장음표시 사용
691쪽
sentiant, inon sumitur argumentum tale, Vtrem
faciat de fide. oniam talis auctoritas est mere humana, cui potest subesse salsum. Tertium dictum : Argumentum sumptum ab humana historia, cum omnes historici in aliqua rena randa conueniunt, est efiicacissimum: & illud negare, est omnino temerarium. Patet hoc dictum ex ijs, quae adnotauimus: quia, si historiae
fides ab humana rep. remoueatur, uniuersa perit rerum ante nos acharum certitudo: & in E clesia multa,tanquam certa,historiae testimonio tenentur. V qu0d diuus Petrus Romam venerit: quod haec vel illa concilia, hoc et illo tepore celebrata suerint; & id genus alia. Q
si quis negaret, non aliter erraret,atque is, qui hac aetate antipodas esse,quod eos nunquam viderit,ijs qui viderunt, concedere nollet. Quartum dictum: Quando historici non conuentusi vel quando aliquid resertur ab uno, vel altero tantum, & non ab alijs, aut quando aliter res runt , hic locus solum suppeditat argumentum probabile, quod non facile reij ciendum est: intellige, cum id narratur,quod fidem humanam non superat. Huius dicti ratio ea est, quia lex naturae dictat,ut id credatur, quod duorum vel
trium sermone affirmatur. In hac autem probabilitate , sunt quidam gradus pro ratione eorum,qui scribunt,& modi,quo narrant,& reru, quae narrantur. Quinctum dictu: Licet argumetum probabile ab noc loco ductum negari pos R r a sit:
692쪽
st: tamen, id non sine prudentia, & modestia fieri debet. Circa hoc dictum h. ec diligenter animaduertenda sunt. Principio, quod narratur,a viro graui & prudeli,& ali citius nominis, non est temere negandum: visunt ea, quae de sanctis miris Hieronymus, Gregorius, de alij nonnulli pietate dc doctrina insignes scriptorestiteris contignarunt. Deinde, ii auctor non esset magnet auctoritatis,sed tamen res quae na ratur ad pietatem conserret, S nihil absurdum , aut omnino praeter fidem contineret, recipi deberet : Vt recipiuntur multa, quae in sanctorum vitis a quibusdam sine ulla graui auctoritate narrantur. Postremo,quae non videntur decentia, nec ad pietatem conferunt, prudenter negari poterunt. Postremum dictum: Ex hoc loco saepe
sophisticum argumentum ducitur: ut si ex fictis& falsis, vel male intellectis historijs aliqua sumeretur ratio: quo modo argumentantur haeretici ad probandum Petrum nunquam filisse Romae, cum multorum &grauissimorum testimo. nio, id euidenter demonstretur. Et quoniam de locis theologicis, dc quantum nostrum insti. tutum requirebat, & quantum Theologiae Candidato satis erit,a nobis disputatum est, huic diu sputationi finem faciemus, Sc ad tractationem de sensibus diuinae scripturae stylum conue
693쪽
Explicantur nonus oe decimus Articulas diui Thomae. Cap. XIIII. TR i A in articulo octavo Angelicus Doctor
de sacra doctrina nos docuit; nimiru eam esse argumentativam, qua ratione argumeretur,& unde argumenta sua depromat: quorum duo priora libroiquarto copiose explicuimus: tertium, hactenus,hoc quincto libro . Quae autem in duobus reliquis articulis tradit deinceps explicaturi sumus; & quoniam prius quae artic lo decimo, quam, quae nono docet tractare volumus, ideo prius utriusq; articuli summam aD seremus , deinde late super his,quae a beato Do- istore traduntur, disputabimus: In nono itaque articulo quaerit, An sacra doctrina conuenienter utatur metaphoris: nomine autem sacrae doctrinae, ut alias docui mus, speciatim doctrinam intelligit principiorum, quae in diuinis habetur literis . Cuius articuli summa his conclusionibus continetur. Prima conclusio : Corruenienterfiacra doctrina utitur metaphoris rerum corporalium, ut diuina & spiritualia tradat. Primum, quia Deus, qui conuenienter omnia esticit ό per Ose. 11. manus prophetarum se.assimilatum suisse dicit: quod non ni sine metaphoris. Deinde conueniens fuit Deum sese accommodare nostrae naturae, quae praecipit spiritualia per similitudines Cip. i. rerum corporatarum, ut Dionysius docet: quo est hier. . Rr 3 factum
694쪽
factum est,ut sapientes, S insipientes eas intelligant. Secunda conclusio: Sacra doctrina non
utitur metaphoris eo modo, quo utuntur Poeta
ad delectationem, sed necessitatis caussa, ut nos intelligamus. Tertiae, metaphorae non obso1-rant res,quae per eas explicantur, sed potius e manifestant: quoniam occasionem praebent eleuandi intellectum ad cogitandas res diuinas . Valent etiam ad exercitationem: sacra mydii Mat. 7. steria indignis occultant: ne detur sanctum canibus. Quarta similitudines sumptae ex rebus t vilioribus sunt magis accommodaue ad res di uinas explicandas,quam si sumerentur ex rebus Dion. e.α. praestantioribus. Primum, quia ausertur occh mi hiςx errandi ; quia facilius remouentur a Deo Vi
liora. Deinde, quia Deus melius cognostatur per neotionem,quam per affirmationem. . P stremo , quoniam hac ratione multo melius diis uina indignis occultantur . . Ethaec sunt quae diuus Thomas in nono docet articulo. In decimo quaerit de multiplici scripturarum sensu,ex quo summatim hae colliguntur conclusiones. Prima , conclusio: Sacra doctrinasib una litera conti-lnet plures sensus. Primum Sesa,vt.sci ipsit Gre- lgorius, dum narrat gestum, pia odit mysterium: i, unde duo nascutur sertas,literatis, & mysticus
Deinde, quia Deus huius doctiitiae auctos p
tuidessicere,ut non solum voces, quae sensum literat imiaciunt,significarint,sed etiam re ipsa quaeipiritualem sensum procreandata Secunctivi conclusio:
695쪽
conclusio: Spiritualis sensus triplex est: unus alligoricus,quo significantur, quae ad statum Ecclesiae pertinent: secundus moralis, quo significantur, quae ad mores, & vitam recte instituen dam conserunt : tertius anagogicus, quo signifi cantur,ea,quae in aererna vita runt futura.Tertia conclusio: Vnius loci plures esse possunt sensus literales. Primum, quoniam ita lentit Augusti- Lib.ir.e6nus. Deinde, quia auctor scripturae Deus, omnia unica cognitione intelligit, & ita unica cita tione potest plura significare. arta concluso: Multitudo sensuum non facit quivocationem,neq; confusionem ullam, cum omnes fundentur in literali,ex quo solo argumentari licet: cu nihil sit in uno loco in sensu spirituali ,; quod .ll 'alibi non sit in literali. Quincta conclusio: Eliologia,& Analogia,& sensus parabolicus ad . bliteralem sensum reseruntur. Et haec sunt, quae sanctus doctor in his duobus habet articulis: quae nobis deinceps paullo uberius explicanda ,
Quod plures sint diuina scripturae sensus , quoi
V o Ni A M mero ex om nibus sic Theo Jogiae locis,is qui pro dignitate in hoc grauissimo studio versari vult, nulliam magistracta tum,atque cognitum habere debet,quam eum PDii diuinae scripturae auctoritateniseconcinet G. Rr prosecto
696쪽
prose sto ad institutu nostriim, quod est nouum Theologum ad res diuinas cognoscendas plene insormare, pertinere videtur, ut de sensuum sacrarum literarum varietate, natura inuestigati
ne,& potestate, antequam his nostris instituti nibus finem imponimus, aliquid disputemus. Huc etiam accedit,quod eam doctrinam, quam beatus Thomas in duobus postremis articulis nobis tradidit, his de rebus agendo, planius explicabimus. Rem igitur omnino cognitione diagnina aggredientes, primum plures in diuinis oraculis sensus reperi omni remota disputati ne,demonstrabimus: deinde priuatim singulorum explicationem persequemur. In hac autem suscepta materia, ubx ista, sensus, quae proprie vim lentiendi significat, sumitur prointelligentia,& sententia: qua etiam ratione in nonnullis lacrae scripturae locis, usurpatur. Quod igitur ad sensuum multitudinem attinet,li dicta po-η0 . Primum dictum: Si loquamur de sensuum multitudine,quantum ad numerum,diuinae paginae sensus sunt infiniti, ita ut ratione nostri, nullis dicantur certis terminis contineri ; sed solus Deus infinita sua intelligentia eos complectitur. Quo fit, ut nemo,quantumuis perspicax S acutus, possit aliquem latentem sensum ex scripturis eruere , quem Deus non nouerit, de in eum verba accommodari non posse,ium viderit,ium
etiam praeuiderit. Et quoniam de hoc dicto nutil3 est dubitatio, nihil est cur in eo probando fru- ,
697쪽
stra laboremus. Secundum di m r Diuinae scripturae senses, specie, plures sunt: quarumtamen specierum certus est numerus. Hoc di- istum est certa fide tenendum, contra quosdam sciolos,qui solum literalem sensum agnoscunt: quorum sententia, breuiter in praesentia a nobis confutabitur. Primum,quia & Christus,& Apostoli,unum & eundem locum,in sensus omnino diuersos interpretati sunt: igitur plures erunt in sacra scriptura sensus. Illud Genesis capite secundo, Quamobrem relinquet homo,& quae Math. i sequuntur,Christus de matrimonio exposuit: at
Paulus de Christo & Ecclesia . Illud de exalt, Eph. s. tione serpentis in deserto, Christus de se exposuit. Illud, quod de populo Hebraeo dictu hierat, ex AEgypto vocavi filium meum, de Christi
prosectione in AEgyptum exposuit Matthaeus. Math.a. Deinde,in diuinis literis, ut patet ex uno, vel autero loco iam citato,non solum verba,sed etiam res ipsae significat: igitur plures ac diuersos suta ministrabunt sensus. Adde postremo communem omnium patrum sententiam, quorum, Vel verba, vel loca in re manifesta afferre nihil est necesse. Ne itaque in hac re longior sim, quam x.Corireἐ necessitas introductionis patitur, hae rationes, Ioan. 19. snt instar multarum, quae in mediu afferri pos- isent. Explodatur ergo error iste posteriorum Hebraeorum, qui velamine praepediti,spirituales sensus non videnti nec existimemus mysticas
intelligentias ab hominibus otiosis suisse exc
698쪽
gitatas, i aliqui stultissime existimarunt . . Te tium dictum.: Haec sensuum diuersitas varijs nominibus, a varijs scriptoribus,solet nominari, quae sunt sere ista. Sensus literatis, historicus , grammaticus, mysticus, spiritualis, allegoricus, analogicus, anagogicus, tropologicus, moralis, typicus, siue figuratis,parabolicus, aetiologicus, propheticus, seiritualis intelligentia, sublimior: contemplatio, seu c5templatio,simpliciter quibus duobus vltimis appellationibus Chrysost mus, & Cassianus speciatim utuntur. Quartum dictum : Huiusmodi nomina apud sacros diuinae paginς expositores interdum confunduntur, i& unum pro altero promiscue accipitur. Hoc dictum adeo est certum Ni nulla probation νegeat: &in ipsa auctorum lectione facile quis tque,quod hoc loco docemus,obseruare poterit; cum omnes fere patres his vocibus, tanqua synonymis, interdum utantur . Quinctum dictu: Hae appellationes non sunt ita synonymς, ut ab ipsis scriptoribus interdunt cliuerso modo non accipiantur; ita ut pereas varias sensuum spe-:cies designent. Constat enim ex patrum lecti i ne,interdum sensum allegoricum non esse eum idem, qui anagogicus, nec nistoricum,qui mora- lis: ut videre poteris in locis in marginibus citae. tis. Et hoc, qui negaret, ostenderet prosecto se in antiquorum patrum scriptis legendis essep Irtun vmsatum,aut eos non intellexisse, ves intel- iligere militisse . Sextum dii inim: Quamuis exii
699쪽
patium scriptis non certo constet,quot sint sen-. suum sacrae scripturae species': tamen probabili . ter affirmares este tres, quae sunt istae: Sensus li-lteralis, allegoricus, & anagogicus. Literatis est: ille, quem verba in propria tignificatione acce,
pia,continent: allegoricus, qui accommodat
Ecclesiae militanti: anagogicus, qui aptatur Ecq ciesiae triumphanti di des quibus postea planius
scribetur Hic ternariusi sensuum numerus , sio,prqbatur. Primo ex ipsa Scripturae auctoritate rEcce liquit Sapiens, descripsi eam tibi triplicis Prou. ix. rerin cogitationibus de scientia ; ut ostend remitibi firmitatem,& eloquia veritatis e quibus vesbis hunc triplicem sensum significarietestatulata reliq ut Hieronymus. Genesi, capite sexto,cumiriesti s arcae fabricam designaret,Noe dixit,De orisum coenacula, &tristega siue tabulata tria, se icies, in ea: ex quo loco Origenes eundem nu-i Gen. aa. metum colligitis. Idem, auctor, ex eo, quod .
Abramus triduo commoratus est induco visio il: Eli4inis, eandem sententiam confirma ι. Cyrillum lib. s. Alexandrinus, vel idem Origenes in Leuiticum iex triplici sacrificioruhi modo, & ex tribiis pa)nibus, qui in canistro habebantur , eundem mἡrum deducit . Et regnum doel vimquod imi Math. 23. terdum scripturarum intelligentianae designat, I sertile este dicituifermento; quod acceptu, mulier aescondit in farinae satis cribus . . Deindeblim scripturae locis adde clivi tirum patri tauct*Li itatem de quor dat alioruim eundem μα-
700쪽
merum videntur agnostere; quorum sententiar; libenter quidam recentiores subscribunt .l .Pin. Iul. Rog. stea,hic numerus videtur congruere homini,cui
sacra scriptura a Deo data sitit: quia, ut homo constat corpore, anima, & spiritu , ita scriptura sensu literati, quasi corpore, sensu allegorico , quasi anima, de sensu anagogico, quasi, spiritu. Videtur etiam congruere ex parte donantis, qui, est unus & trinus. Confirmatur etiam ob congruentiam ex parte ipsius numeri ternarii, qui .: a persectissimus omnium numerorum censetur.
Postremo, si qui alius sensus specie distinctus addendus est, maxime sensus moralis, at hic imiterdum ille est quod literatis, ut i js in locis, ubi' morum praecepta dantur, aut idem quod allego, ricus si ad mores Ecclesi reseratur, igitur.Q disi quis allegoricu velit in duas partes distribu
re, ita ut una ad mores tantum reseratur, altera,
omnia,quae sunt in militanti Eccle-i. o sia, praeter mores, ne videamur inutiliter de re. non magni momenti altercari, non refragabiamur. Poterit igitur qui voluerit quattuor sen- suum species constituere , literalem, moralem , i allegoricum, & anago cum: quorum diuersi- t. t. tral tota voce, Ierusalem, expliaeari solet. Ierus item in sensu literati, significaticiuitatem illam iterrestrem: in mori'i,animam: in allegorico E iclasiam:in anagogico coelestem patriam Hunc Hr . . t numelum comuniter Scholastici, & diuinarum is ripturarum expositores libenter ample oun a
