장음표시 사용
661쪽
ra, ea persequemur. Primum itaque notanda
quaedam proponam : deinde, quibusdam dictis docebo quid sentiendum sit de auctoritate Pontificis Romani, quantum ad hoc, quod possiit, vel non possit errare: Postea, aliquid scribam de sacris canonibus, in quibus Pontificum decreta
continentur: Postremo modum argumentandi
ex hoc loco exponam . Quod ergo ad primum attinet, animaduertendum est, in Pontifice nos posse duas quasi personas considerare: alteram publicam, ut Christi vicem gerit, ut uniuersalem Ecclesiam repraesentat,& ut est ieiunctus a Concilio, S: alijs Ecclesiae pastoribus,quo modo hic consideratur: alteram priuatam , ut est talis homo , dc priuatus doctor. Rursus obseruandum est, Pontificem posse statuere aliquid quod pertineat, vel ad fide dc mores, vel ad alias caussas,& ad gubernationem ciuilem Ecclesiae . pertinent ad fidem & mores,duobus modis potest definire: vel per modum praecepti; ut si daret praeceptum de sacra meto Eucharisti e saepius sumendo, vel per modum decreti, proponendo aliquid esse credendum,vel decernendo aliquid . esse, vel non esse peccatum. Praeterea,obseruan- Lib. q. dum est, in eius decreto, quod etiam supra do- Cap. i Dcuimus, nos posse plura considerare, scilicet id quod ex intentione decernit,& antecedentia, &consequentia, ac declarationem probationemq; eius,quod statuit. His notatis, quod ad secundum attinet, statuo haec dicta. Primum dictu:
662쪽
Summus, siue Romanus Ponti sex, ut priuatus doctor,aliquid docendo, vel decernendo errare potest.Hoc est certissimum apud omnes,&experientia ipsa docet. Qm non omnia, quae Adri nus,exempli gratia,scripsit sunt vera,aut pro ve- . . ris haberi debent. Secundum dictum : In his, ' quae tanquam uniuersalis Ecclesiae pastor, ac iudex decernit, si ad fidem dc mores pertineant, errare non potest. Est haec doctrina certa fide tenenda,quam alio loco late probabo, nunc una sufficiat ratio: quia, cum necesse omnino sit, ut aliqua caussae a solo Pontifice decernantur, nec enim quotidie cogi Concilia uniuersalia ,
I ossunt, necessarium prosecto fuit, ut uniuers is Ecclesiae pastor in his statuendis assistentem haberet spiritum : quod si ipse posset errare, etiatota laberetur Ecclesia, quae suo capiti obedire debet. Tertium dictum : cum dicimus Pontificem non pota errare, intelligimus Pontificem solum, sine suis consultoribus, modo aliquam Act. i s. in decernendo adhibeat, ut Apostoli secerunt, inquisitionem, & diligentiam . Qimnia γrO
Lue. 11. solo Petro, & conseqirenter pro eius successoribus orauit Christus, ne eorum fides deficere . i Neque debet censeri verum, quod aliqui dicut, Pontificem posse errare antequam eius decreta
promulgentur, & acceptentur a Populo. Qua tum dictum: Summus Ponti sex in i js, quae nopertinent ad sui decreti substantiam, sicut in aliquo facto, ut supra de Ecclesia diximus, & in
663쪽
omnibus constitutionibus ad fidem & mores nopertinetibus,errare potest: quoniam in his non habet assistentem spiritum . Postremum dictu: Decretum Pontificis, etiam in ijs, quae ad eius substantiam pertinent', non est sacra, seu diuina scriptura. Ex his colligere possumus,quandam decreti Pontificij, unde argumenta sumuntur, descriptionem. Decretum Pontificis, est determinatio , qua Pontifex absque concilio, diuino assistente spiritu, humana adhibita diligentia, aliquid circa fidem & mores ad gubernationet totius Ecclesiae decernit. Quae descriptio ijsc6-
uenit decretis, ex quibus necessarium ducitur argumentum : quae uniuerse omnibus Pontifi-
cijs constitutionibus aptari potest, si verba illa, diuino assistente spiritu illa, circa fidem &mores, demantur. Et quoniam haec decreta habentur in iure canonico,cuius variae sunt partes,
sue libri, qui saepe in scholis Theologorum citari solent ; ideo tertio loco de hoc iure, aliquid scribendum est, ut Sacrae Theologiς candidatus
non sit huius rei omnino ignarus. Cum ergo Christiana resp. non solum,quod ad exteriorem gubernatione attinet, humanis legibus, legi naturae consentaneis, sed etiam constitutionibus,
uae ad legis diuinae obseruantiam necessariae vientur, gubernari debeat, ideo duplex constitutum est ius alterum ciuile,quod hominem dirigit in ijs actionibus, quae sunt legi naturali consentaneae; conditum a viris ciuilibus, seu Pri
664쪽
cipibus secularibus, ad pacem & concordiam inrep. retinendam : alterum Ecclesiasticum, Sc canonicum, id est, regulare, quo hominum acti nes dirigerentur,ad ςternam beatitudinem consequencsam per obseruatiam legis diuinae; quod ex ijs,quae a viris Ecclesiasticis tradita sunt,conditum fuit. Cum ergo olim multa a Pontificibus in diuersis epistolis, & rescriptis, nec non etiam a diuersis concilijs,priuatisq; doctoribus, quae ad instruendam, & regendam Ecclesia pertinebant, statuta, de scripta suissent; quae sparsa in varijs libris vagabantur; ad maiorem studiosorum commoditatem, Ecclesiaeq; utilitatem,ad certum ordinem, in quaedam volumina, collata suerunt. Extitit igitur olim vir quidam multae lectionis eruditionis, nomine GratianuS monachus, ex familia Benediistina, qui varia pontificum decreta, conciliorumq; constitutiones, ac patrum sentetias in unum volumen collegit, quod, Decretum, appellauit. Hoc volumen intres principes est distributum partes. Prima procedit per distinctiones, & canones: unde,quq in hac parte habentur, sic citantur. Di st. prima, secunda,&c. Can. tali. Secunda procedit per caussas, quaestiones,& canones: clar sic citatur,prima, vel secunda,scilicet caulsa. quaest. prima, vel secunda Can. tali. Et quoniam in causta 3 3 .q. 3. fit mentio de cordis contritione, hinc sumpta occasione, interserit hoc loco, audior, tractatum
de poenitentia,qui procedit per distinctiones, de
665쪽
eanones: postea subsequuntur aliae caussae usq; ad trigesimam sextam. Tertia, quae inscribitur, de consecratione,cum in ea agatur de sacramentorum administratione, quae procedit per distinctiones canones . Circa hoc decretum haec obseruanda sunt. Primum, a nullo unqua Pontifice fuisse approbatum, qua uis inter libros iuris canonici reponatur: quo fit, ut non omnia, quae in eo habentur, pontificiam auctoritatem habeant, sed tantum ea, quae a pontificibus st tuta ibi continentur . Deinde, ut intelligas quati momenti sit argumentum ex hoc libro sumptum , animaduertendum est, cuius sit illa d ctrina,vnde argumentum ducitur; vel Pontificis, vel Concilij, vel alicuius patris; & quanta
erit auctoritas eius a quo sumitur, tanta erit a gumenti vis . Postea,obsernandum est, in decreto esse multa loca mendosa, & saepenumero nomina auctorum,& librorum unde sententiae sumuntur, male citata ; propterea ad ipsos sontes saepe confugiendum erit. Veria tamen est,quod his proximis annis cura Gregorij Decimiteriij, multa loca sunt emendata. Postremo, iterum atque iterum consulerem ijs, qui non habent multos libros,& praesertim antiquiores, nec corciliorum volumina, ut hoc decretum plenum variae eruditionis,& rerum ad theologiam spectatium,familiare sibi redderent, & quod esset maximae utilitatis,tabulam aliquam,sito labore, ad suum usum sibi conficerent, mi ego aliquando
666쪽
non sine magna utilitate seci . Atque de decreto hactenus . Postea Gregorius Nonus varias Pontificum constitutiones, S: responsa ad varias dubitationes Ecclesiae Romanae propositas, data , in aliud volumen collegit : quod Decretales, inscribitur. Hoc molumen in quinque libros distributum, citatur per titulos, S per capita, in quae est distributum . . Postea, Bonifacius
Octauus alias constitutiones eodem ordine, totidem libris collegit: quod volumen Liber sextus decretalium,inscribitur. Cur autem, sextus appelletur,ea est ratio, quia hoc 'pus adiectum
fuit quinque libris Gregorij, quasi sextus liber.
Citatur eodem modo, per titulos Sc capita, sed ut discernatur a Gregoriano, additur, In sexto . Postea Clemens Quinctus, alias aliorum Pontificum eodem ordine, & totidem libris constitutiones in volumen redegit; quod , Clementino inscribitur. Vnde siccitatur, Clementina tali, notando caput,& titulum. Secuti sunt alij PG-tifices, qui alias constitutiones secerunt, quae adiectae fuerunt, in fine tertij tomi sacrorum ,
Canonum : quae extrauagantes inscribuntur.
. Quarum nonullas edidit Ioannes Uigesimusse- condus,& ita sub eius nomine citantur: aliae veto sunt extrauagantes diuersorum Pontificum in quinque breues libros collectae, quae vocantur, Extrauagantes communes, & sub hoc titulo
citantur. Sextus, Clementinae, & extrauagantes,tertio tomo sacrorum canonum,cotinemur .
667쪽
Primus itaque tomus continet decretum: secundus decretales, tertius, sextum, Clementinas,&extrauagantes. Et ea omnia quae continentur in secudo & tertio tomo,ad ius canonicum proxime pertinent, &auctoritatem habent pontificiam . Superioribus annis integrum volumen
in lucem editum est,quo multorum Pontificum continentur bullae; quod vulgo, Bullarium appellant,cuius haec est inscriptio: Collectio diuersarum constitutionum, S literarum RomanoruPontificum a Gregorio Septimo,ad Gregorium Decimumtertium : cui nuper Sixti Quincti c5stitutiones accesseruntia. Et haec in gratiam e rum , qui non sunt versati in iure canonico , in quo bona Theologiae practicae pars, immo, Scmulta huius doctrinae principia, unde argume ta petenda sunt, continentur, non sine caussa , nec praeter rem adnotasse volui. Nunc de m do argumentandi breuiter dicam . Primum dictum: Ex decretis Pontificum cum Pontifex aliquid decernit, tanquam uniuersalis Ecclesiae iudex,sumitur argumentum necessarium, duobus modis. Primum,cum statuit aliquid fide tene-dum: deinde cum sancit, quae ad mores pertinent,id est,cum decernit aliquid esse iustum,vel iniustum,siue peccatum, & non peccatum. Quὀniam in his, ut diximus, habet assistentiam diutini Spiritus, ita ut non possit errare. Vnde, nec in canonizatione sanctorum, nec in approbatione alicuius regulae labi poterit, cum haec ad mores perib
668쪽
pertineant; quidquid aliqui sentiant. Debet auteargumentu sumi ex ea re, quam ex professio decernit . Secundum dictum: Ex auctoritate Po-tificis sumitur argumentum probabile , his modis . Primo, ex ijs quae in aliquo decreto dicu-tur, sed non ex primaria intentione: ut ex antecedentibus, & consequentibus sit bstantiam decreti . Secundo, ex alijs constitutionibus, quae ad fidem,& mores non pertinent: ex quibus dacitur argumentum satis firmum, cum nihil sine matura prudentia constituat. Tertio,ex aliquo facto, ut ex approbatione, vel reprobatione alicuius priuati statuti. Postremo, ab ijs, quae docet, ut quidam doctόr est; quan uis tale argumetum nihil habeat maioris auctoritatis,quam si a quouis alio scriptore non minoris doctrinae, sumeretur. Quo autem modo argu nientemur ex
hoc loco sophistice,colligere licet,ex ijs, quae in aliorum explicatione, diximus. Et hic sit huic loco finis. 2 e loco auctoritatis Conciliorum: quid sit Conci lium,quotuplex, ct quomodo binc argumenta petantur. Cap. VIII. V e de hoc amplissimo loco breuiter explicaturi sumus haec sunt. Quid sit concilium : quotuplex sit: quae eius in decernendo firmitudo; &qui ex eo argumentandi modus.
in primo, Conciliu sic describitur : Concili imi est
669쪽
est cogregatio praelatorum Ecclesiae,saeta ab eo, qui habet auctoritatem publicam, ad maiora , Ecclesiae negotia peragenda: Vel pressius , est personarum Ecclesiasticarum in utilitatem E clesiae conuocatio: aut si mauis: Est congregatio praesulum Ecclesiae in Dei nomine, ad aogmatandei & morum decernenda praecipue facta. Indicatur in hac descriptione concilij sorma, quia debet esse cςtus quidam ex pluribus coactus'. materia, personae scilicet ecclesiasticae; quia laici nopertinent ad concilium: quae autem personae e clesiasticae priuate ad concilium pertineant,non est huius loci exponere: Em ciens, cum dicitur, Dei nomine, id est, diuina potestate , & auctoritate, non humana voluntate, facultate: auctoritas autem ista conuocandi concilium residet in Romano Pontifice. Finis, praecipuus est, ad statuenda, vel declaranda, quae ad fidem &bonos mores, d c consequenter etiam quae ad re- rmationem Ecclesiae, & ad aliquas caussas explicandas pertinent. De secundo: cociliorum, aliud generale, ad quod couocantur omnes E clesiae pastores, ex omnibus Christianorum prouincijs; &ideo, oecumenicum, dicitur: aliud particulare,ad quod non omnes Ecclesiae praelari coueniunt; S hoc est triplex : Vnum,Patria 'ehale quod fit sub uno Patriarcha,conuenientibiis pluribus episcopis diuersarum prouinciaru. Alterum prouinciale, quod celebratur subino Archiepiscopo,conuenientibus unius prouinciae
670쪽
episcopis. Tertium,dioecesanum, siue synodale, quod fit sub uno epi scopo, conueniente clero. Rursus,concilium duplex est: alterum approbatum a sede Romana, itue eius auctoritate fuerit celebratum, siue non: alterum non approbatu, siue confirmatum . Item conciliorum,alia sunt,quq a Pontifice conuocantur, in quibus Pontifex Romanus per se, vel per suos legatos praesidet: alia quς non sunt a Pontifice conuocata . Atque haec de secundo. De tertio, statuo haec dicta. Primum dictum : Concilium uniuers lenon approbatum a Romano Pontifice, siue sit ab eodem congregatum, siue non, potest errare . Quoniam concilium non habet spiritus diuini assistentiam, nisi sit cum suo capite, id est, cum Pontifice Romano coniunctum . Et experientia docet , quaedam concilia uniuersaliter conuocata, sine approbatione Pontificis errasse, ut Concilium Ariminense, & Synodus Const tinopolitana,quae depraedatoria appellata fuit . Secundum dictum : Concilium uniuersale com gregatum , & approbatum a Pontifice Romano in hde & moribus errare non potest. Est hoc certa fide tenendum: quod & scripturae, & patrum,S conciliorum multorum posset auctoritate probari, sed unica sufficiat euidentissima ratio. Hoc concilium totam repraesentat Eccle-sam : at tota Ecclesia errare non potest, igitur:& si Christus est in medio duoru,vel trium, qui in eius nomine congregantur, multo magis erit
