur, ut planius in secundi loci explanatione dicam. Postea, o
seruandum est, ut cum volumus argumentum
ex scriptura ducere, diligenter verborum mimac proprietatem spectemus, ac diligenter petapendamus antecedentia & consequentia, ne st tim simplici verborum sono moti, velimus a gumentum ducere, quod verba aliquid ad rem nostram accommodatum , sonare videantur. ut ecce , si ad probandum beatam Virginem , non esse conceptam in peccato originali, adduceres, cum quibusdam,illud psalmi, Q retur Psal
peccatum illius, & non inuenietur: cuius loci haec est sententia; tanta est in peccatore perue stas, ut etiam si de eius peccato inquiras, se nuhil peccasse dicat,& nullius peccati se accused . . ini aliter faciunt, indigne scripturam tractan saepe labuntur, de male apud catholicae Eccle-sae hostes audiunt . . Postremo, animadue
tendum est, quod licet omnia quae sunt in diauinis literis sint certissima, & eiusdem prorsus
momenti atque auctoritatis; tamen non est existimandum, quin varie ex ea argumentari con-o o a tim
644쪽
tingant, ita,ut argumenta ex ea ducta, ob n stri ingenij imbecillitatem , mina non habeant parem. Itaque, ut ex alijs quoque libris neces-ὶario , probabiliter , & sophistice argument mur, ita etiam ex diuinis literis: idque vel ex eo patet, quod ex uno eodemque loco catholicus , vel necessario, vel probabiliter disputabit, h. erelictis vero sophistice; quod , ut dixi, nostro accidir mitio .cua ratione, tum ex literati, tum ex Plirituali sensu scripturae argumentari liceat . Cop. III. HIs itaque hunc in modum notatis, alterum quod proposui aggrediar: &, ut id plane perspicueque exequar, rem omnem ductis quibusdam comprehendam: ac primum quidem de sensit literati, tum de mystico, seu spirituali dicam. Primum dictum : quattuor
modis ex sensu literati certum, ac necessarium ducitur argumentum. Primo, quando aliquid immediate ex loco claro, & per se manifesto, colligitur. Vt ecce, Deus creauit coelum & temram, ut ait scriptura, igitur creatio datur. Et vidit Deus cuncta quae fecerat, & erant valde bona ; creatura igitur non sunt malae. Secundo, cum argumentum ducitur ex loco declarato,ab
aliquo, qui ad explicandam scripturam habet . Spiritus sancti assistentiam, 't cierunt scriptores
645쪽
res canonici dum citabant alium scripturae t cum ad aliquid probandum; ac etiam Ecclesia, dum aliquem locum , ex intentione exponidia . Exempli gratia, Paulus ait in baptizato manere peccatum,exponit Ecclesia, & per peccatum intelligit, fomitem peccati: hinc necessario concludes, igitur per baptismum tollitur peccatum originale. Tertio,ex loco qui communi patrum consensu, ad aliquid de n de tenendum in aliquo sensu sit expolitus: ut patet ex ijs,quae libro quarto capite decimooctavo, a nobis disputata fuere. Qserto, quando necessaria ac manifesta consequentia,ex ijs, quς in diuina pagina dicunttir, aliquid argumentando conficitur: vi, Christus est Deus & homo, ut scriptura docet; igitur duas habet voluntates. Secundu dictu niRTribus modis ex sensu literati scripturae probabiliter argumentari contingit. Primo, cum locus fuerit varie a doctoribus expositus,ac re vera varias patitur explicationes. Vt ecce, ex hoc loco; Terra autem erat inanis S vacua: aliqui colligunt in mundi molitione praecessisse chaos: alij Nero solum praeces ille res informes, & nondum oris natas, factas tamen secundum suam substantia. Secundo, cum locus non est omnino clarus, tamen illud significare, videtur, quod inde conficitur; ut ex hoc loco, Qm vivit in aeternum , creauit omnia simul. Augustinus ex his verbis probabiliter conclusi omnes creaturas uno temporis articulo a fabricatore Deo conditas sui illi: . O o 3 cui
646쪽
cum id scriptura significare videatur. Ceterum, cum in primo Geneseos capite seorsim,& varijs diebus creationis, & perfectionis opera facta
fuisse historicenarretur, non omnia Vnico m mento condita suisse, ali; expositores magis probabiliter docent. Tertio,cum ex certo alias loco, quippiam consecutione non admodum euia denti colligitur: ut si ex eo quod dicitur. Haec est vita aeterna,vi cognoscant,te Deum, &α colligeres beatitudinem in sola cognitione diuinae naturae positam esse, ut aliqui colligi posse putant : ex quo tamen loco id non conficitur ne-cςssario. Ex quibus intelligeres, nullum esse in- conueniens, licet idiotae ici pro incouenienti habeant, si inter scripturae diuinae expositores sint opiniones diuersae,& saepenumero contrariae: dcs ex eadem scriptura suas contrarias opiniones confirment, cum ex ea, ut est demonstratum , probabilia argumeta ducantur: quod est naturae humanae, & lapientiae diuinae cuncta suauiter
moderanti, maxime consentaneum . Tertium
dictum: In huius loci tractatione possunt est aliqui abusus; ac proinde aliquando ex eo sophistice argumentari contingit. Abusus autem sunt sere isti. Primus,si quis ex scriptura Contra scripturam argueret, ut olim secerut Manichaei;& nunc etiam faciunt Iudaei. Quorum argum ra,bonus ac fidelis scripturarum prosesser deberet primum diluere, & deinde quae in una parte damnantur ex alia coprobare. Secundus, si quis
647쪽
. ex industria, scripturae testimonijs contra fidei dogmata Ecclesiae auctoritate sancita,dissereret, ut haeretici faciunt: contra quos eadem ratione bono Theologo pugnandum esset. Tertius, si quis ex scriptura conaretur probare,vel falsa, vel inutilia,S ea de quibus scripturae auctori, nulla fuit cura. Vt si quispiam ex hoc loco, Nunqua Prou. 3o. ignis dicit susticit, confirmare vellet philosophi opinionem, non dari maximum in natura. Neque enim scriptor canonicus illis verbis explic re voluit quaestionem,quam philosophi de augmento ignis ultra omnem assignatum terminutractare solent . . Quartus, si quis probaturus aliquid fidei dogma, non uteretur eo scripturae loco,in quo,id plane continetur, sed alio ubi id
non expreste docetur, aut contrarium potius aia
firmari videtur. Vt si quis vellet probare hoc dogma, Non licere iterare baptiimum, hunc
in modum ex merbis scripturae argueret: Vnus Ephes Dominus, una fides, unum baptisma; igitur baptismus unus, & ita iterari non potest . A t aliquiil ex eodem loco sic contra disputaret . . EO . modo,quo est una fides, est mnum baptisma: at
fides iterari potest, igitur & baptismus. Similia ter, si quis probaturus improbos homines post
discessum ex hac vita statim in infernum delabi, hac Iobi uteretur sententia , Ducunt in Cap. 2I. bonis vitas suas, de in puncto descendunt ad inferna .: igitur qui moriuntur statim damnantur.
Ex quo sane loca potius quiddam valde dissi- Ο Ο mile.
648쪽
mile colligeres, nimirum , improbos homines etiam in ipso mortis articulo esse felices, quod . sine ullo mortis, aut aegritudinis dolore, e mira ad sepulchrum migrent: & sane haec videtur esse eius loci germana sententiata. Verum, haec argumentandi ratio minus habet viiij, quanta aliae: S: si caritatem aedificaret tollerari posset: quamuis in acie parum nemorum habeat. A
que haec det modis argumentandi ex sensu lite-rali dixisse sussciat: nunc de spirituali dicamus. Quartum dictum: Ex sensu spirituali licet aliquod argumentum ducere . Hoc dictum, mirdoctus negaret nemo, nec antiquos patres recentioresve Theologos negare arbitror, cum
passim in diuinis literis reperiantur argumenta ex hoc loco su mpta: ut inserius latius demonstrabo. Quinctum dictum : Ex sensu spirituali diuinae scripturae, etiam ad aliquod dogma pro-
bandum, essicax sumitur argumentum . . Primum , quia Christus, & Apostoli ex hoc loco
essicaciter argumentati sunt, igitur. Vt cum Ioan. I9. Ioannes probauit Christi crura non essi: frangen
da, quod agni paschalis, qui Christi figura fuit
I.Cor. s. stangi non deberent: & Paulus ex illo, quod os bovi trituranti non sit alligandum, quae ad vutam tuendam sunt necessaria ministris euangelicis suppeditanda esse conclusit: idem , ex hoc Pal. is . loco, in omnem terram exivit sonus eorum, Apostolorum praedicationem ad omnes permanasse nationes demonstrauit: quae omnes a gumen-
649쪽
gumentationes ex spirituali sensu conficiuntur. Sed quoniam de hac re inserius accuratius dusputaturi sumus, satis nunc nobis sit, liqc duo confirmassie dicta, quς sunt eorum, quae dicenda restant, fundamenta. Sextum dictum : Ex hoc sensu tunc sumitur efficax argumentum, quando per Spiritum diuinum notum est,hunc, vel illum esse sensum spiritualem alicuius loci, ab ipso auctore intentum: quo modo ex hoc sensu essicaciter argumentabantur Apostoli. Similiter ex loco declarato, vel per Ecclesiam, vel
per communem consensum antiquorum patru,
vel cum est omnino manifesta congruentia i ter rem significantem, & rem significatam: ut patet in allatis exemplis . Septimum dictum rPraeter modos enumeratos,qui ex hoc sensu a gumentum utiliter duceret, solum probabilitet argumentaretur: ut si varijs modis locus aliquis mystice exponeretur; vel esset parua inter signu& rem significatam congruentia. Postremum dictum: Ex hoc etiam sensu contingit argumentari perverse, illis eisdem modis, quos supra in tertio dicto attulimus. Atque de primo theologico loco, pro nostro instituto, haec dixis sussiciat. Neque enim quae contra nostram sen tentiam afferri possent dubitationes, in praesentia explicare volumus, cum de hac de re alio
650쪽
De loco traditionis: quid, ct quotuplex sit traditio. Cap. IIII. MVιτA his nostris temporibus contra eos, qui solo verbo diuino, quod in scripturis continetur, contenti esse volunt, in eoque solo,quae ad recte sentiendum, agendumq; sunt necessaria,contineri putant, a viris catholicis de traditionum necessitat natur diuisione, δι varietate scribuntur: quae omnia si nos persequi vellemus,integrum, praeter nostrum institutum, faceremus opus: propterea, ea solum atting mus , quae ad huius loci naturam explicandam proxime conducunt; atque argumentandi r tionem paucis aperiemus . Nomine traditionis
intelligimus, per metalepsim,doctrinam aliqua a maioribus quasi per manus posteris sine scriapto traditam . Traditionum autem aliae sunt . humanae, aliae diuinae & sacrae, siue ecclesiastic , uae ad Ecclesiae gubernationem pertinent: de e hoc posteriore genere a nobis habendus est sermo. Quod autem quaedam diuinae traditiones dentur certius est, quam ut longa probatione sit opus: propterea rem fide tenendam, una vel altera ratione breuiter confirmabo. Primu , quod scriptura diuina detur, S quaenam sit, estnde tenendum: at hoc sola traditione habetur Vigitur sine traditione verbum diuinu scriptum consistere nequitia. Deinde, multa, etiam qui tradia
