장음표시 사용
651쪽
traditiones negant, per solam traditione, quod Tertulat. nullo modo negare possunt, habent: ut fidei depreseri Symbolum, diei dominici obseruationem , de nonnulla alia, igitur. Adde postremo unicum testimonium Pauli, cui nunquam haeretici poterunt respondere, ut innumeras scripturae diuinae & antiquorum patrum auctoritates omitta,
quod ita habet. Itaque statres state ;& tenete x.Thes. r. traditiones, quas didicistis, siue per sermonem, Lib. I. i siue per epistolam nostram . Et apud omnes populos seinper mera suit illa legum distinctio: τῶν νο/χον οἱ με, , οἰ δ. - , id est, legu m , , aliae scriptae, aliae non scriptae. Hac igitur vertitate,certa fide tenenda, posita, quid sit ea tradia . tio de qua hic loquimur, definiamus. Traditiones sunt vivae vocis oracula, quae a Christo per Apostolos ad nos, no scripto, sed usu & consuetudine perpetua Ecclesiae peruenerunt. Q d si hanc descriptionem dilatare velles, ita ut etiam eas complectatur traditiones, quae in veteri lege suerunt, poteris, loco illorum verborum, quae a Christo, &c. dicere, Quae a primis parentibus, quibus Deus ea reuelauit, &c. Et quoniam haec descriptio est satis plana,nihil est cur in ea explicanda pluribus immoremur. Aliquot igitur tr ditionum ecclesiasticarum diuisiones,quq nobis
usui erunt,afferamus. Sacrarum ergo traditi nu,aliae sunt immediate a Christo domino tradirae, ut septenarius sacramentoru numerus, puerorum baptismus , nonnullae sacra mentorum formae:
652쪽
formae: aliae ab Apostolis, ut multae Sacfamentorum caeremoniae, exorcismi, sacra vasa, crucis
signum, &c. aliae a succestaribus apostolorum institiuae, ut ritus quidam in celebratione sacrificij, & aliae multae. Item, aliae sunt uniuersales, constitutae in usum totius Ecclesiae, quae ab omnibus obseruari debent, a Concilijs uniuersalibus, vel a Pontificibus Romanis ordinatae: aliae Vero priuatae, quae in priuatis Ecclesijs obseruantur, a priuatis pastoribus constitutae: visunt traditiones in Ecclesia Ambrosiana,& qu dam aliς apud alias priuatas Ecclesias . Vt illa in Ecclesia Hispale si ab Isidoro instituta, ut quidam scribunt, de repetenda particula, Amen, in fine cuiuscunque petitionis orationis dominicς . Item, aliς sunt quς pertinent ad dogmata fidei, ut Christum descendisse ad limbum , sacramenta quςdam non posse iterari: aliet quς
ad mores, ut matrimonium ratum & non consummatum per ingressum religionis possedis solo i, Pontilicem dispensare in votis & iurametis : aliς quet ad ritus Ecclesic, ut ratio conficiendi Chrisma, permistio aquς cum vino in sacrificio misH. Denique, traditionum aliς sunt perpetuς, mi sunt omnes traditiones diurnq; quales sunt, quς ad dogmata & mores pertinent , quς ita stabiles sunt, atque ea, quς in diuinis literis scripta habentur: aliς vero mutabiles , quς ob temporum, locorum , & personatum conditionem mutari aliquando possunt:
653쪽
abstinentia a sanguine & suffocato: non licere ieiunare die Sabbathi, de qua traditione meminit aliquando ignatius, ratio public poenitentiς,6: harum similes. illae quς diuin et vocantur, non recipiunt dispensationem: aliae vero omnes sunt dispensationis capaces . Sunt tamen nonnullae ab Apostolis institutae, quae nunquam mutabuntur,quas quidam scriptores diuinas vocant, vel eas Christu institu ille dicunt ; quod sic est accipiendum , Apostolos eas institui me potestate sibi a Christo domino concessa. Et haec de definitione,& diuisione traditionum satis.
Qua ratione ex loco traditionis argumentari liceat, . CV. QNVNo, quoniam ex ipsemet quoque scriptura perspicuum est, non solum bonas, sed etiam malas traditiones reperiri: ideo, aliquae regulae, siue notae tradendae sunt, per quas veras a falsis secernamus traditiones: ut qua ratione vera, & salsa argumenta ex hoc loco ducantur cognoscere possimus. Ad veras igitur traditiones internoscendas hae adhibeantur regii lae. Prima, quando aliquid obseruatur in
niuersali Ecclesia, dc illud non est in scriptura, nec eius institutio est in aliquo Pontificis, vel Concilij decreto, id traditione diuina habetur . Vt ordo hierarchicus, adoratio imaginum, & virginum consecratio. Regula est diui
654쪽
Cap. 1s. ut Augustini libro quarto, contra Donatistas. tum 7- Secuncia, quando aliquid est receptum in uniuersali Ecclesia, quod humana constitution institui non potuit, per traditionem haberi putandum est . Vt relaxatio iuramenti , & di. spensatio in voto simplici: quoniam huiusmodi vincula,nos lege naturali obligant,in qua,auctoritate diuina, lispensatio fieri debuit. Tertia, quando est aliqua uniuersalis consuetudo,vel λdei dogma, quod uno ex his modis sit confirmatum , vel per acclamationem patrum in aliquo Concilio, vel si patres scripserunt, traditi ne haberi; vel si communi Ecclesiet usii conseruatum sit. inarta regula, cum in Ecclesia est alia quod dogma a Patribus comprobatum, & contrarium tanquam haereticum damnatum, id ce
sendum est per traditionem diuinam haberi ; ut ' exempli gratia, quod Mater Christi suerit semper virgo, quod Christus ad limbum descenderit. Summa sit haec, quotiescunque in Ecclesia aliquid tenetur, quod ad fidem, vel ad mores
pertinet, cuius contrarium damnatur, & in scriptura non habetur, censendum est esse ex traditione diuina. Nam, nemo quicquam tale, sine haeresis crimine, ausus suisset de nouo in Ecclesiam introducere. Ex quibus colligere licet,quet sint traditiones diuinae, eae nempe omnes, quae sub unam ex his regulis cadunt ; & quae Eccle- fasticae de humanae, ut omnes aliae,quae aliquando humana constitutione initium habuere,&quae
655쪽
qua' pertinet ad priuatu alicuius Ecclesiae usum r& demum, quae sint salis, ut omnes, quae sunt contra fidei dogmata, bonos more & communem Ecclesiae sententiam: qualis suit olim illa traditio apud Hebraeos de habendo odio in imbco. His regulis explicatis,argumentandi ex hoc Mat. s. loco rationem his dictis expono. Primum dictum: Ex traditione diuina efficax ducitur a gumentum,quod rem de fide facit, non minus, quam argumentum a verbo scripto sumptum. Est hoc dictum certissima fide tenendum,quod scprobatur. Primum auctoritate diui Pauli, qui non semel, id, quod volebat hinc necessario
conclusit. Vnde aliquando contra contentiosos dixit, Nos aliam consuetudinem non habe- I. Cor. Ii. mus,ad quam, tanquam ad supremum,& maxime necessarium locum,sive argumentum, suam disputationem reuocauit: alibi, eum, qui doctrinae per sermonem acceptae non acquiescit, se perbum, & nihil scientem voca .iDeinde, quod traditione diuina tenetur, pertinent ad ver I.Tim. 6.bum Dei; ergo sicuti ex verbo scripto necessarium ducitur argumentum, ita etiam ex non
scripto. Postremo, multa sancita sunt in sacris concilijs fide tenenda per solam traditionis auctoritatem; igitur hic locus nobis argumentum necessarium suppeditabita. . Quare iure optimo Tridentina Synodus pari pietatis affectu hoc ge Sessi nus traditionis,& sacras scripturas suscipit. It
que,si quis per regulas allatas,quq sit diuina it ditio
656쪽
ditio internosceret, ex ea efficax duceret argumentum. Secundum dictum : ex hoc loco aliquando ducitur argumentum probabile. Primum , si quς traditio non uno S eodem modo ab omnibus acciperetur, vel exponeretur. Fieret autem argumentum magis probabile, quando pluribus ac melioribus auctoritatibus traditio aliqua confirmaretur . Deinde, cum argume tum sumitur ex traditione non diuina: visunttiaditiones constitutionum Apostolicarum,Cociliorum,&stim morum Pontificum. od si
traditio esset uniuersalis, faceret argumentum maxime firmum, non tamen necessarium. Tertium dictum : Ab hoc loco potest sumi argumentum sophisticum. Primum, si traditio euet salsa, ut nunc sunt traditiones Iudςorum; & il-lς , quas hqretici introducunt. Deinde, si traditio effet male intellecta: quo modo argumentantur ij, qui ex illa Ecclesiς consuetudine, qua utitur in matutinis in hebdomade sancta, cum
omnes extinguuntur candelς, una excepta, concludunt, tempore passionis Christi, fidem desecisse in omnibus, pr terquam in beata Virgine, per candelam,quq non extinguitur, ut aiunt, significata. inartum dictum: ex traditione argumentamur ad probandum , vel fidei dogmata, vel mores, vel Ecclesiς ritum, & id, quod ad ad eius regimen pertineta, . Et hic sit huic loco finis.
657쪽
me loco auctoritatis Ecclesiae: quid sit Ecclesia, quo pacto hinc argumenta ducantur . Cap. VI. VAE ad hunc locum explicandum necessaria nobis videntur, uno capite comple it mur: cum ad institutum nostrum non pertineat
integrum, de Ecclesia sit se disputando, conficere volumen. Omilla itaque huius vocis, Ecclesiς, etymologia, eiusdemq; varijs significationibus flentio inuolutis, eam sic generatim describe- .i Ires. Ecclesia est multorum congregatio, ad ali- quid agendum: speciatim vero hoc modo et E clesia est multorum congregatio ad verum Dei cultum: vel si mauis, Catholicorum collectio :vel denique, hoc pacto: Ecclesia est congregatio fidelium in una fide, ad verum Dei cultum , seb vno Christo, & eius Vicario Pontifice R mano. Ad discernendam veram Ecclesiam ab haereticorum conuenticulis , & ab alijs falsis
coetibus, quaedam assonantur notae, quae sere sunt istae. Vera Ecclesia, est una: una est enim Cant. s.columba dc una sponsa & amica Christi,propter
unum verum cultum , & unam fidem . Est catholica, id est, uniuersalis, loco, te m pore & personis. Apostolica, quia per apostolos & eorum silccesseres Christi doctrinam accepit. Sancta, quia profitetur sanctitatem : & habet sacramenta, quibus sanctificat,id est, iustos essicit. Est d
658쪽
nique, simpliciter loquendo, visibilis, per suum caput, & tua membra, functionesque visibiles. Quod si petas,ubi nam gentium sit, id in postrema descriptione exposuimus. De qua nunc haec' statuo dicta, ad rem nostram proxime pertinentia. Primum : Ecclesia non potest omni expa te deficere, ita ut nullus reperiatur fidelis, & nula.Tim. 3. libi vigeat veri Dei cultus. Est hoc dictum certa fide tenendum , cum Paulus vocet Ecclesiam columnam & firmamentum veritatis, & Christus, cuius oratio semper fuit exaudita, pro P Lue. 11. & consequenter pro Ecclesia, cuius erat caput,orauerit,ne eius deficiat fides. Secundum: Ecclesia non potest errare cum aliquid tanquam fidei dogma tenet, aut tenendum proponit .
Quoniam semper ei Spiritus sanctus assistit, qui eam regit, ac gubernat: & Christus apostolis Mat. vlt. dixit, Vobiscum sum usque ad consummationem s*culi. Tertium: Ecclesia non potest errare in iis, quae pertinent ad mores, hoc est, non potest docere aliquid este peccatum, quod non iit peccatum , vel errare in cultu diuino, vel iria, veneratione sanctorum. Quoniam in ea non sunt minus necessarij mores, quam fides: at in fide errare nequit, igitur nec in moribus. Quartum : Ecclesia in aliquo facto potest errare, hoc
est, potest praecipere aliquid, quod melius su isset non praecipere. Quo modo ante Concilium Tridentinum errabat,cum ei, qui semel clande stine, iterum palam matrimonium contraxerasi
659쪽
xerat , imperabat, ut cum secunda uxore maneret , cum ramen is quotiescunque secundam cognoscebat xorem , peccaret mortaliter: qu niam hoc secundum non erat verum matrim nium. His ita positis, nunc breuiter argum e
randi ex hoc loco rationem quibusdam aliis dictis expono. Primum dictum : Ab Ecclesiae auctoritate his modis nece starium argumentum
ducere licet. Primum , ex ijs, quae communi consensu Ecclesiae censentur esse de fide: deinde ex ijs, quae ad bonos mores, ad leges & consuetudines uniuersales fidelium pertinent: postremo ex ijs,quae si negentur, sequeretur Ecclesiam errare in fide & moribus: ut patet in Veneratione quorundam sanctorum, qui communi Ecclesiae consensu pro sanctis habentur. Secundum dictum: Ab Ecclesi auctoritate possumus firmum, seu probabile argumentum his modis sumere. Primum, si argumentemur ex aliquo Ecclesiae facto: quod quidem argumentum debet habere magnum robur, cum uniuersalis Ecclesia nihil sine maximo consilio decernat: d inde ex aliqua consuetudine,siue lege, quae proxime ad salutem & fidem pertineret: postea, si
ex consuetudine in aliqua latum priuata Ecclesia usurpata argumentum peteretur . Vt si quis ex veneratione priuata alicuius beati, probaret
eum beatorum gloria potiri: postremo,quando Ecclesia in aliquam opinionem magis probabilem inclinaret, ut inclinare videtur in quaestio- P p a ne
660쪽
ne de conceptione beatae Virginis. Tert: um dictum: Ex hoc loco varijs modis possiet aliquis sophistice argumentari. Primum , si argumentum duceretur ex facto, in quo Ecclesia errasset: vi si quis exemplo supra allato de matrimonio , probasset eum qui secudam uxorem cognouisset, non peccassie mortaliter,quia id Ecclesia procipiebat, cum id praecipiendo erraret. Deinde, si factum aut consuetudo aliqua male acciperetur. Vt si haereticus,ex eo quod Ecclesia concederet laicis communionem sub utraque specie, probaret, male fecisse, eam laicis interdicendo. Denique, si ex auctoritate,ex qua solum probabilis ducitur ratio, aliquis existimaret necessarium confici argumentum . Ex quibus dictis, quae sit huius loci natura,& quae vis, ac usus, satis apertum esse arbitror: propterea ad alterius loci explicationem me consero. Te loco auctoritatis Romam Pontificis: explicatur huius loci natura, ct quo modo ex eo argumenta ducantur. Cap. VII.
LONGUM profecto texerem sermonem , si
omnia quae multi scriptores de summi Pωtificis auctoritate, tecretorumq; eius robore, memoriae prodiderunt,persequi Vellem: propterea, cum institutionis ratio breuitatem requirat, ijs, quae minus ad rem nostram pertinent, iesectis , quae nostro proposito erunt magis accommod
