Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

in medio totius Ecclesiae assistendo, sua gratia, ne in ijs, quae sunt ad salutem necessaria, erret . Tertium dictum : Concilium uniuersale, in aliquo facto , & in iis quae non pertinent ad fidem& mores,etiam si sit approbatum,potest errare. Nam, ut supra diximus, etiam Pontifex, in his est errori subiectus, igitur. Q&rtum dictum :Concilium uniuersale non approbatum, S approbatum , quantum ad ea, in quibus potest e

rare, magnam habet auctoritatem . . inoniam

intersunt miri doctissimi ex Ecclesia, & nihil decernunt, nisi magna adhibita diligentia. Quo

fit, ut magnum sit argumentum ad probandum beatam Virginem non esse conceptam in peccato originali, cum in Concilio Basliensi, non approbato, id statuatur. Quinctum dictum: Concilium particulare, ut est concilium patriarchale, prouinciale, synodale, potest errare in fide& moribus, si non sit a Potifice Romano approbatum: habet tamen magnam auctoritatem pro qualitate eorum, qui eo conueniunt. Quod ad postremum attinet,pono haec alia dicta. Primit: ex decreto cuiuscunque concilij approbati, sumitur argumentum necessarium,his modis. Primo, ex ijs quae Concilium intendit statuere ci ca fidem 5: mores: cum in his errare non queat. Deinde, ex declaratione alicuius loci scripturae,

quem explicat, ad aliquid de fide probandum , &eo patio intelligendum esse decernit , t ab ipso concilio explicatur: quae explicatio, asse

672쪽

tur,vel ad veritatem confirmandam, ves ad confutandam aduersariorum rationen . Vt, cum concilium declarauit,per peccatum,quod rem

n et post baptismum, nos debere intelligere fomitem peccati. Secundum dichum : ex decreto , seu ab auctoritate concilij approbati, argumentamur non necessario, his modis. Primum, si ducatur argumentum ex iis, quς non ex pr sessis decernit: ut ex antecedentibus, consequentibus, ct ex rationibus, quibus ad aliquid proba- dum utitur, quae non sunt omnino infallibiles. Deinde, si ducatur argumentum ab ijs rebus, quae statuuntur ad regimen Ecclesiae, sed non continent dogmata fidei 5: morum .3Tertio, si ex aliquo facto, in quo concilium errare potest, sicuti de Ponti sex. Tertium dictum : Ex omnibus concilijs, quaecunque illa sint, ni fuerint . approbatione pontificia munita, nullum duciatur argumentum necessarium: Quoniam omnia huius generis concilia in omnibus errare polliuntia. Ducitur tamen argumentum essica

cissimum, in iis quae pertinent ad fidem & mores , modo in decernendo non errauerit: Quia communiter sunt recepta, Sc eorum auctoritas non potest, nisi impudenter, negari. in quo genere sunt multa concilia : ut sunt Carthaginen. sa,Toletana, Bracharen fia, & alia. Ex eo etiam concilio, quod errauit, quatum ad ea, in quibus bene sensit, bonum sumitur argumentum . P

stremum dictum: Ex hoc loco aliquis argumetaretur

673쪽

taretur sophistice, si putaret ex omni concilio,& ex omnibus quae. in concilio decernuntur se necessarium argumentum ducere: ut aliquando Theologus quidam , quocu sermonem hac de re habebam, arbitrabatur, ac denique, si ex eo promeret argumentum, in quo concilium , . errasset. Atque de hoc loco habenus. De loco auctoritatis antiquorum patrum .se Cap. IX.

QVAHoo Vio ε M libro quarto, capit

decim ooctauo nonnulla diximus ad hunc locum maxime persιnentia, propterea, ne acta i agere videamur,quq illic setius docuimus, omittentes, paucis hunc locum hoc ordine perstringemus. Primum,quasdam distinetiones propo- . nemus: deinde, quanta sit antiquorum patrum auetoritas aperiemus: postremo,argumentandi modum manifestabimus. Quod ergo ad primum .attinet, patrum testimonia post in t afferri ad probandum,vel res theologicas, vel philosophicas,tum naturales, tum morales, vel quae pertinent ad historiae veritatem. Circa res theologicas late patet hic locus, ad proba da dogmata, . ad explicandas scripturas, & ad examinandas traditiones. Qine autem in hoc genere contia. nentur, vel sunt de substantia fidei, vel si no sunt . fidei intrinseca,ad fidem tamen pertinent. Rursus, haec testimonia, vel afferuntur cum omnes

674쪽

σ1:o Introd. in Theolog.

sunt concordes, vel cum unus, vel alter aliquid affirmat, & ceteri non contradicunt, vel cum ex utraque parte sunt multi. De secundo, sit primum dictiam: Communem patrum consensum in re theologica negligere, est omnino temerarium, estq; non solum contra auctoritatem scripturae, sed etiam contra humanam rationem . Eccles It Quia eorum verba sunt tanquam stimuli & ct

ui in altu in defixi, quae non sine consilio per eos nobis a Deo dantur: quibus, ut Sapiens monet, est acquiescendum: quod ni fiat,nullus erit scribendorum librorum finis. Secundum dictum: In alijs rebus ad humanas scientias pertinentibus, licet communis patrum consensius non sita ita firmus: tamen, non est contemnendus, cum non fuerint humanarum scientiam ignari. Te tium dictum: cum omnes consentiunt in re pertinente ad fidem & mores, & ad explicationem diuinae scripturae, non licet eorum sententiae, lua fide, aduersari: & ita in his ipsorum doctriana est insallibilis. Hoc dictum,cum libro quarto late probatum fuerit, non est cur hic iterum probetur. Quarium dictum : cum aliqui, mel

multi patres consentiunt, in re theologica, communior sententia maiorem auctoritatem habet, ni aliqua urgens ratio sit pro opinione, qua pamiciores sequuntur: verum tamen est, quod in rei bus humanis firma ratio praeponderare debet . . Quo fit, ut auctoritatem patrum negare aliquia: do sit haeresis, aliquando erroneum, aliquando tolle-

675쪽

tollerabile, aliquando, vero laudabile: ,t si qua Distin. is.

in re maioris momenti, aliqui non bene sensis- Can .sicut sent, ut supra docuimus. Cum autem eorunia 'auctoritas negatur, semper adhibenda est christiana modestia: & cum commode fieri potest, eorum dicta sunt pie interpretanda. Quo loco cauendum est, ne interpretationes sint omnino insulsae, dc a mente scriptoris prorsus alienae, ne 'du pij videri volumus,ridiculi videamur: quod ideo monere volui ; quia sunt qui hac in parte

offendant. Ex his quae diximus,ratio argumentandi sacile explicabitur. Primum dictum: Ex hoc loco his modis necessarium ducitur argumentum, posito patrum communi cosensu: Priamum, cum explicant aliquem scripturae locum edeinde, cum docent aliquid tenendum esto tanquam fidei dogma: deinde, cum aliquid ad traditionem apostolicam pertinere assirmant: deinde , cum conueniunt in deducenda aliqua veritate ex scriptura, ut quod Christus duas habuerit voluntates. Secundum dictum: Ex hoc loco sumuntur argumenta, probabilia,magis tamen, vel minus firma,his modis: quando agitur de re theologica,sed non proxime pertinente ad fidem, vel mores, etiam si omnes conueniant; , quamuis posset esse temerarium, vel erroneum eis refragari: quando unus vel alter aliquid affirmat, & alij non negant: quando hinc inde sunt plures auctores in aliqua dubitatione. Te tium dii hum: Ex hoc loco duceretur argumen-

676쪽

a Introd. in Theolog.

tum sophisticum: si putaremus,ut aliqui putat. omnia, quae in probatis patribus habentur, necessario este recipienda,& ex omnibus argumetum duci necellarium: si ex ea re in qua errarusi aliqua sumeretur ratio: si denique ex eorunia dictis male intellectis aliquid probaretur, ut saepe haeretici faciunt. Atque, si his,quae supra scripsimus, ad ij cias, satis huic loco factum este existimabis.

De loto auctoritatis Scholasticorum: quantum hic locus valeat , ct quo modo inde argumenta ducantur. Cap. X.

Ni si libro primo huiusce nostrς institutionis, qui sint Theologi scholastici, & quae

eorum Theologia, satis abunde explicuissemus; id sane hoc loco nobis faciendum esset. Ne igitur,quae semel explicata sunt, sine necessitate repetantur, in praesentia demonstrabimus primu , hunc locum non esse reij ciendum : deinde, quonam modo Scholastici possint citari, & quanta sit eorum auctoritas: postea argumentandi r tionem aperiemus: postremo, quid canonist rum in schola theologica valeat auctoritas indicabimus. De primo, auctoritatem scholasticam locum aliquem habere in Ecclesia catholica, &nullo modo reij ciendam es e,ex eo primum co-

firmatiar, quod Ecclesia semper debet suos habere doctores,quos ei Christus,ex Pauli dos rina,

Ephes .

677쪽

dedit: atqui nuc nullos alios habet, igitur Sch lastici non sunt spernendi ,sed tanquam Ecclesiae doctores recipiendi. Deinde, Ecclesia ab eo via lite tempore, quo Scholastici exorti sunt, via ethoctrina Scholasticorum in suis derretis statue-dis, in erroribus consutandis, & in dubijs rebus explicandis, quod ita certum est,quam quod certissimum ; non igitur licet sine temeritatis nota, eos despicere. Et quoniam hac de re, non nihil, Li. non uno in loco supra diximus, non est, cur in Rhac veritate confirmanda diutius in praesentia, immoremur. Sed peteret hoc loco quispiam , quanam ratione hic septimus locus a sexto distinguatur, cum etiam Scholastici sint Ecclesiae doctores, ut olim Sancti patres fuere: cui petitioni hunc in modum satisfacio. illi primi doctores suerunt veluti magistri Scholasticorum, hi vero tanquam discipuli: cum non tam noua doceant, quam quae ab illis dicta sunt, colligat ;& examinent. Illi,quodam priuato Dei Spiritu res diuinas tractarunt, &quae ab Apostolis,&viris apostolicis acceperunt suis monumentis posteris tradiderunt: hi vero potius labore & studio res diuinas iam ab alijs scriptas colligunt, &examinant./Item, communis parrum consensiis censetur facere aliquando argumentum necessarium, non ita consensus Scholasticorum:

quo fit, ut quod ab ipsis dicitur, potius a rati nibus, quibus utuntur ad id probandum, quam ab eorum auctoritate, vim ad fidem faciendam

3 habeat.

678쪽

σ1 Introd. in Theolog.

habeat. His itaq; & alijs quibusdam differetijs

hos duos inter se locos distingueres. De secudo, Scholasticorum testimoniu, quod etia supra de

sanctorum patrum auctoritate agens, adnotaui, varijs modis', ad varias res confirmandas afferri potest, quos modos hic repetere, nihil est necesse: quorum etiam maior, S: minor potest ei auctoritas,cum Vnius magis, quam alterius viii go approbetur doctrina. Nemo tamen hactenus apud communes scholas tantum auctorit iis obtinuit, ut quis cogatur eius testimoniunia necessario admittere,eidemq; respondere: qua-uis priuatae quaedam scholae aliter faciant, mi Thomaea, & Scolaea, quae uniuersam suorum

principum doctrinam, sibi defendendam sese perunt,idq; se praestare posse profitentur. Quod

ad usum huius loci attinet, statuo haec dictata . Primum dictum: In re theologica proxime ad fidem & mores pertinente, communis scholasticorum consensus ex patrum doctrina &scriptura collectus, seu corroboratus, facit argumerum necessarium; ita ut faciat rem fide. Possem hanc doctrinam pluribus rationibus confirmare , sed una, vel altera ero hoc loco contentus . Primum, si horum doctorum communis conis sensus non valeret ad aliquid necessario concludendum,quonam modo ex ipsorum doctrina sacra Concilia, quae ad dogmata & mores pertianent, statuerent λ quos haberet Ecclesia doctores , ad quos confugeret ὶ & quos consuleret, a

quibus

679쪽

quibus decipi non pollet λ Deinde, qui horum

auctoritatem, in hac parte negaret, non posse non negare principia,quibus hi doctores nituntur, nimirum patrum & scripturae doctrinam :at haec negari non possunt, igitur nec Scholasticorum auctoritas. Denique , si hi possunt omnino errare, ergo etiam Ecclesia una cum ipsis laberetur, cum nullos alios nunc habeat doctores,a quibus instruatur. Secundum dictum: in re theologica non pertinente proxime ad fidem dc mores,communis consensus Scholasticorum facit argumentum maxime firmum, licet non necessarium,cui contradicere esset temerarium. Vt ii quis negaret,quod comuniter omnes Scholastici docent,Christum ab instanti suae incarnationis essentiam diuinam clare vidisse . Q md contrarium sentire sit temerarium, patet: quinniam no potest aliquis singularis homo sine audaciae & temeritatis nota, contra eos opinari,

qui sunt in aliqua arte periti, si ipsi consentiant; cum praesertim hi doctores soleant libenter inter se dissentire, si eis ad id faciendum aliqua datur via. Tertium dictum : In alijs rebus a Sch lasticorum consensu sumitur argumentum solum probabile. Vt, si conueniant in re no theologica : si sint inter se divisi: vel si unus grauissimus doctor aliquid dicat,alij non negent. Qua ratione contingat ex hoc loco male argumentari,facile intelligi potest, ex ijs, quae in aliorum locorum eapositione diximus. Restat ergo Vt .

680쪽

de eo, quod posteriore loco nobis explicandum . proposuimus,breuiter dicamus. Cum ad Scholasticorum auctoritatem , Canoni starum auctoritas reduci queat, quid horum auctoritas in schola theologica valeat, his dictis expono. Primum, in ijs quae ad dogmata fidei spectant, Theologorum schola non eget non istarum testimonio. oniam ad eos non pertinet harum rerum tractatio. ino fit, ut cum in hoc rerum genus inciderint, sitos lectores, S: auditores ad sacros Theologos remittant: vel si quid diciant, a Theologis accipiunt . . Secundum dictum: Cum agitur de moribus , scilicet de virtutibus& peccatis secundum legem naturalem de diuinam, Theologus non indiget testimonio can nistarum, quamuis eo uti possit. Quod dixerim Nieo l. contra quosdam iuris hac in parte, parum peri-huerar. tos, qui sine ratione, aliter existimant, & ini lac. Ben. hac in re pronuntiant sententiam: quam

alio loco pluribus, iniuste de imperite latam ab istis fuisse demonstrabo. Quoniam ipsi non norunt vim rationemq; humanorum actuum: vm defit, ut in casibus, quos vocant conscientiae ,

quod ad hanc partem attinet, saepe labantu . Tertium dictum.: Iuris canonici peritorum auctoritas utilis est Theologo in ijs rebus, quae ad- mores, & ritus Ecclesiae pertinent, & a legibus Pontificiis pendendia. Vt, si agatur de centuris,

de dispensationibus, de iurisdictione, de poenis, alijsq; rebus similibus. Quoniam haec & id ge

SEARCH

MENU NAVIGATION