Introductio in sacram theologiam, sex comprehensa libris in quorum quinque, sacrae doctrinae natura, caussae, principia, attributa, conclusiones, & loci omnes explicantur in sexto autem, auctores quamplurimi, pro ijs rebus quae a theologis & conciona

발행: 1589년

분량: 880페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

Liber aeuinctus. συ

nus alia speciatim ipsorum facultati sunt subiecta,& harum rerum priuatam solent habere notitiam . Atque de horum doctorum auctoritate,& de hoc loco haec dixisse sufficiata, .loco rationis , ct scientia humana. p. . a

Loc v M in quo latissime calamus posset exiscurrere breui excursurus, primum quaedam ad eius maiorem declarationem notanda proponam: deinde non esse reij ciendum, & aliquid virium in schola Theologica habere demostrabo: postremo, quo pacto ex eo argumenta ducantur,aperiam . De primo, circa hunc locum duo extrema fugienda sunt, alterum, quod nihil liceat ratione cocludere, & quod ad religi nem pertineat, humana ratione probare: esterum,nihil esse credendum,quod non sit necessaria ratione conclusum: illud stultum, hoc prosecto impium censeri debet . Existimandum itaque est licere, immo etiam necessarium esse, adhibere aliquam humanam rationem ad ea, quae sent fidei suadenda, licet Gulielmus Oc nus sine ratione contrarium senserit. Fides enim non destreiit, sed perficit naturam. Cum ergo homo sit rationis capax, et rationis usus, nijs maxime percipiendis, quae ad beatitudine consequendam pertinent, non est negandus visupra,non semel docuimus: quod contra omnem

naturae

682쪽

σ1 8 Introd. in Theolog.

naturiae legem impius Mahometus fecit: qui, tanquam immanis quaeda bellua, homines in percipienda religione, ratione spoliauit,& ad eam

propagandam serro crudeliter armauit. Possunt autem humanae rationes duplici modo afferri: vel, ut sint sola causta credendi, vel ut tantum suadeant & disponant; vel etiam ad consolati nem credentium , & ad defensionem veritatis. Quod autem non liceat in tractandis rebus, quae ad religionem pertinent humana ratione uti,suit antiquus error, contra quem in libris Stro-U.4.3t malum non uno in loco doctissime pugnauit is

Alexandrinus Clemens : qui auctor pro hac disputatione consulendus est: de qua re nos etiam plura superius scripsimus. Quod ad secundum attinet, statuo haec dicta . Primum dictum et A scholis Theologiae non est reij ciendus locus aratione,&scientiis humanis sumptus. Primum, quia ipsi met sacrorum librorum scriptores inscribendis diuinis mysterijs, humanis utuntur rationibus,& scientijs. Deinde, si id non licet, damnandi ac reij ciendi essent, quotquot patres nostrae religionis dogmata tractarunt, & explicarunt, qui his praesidijs usi fuere. Reij ciantur

ergo Clementes, Cyrilli, Basilij, Gregorij, A

gustini,Hieronymi, & denique, nullo excepto ,

patres omnes. Postremo, quoniam sine humarina ratione & doctrina diuinae literae,& fidei mysteria, nec intelligit, nec explicari, nec defencii positat. Itaque qui ratione conuenienter adhibitam

683쪽

bitam ab hac doctrina reijciunt,tanquam homines rationis expertes irridendi sunt. Secundum dictum : Falsum est,humanam rationem ita esse incertam, ut nulli rei liceat indubitatam praebere assensionem: similiter, absurdum est assirmare humanas scientias esse ita dubias, ut nihil certi habeant: ita ut ex illis nulla certa possit colligi sententia, S: utilitas: quod speciatim intelligimus de scientijs ab Ethnicis traditis, quas n6ntilli omnino vanas esse,vane contendunt. Hoc dictum,supponitur hic a nobis tanquam certu, cum nolimus in eius probatione sine necessitate,latius immorari: qui probationem desiderat eos legant, qui contra Scepticos,& Academicos scripserunt. Tertium dictum : Et si in re Theo. 'logica humana ratio locum habeat: tamen,non debet ita afferri, ut per eam, quasi per caussam aliquid credamus, sed solum,ut iuuet . Nam, absurdum omnino esset rationem primum locum habere in ea disciplina, quae auctoritati potissimum nititur. De modo argumentandi ita statuo. Primum dictum : Ab hoc loco, in rebus ad fidem pertinentibus, nunquam ducitur argamentum necessarium. Est haec doctrina mania sesta ex ijs, quae libro quarto capite decimo scripsimus. Secundum dictum: Omnia argumenta,

suae ab hoc loco sumuntur ad probanda, quarunt fidei, solum habent quandam probabilit

tem . Nam, cum ratio naturalis fidem non deis

monstret,sequitur ut solum ad probabilitatem

conserat.

684쪽

conserat. Et in sacris literis saepissime inuenies argumenta probabilia ex hoc loco sumpta . ita Act. z. argumentatus est Petrus, cum probauit discipulos non et Ie ebrios, quod non dum esset hora diei tertia. Et prudens illa scemina, Abigail, probauit suum maritum esse stultum a nominis L. I. Reg. interpretatione, quod Nabal, id est, stultus vocaretur . Et denique in omni sacro libro passim hunc locum surpatum inuenies : quod nos

alibi , sauente Deo , latius demonstrabimus , cum topicam quandam ex diuinis libris collectam in lucem dabimus. Tertium dictum : Ex hoc loco varijs modis sophistice argumentari contingit; de quibus nihil est, cur speciatim aliquid dicamus; cum hoc negocium ad Dialecticum pertineat. Et haec, de hoc loco . De loco auctorιtatis Philosophoruρα. . Cap. XILHos postremos locos,& quia externi sunt,& quia minorem disticultatem habent,

breuiter percurrimus. Vt autem hunc nonum

exponamus, quid sit philosophia, & quod ex philosophorum auctoritate Theologo, arguere liceat, quo pacto, paucis docebimus. Philosophia, ex cuius definitione, quid philosophus sit, intelligi poterit,sic finiri solet. Philosophia est scientia veritatis: quae descriptio conuenit et 'philosophiae parti, quae in veri perspicientia

vers

685쪽

Nersatur . . Alij hoc modo describunt: Philosophia est recte vivendi ratio. Vel ii placet , hoc pacto: Philosophia est rerum humanarum, atque diuinarum scientia, ex quibusdam noti-lijs naturaliter cognitis , humano studio ad be- me beataeq; vivendum comparata , . De cuius dignitate, utilitate, atque necessitate multa scri-lta reperiuntur Ide quibus sermonem habere, ad nostrum institvium attinet nihil. Per philophiam autem non intelligimus quamcunque doctrinam , neq; per philosophos quoscunque, qui hoc nomine aliquando appellati fuere, sed eos, qui bene, & naturae congruenter, & cum . .aliqua bonae doctrinae opinione philosophati sunt: cum certum sit, multos exstitille philosophos,qui male audiuerunt, quorum auctoritas&doctrina nulla fuit. Quod autem hic locus non sit despiciendus , &qua ratione admi rendus sit, his explicatur dictis. Primum dictum : Locus ab auistoritate philosophoru, sub quorum appellatione etiam poetas complectimur, non est a Christiana schola reij ciendus . Sed pro oportunitate adhibe ius. Primum. iuia Apostolus non semel hoc loco usus est,.que imii ii sunt saepissime sancti patres: qui id licere expr0sessis docuerunt; ut latius supra docuimus. Deinde, quia isti fuerut veluti legis naturς magistri,pqr quos Deus, ut grauissimi patres scribui, docebat eos, qui in lege naturae vivebant: quare,po erunt despiciendi, cum nemo in sua arte poritus Cie. Tus.

Cardin. Sadol. de laud. Philoc

de doctr.

et i

686쪽

Hierony epist. ad

Pamma.

Epist. ad Magnum

oratore. Fons vitae. 12.

sa a Introd. in Theolog.

ritus sine temeritate,reijci queat. Postremo,omnes veritates sunt a Spiritu sancto, ergo ubicuq; sint,ad Ecclesia pertinebul:& ita ab alienigenis, tanqtia ab iniustis possetaribus repete lae erunt. Secitndum dictum : Hoc loco, utetur prudens Theologus apposite ad probandum ea, quς philosophi per naturalem rationem cognoscere potuerunt. Vt ad probandum, quae de Dei prouia dentia, de libero arbitrio, de nnibus bonorum& malorum, & de alijs rebus harum similibus disputanture. Quod si sancti patres interdum afferunt philosophorum auctoritates ad dem stradum aliquid , quod solum per reuelationem diuinam cognoscitur, ut est mysterium Trinitatis; id faciunt,quia, si quid bene his de rebus dixerunt , a nostriS tanquam seres, ut ait Alexandrinus Clemens,acceperunt. Tertium dichium rTheologus parce hoc loco utatur, & eos solum citet scriptores, qui aliquam habent in scholis humanis auctoritatem. Si quis autem cognoscere velit, qua ratione in profanis libris legendis versandum sit, luculentum de hac re legat: Basilii sermonem. Itaque qui captiuam mulie . rem ducere in uxorem vult,eius capillos abscii dat, ungues resecet, & nstro lauet. Non exportet omnia quae sunt in AEgypto, sed tantum preciosa vasa, idola illis relinquat, qui in AEgypto vivunt . Sed quid argumentum ex hoc loco sumptum valeat, iam explicemus. Primum dictum: in re Theologica quam argumentum

687쪽

ex quovis consensu philosophorum erit ita ne- cessarium,ut rem faciat, de fide . Nam, si ratio humana id non potest, multo minus auctoritas id poterit humana: & cum in re versemur m nisesta, non est cur eam pluribus consirmemus. Secundum dictum: Communis philosophoruconsensus in re,quam etiam Theologi tractant, facit argumentum firmissimum : & qui hoc ne .garet, irridendus esset. Vt si ex philosophorum sententia probaretur animorum immortalitas: liberum hominis arbitrium, liuina prouidAia, vel aliquid aliud simile. Tertium dictum: Cum non omnes philosophi in aliqua re consentiunt, eorum auctoritas probabile facit argumentum: smiliter,ex aliquorum tantum opinione, etiams alij,nihil de ea re assirment, licet probabiliter argu mentari. Vt fecit Epiphanius, qui id, quod Haeres. 8 dicitur de leaena, quod semel pariat,adduxit adprobandam perpetuam beatae Mariae virginitatem . Quartum dictum: Ex hoc loco potest du- ci argumentum sophisticum. Vt si philosophorum consensus adduceretur in ea re,in qua err runt : qua ratione male argumentaretur, qui ad destruendam rerum creationem, liceret,Omnes

philosophos docere, ex nihilo nihil fieri: & adprobandum accidentia non posse a substantia separari, eorundem com n unem usurparet consensum. Ad hunc lociura reuocatur auctoritas

Iuris Caesarei peritorum , quorum doctrina est eluti quaedam moralis phidosophia practica,&e ciuilis

688쪽

σa Introd. is Theolog.

ciuilis scientia , . Possem hic multis rationibus demsistrare, quantum, mediocris saltem legum ciuilium notitia, ei, qui futurus est: consummatus Theologus, sit utilis, ne dicam necessaria, sed nolo hac in re diutius immorari. Horum autem doctorum auctoritas,aliquid valeret,in ijs quς- stionibus, quae sunt Theologis cum Iurisperitis communes: dc praesertim in materia de legibus, de contractibus,de dominio, de matrimonio,& alijs similibus. Iis ergo, quae afferri potuissent in oportuniorem locum reiectis, ad ultimum locum explicandum transitum facio.

De loco humanae historiae: quid sit historia, quotu-plex, ct quae, oe quo modo hinc argumenta Iumantur. Cap. XI IL

HUN c postremum Scholasticae Theologiae

locum breui percurrentes, quid sit historia, primum explicabimus: deinde, sundamentis quibusdam quanta sit huius loci firmitudo

statuemus : postremo, quae hinc argumenta sumantur,qui ousdam dictis manifestabimus. De ad primo,historia, hunc in modum ab Iustino mar tyre descripta fuit. Historia est sermo narrationem continens iam factae rei. A Cassiodoro hoc modo: Historia est praeteritaru rerum, ab aet

tis nostrae memoria remotarum, fida comem

ratio. Historiarum,aliae sunt diuinae,quas fac iscriptores diuino afflatu moti, conscripsere,alix

. . ala humanae,

689쪽

humana ,humano modo exaratae: quarum aliae

Ecclesiasticae, in quibus res ad Ecclesia pertine tes narrantur, aliae profanar, ut historiae Liuii , Iustini,Taciti, ed aliorum. Hoc loco agimus de humanis historijs, quoniam diuinae pertinendia ad locum sacrae scripturae. Vt autem dein onstremus hunc locum aliquam vim habere, animaduertendum in primis est, id homini innatum esse, ut alijs hominibus, & praesertim prudentibus fidem habeat, idq; ad humanam con-

sociationem retinendam, omnino necessarium

esse: quia,hac fide sublata,omnia humana commercia , & omnis communis usus funditus tolleretur. Quo fit,ut si duo, vel tres homines fide Mat. 18. digni aliquid reserant, ita ab alijs credatur,

vi nemo prudens dissentire audeat. Itaque, una dempta demonstratione, multoruin fide dignorum testimonium, magis nos ad assentiendum inouet, quam ulla alia ratio: quod ipsa experientia, ita manifestum est, ut nulla ad hoc confirmandum, sit necellaria probatio. Deinde, cum non omnes historici, tanquam veraces, saltem multis in rebus quas narrant, habeantur,

adhibenda est diligentia, ut eos sequamur, quiabus maior solet haberi fides. Qui autem sint . magis veridici,potest primum cognosci ex ipsoru probitate,& moribus: deinde,ex diligetia,& 'iudicio,quo in historia conscribenda usi sunt, si quae ipsi viderint, aut a fide dignis audiuerint, scribant: postea, is verax habendus,acali js pr . Rr seren-

690쪽

σas Introd. in Theolog.

serendus erit, qui apud homines pro veraci, habetur, & alijs praefertur. Illud obiter nunc dixerim de Cornelio Tacito, eum a Tertulliano appellari mendacissimum. De hac re lege G lasium apud Gratianum, distinctione decim quineta Canone, Sancta. Postremo, notandum est, historiarum notitiam Theologo esse maxime necessariam: primum, quia ipsa diuina pagina nos saepe ad historias remittit, ut patet multis locis in veteri testamento : deinde, quia multa sunt loca sacrarum scripturarum, immo integri fere libri, quos sine historiae cognitione, bene explicabit nemo: ut prophetia Danielis,&Machabeorum libri: postremo, ut multas alias utilitates omittam, quoniam saepe humanae de diuinae historiae conciliandae sunt: de quod huc

pertinet, ex historiarum notitia multae appare tes scripturae contradictiones explicantur.

fit , ut hic locus nulla ratione a Theologo despiciendus sit: & sine, his temporibus,Theologus qui non est in historijs versatus, sepe haeretic

rum falsis argumentationibus respondere no

poterit. His notatis,de huius loci vis,ita statuo. Primum dictum: Argumentum sumptum ab historia diuina,etiam si rem aliquam leuissima, narret, est necessarium, ita ut salua fide negaris. non possin . . Vt, quod Saul asinas quaesiverit, Tobias canem habuerit,& similia. Secundum dictu: Ex humana historia, siue ecclesiastica, siue prosana, etiam si omnes historici ad unum,consentiant,

SEARCH

MENU NAVIGATION